Turnus ut īnfrāctōs adversō Mārte Latīnōs

dēfēcisse videt, sua nunc prōmissa reposcī,

signārī oculīs, ultrō implācābilis ārdet

attollitque animōs. Poenōrum quālis in arvīs

saucius ille gravī vēnantum vulnere pectus

tum dēmum movet arma leō, gaudetque comantīs

excutiēns cervīce torōs fīxumque latrōnis

impavidus frangit tēlum et fremit ōre cruentō:

haud secus accēnsō glīscit violentia Turnō.

tum sīc affātur rēgem atque ita turbidus īnfit:

nūlla mora in Turnō; nihil est quod dicta retractent

ignāvī Aeneadae nec quae pepigēre recūsent.

congredior. fer sacra, patêr, et concipe foedus.

aut hāc Dardanium dextrā sub Tartara mittam

dēsertōrem Asiaesedeant spectentque Latīnī

et sōlus ferrō crīmen commūne refellam,

aut habeat victōs, cēdat Lāvīnia coniūnx.”

ollī sēdātō respondit corde Latīnus:

ō praestāns animī iuvenis, quantum ipse ferōcī

virtūte exsuperās, tantō impēnsius aequum est

cōnsulere atque omnīs metuentem expendere cāsūs.

sunt tibi rēgna patris Daunī, sunt oppida capta

multa manū, necnōn aurumque animusque Latīnō est;

sunt aliae innūptae Latiō et Laurentibus arvīs

nec genus indecorīs. sine haec haud mollia fātū

sublātīs aperīre dolīs, simul hoc animō haurī:

nātam nūllī veterum sociāre procōrum

fās erat, idque omnīs dīvīque hominēsque canēbant.

victus amōre tuī, cognātō sanguine victus,

coniugis et maestae lacrimīs, vincla omnia rūpī:

prōmissam ēripuī generō, arma impia sūmpsī.

ex illō quī cāsūs, quae, Turne, sequantur

bella vidēs, quantōs prīmus patiāre labōrēs.

bis magnā victī pugnā vix urbe tuēmur

spēs Italās; recalent nostrō Thybrīna fluenta

sanguine adhūc campīque ingentīs ossibus albent.

quō referor totiēns? quae mentem īnsānia mūtat?

Turnō exstīnctō sociōs sum ascīre parātus,

cūr nōn incolumī potius certāmina tollō?

quid cōnsanguineī Rutulī, quid cētera dīcet

Ītalia, ad mortem fors dicta refūtet

prōdiderim, nātam et cōnūbia nostra petentem?

respice rēs bellō variās, miserēre parentis

longaevī, quem nunc maestum patria Ardea longē

dīvidit.” haudquāquam dictīs violentia Turnī

flectitur: exsuperat magis aegrēscitque medendō.

ut prīmum fārī potuit, sīc īnstitit ōre:

quam prō cūram geris, hanc precor, optime, prō

dēpōnās lētumque sinās prō laude pacīscī.

et nōs tēla, pater, ferrumque haud dēbile dextrā

spargimus, et nostrō sequitur vulnere sanguis.

longē illī dea māter erit, quae nūbe fugācem

fēmineā tegat et vānīs sēsē occulat umbrīs.”

at rēgīna novā pugnae conterrita sorte

flēbat et ārdentem generum moritūra tenēbat:

Turne, per hās ego lacrimās, per sīquis Amātae

tangit honōs animumspēs nunc ūna, senectae

requiēs miserae, decus imperiumque Latīnī

penes, in omnis domus inclīnāta recumbit

ūnum ōrō: dēsiste manum committere Teucrīs.

quī cumque manent istō certāmine cāsūs

et , Turne, manent: simul haec invīsa relinquam

lūmina nec generum Aenēān captīva vidēbō.”

accēpit vōcem lacrimīs Lāvīnia mātris

flagrantīs perfūsa genās, cui plūrimus ignem

subiēcit rubor et calefacta per ōra cucurrit.

Indum sanguineō velutī violāverit ostrō

quis ebur, aut mixta rubent ubi līlia multā

alba rosā, tālīs virgō dabat ōre colōrēs.

illum turbat amor fīgitque in virgine vultūs;

ārdet in arma magis paucīsque affātur Amātam:

, quaesō, lacrimīs nēve ōmine tantō

prōsequere in dūrī certāmina Mārtis euntem,

ō māter; neque enim Turnō mora lībera mortis.

nūntius haec, Idmōn, Phrygiō mea dicta tyrannō

haud placitūra refer: cum prīmum crāstina caelō

pūniceīs invecta rotīs Aurōra rubēbit,

nōn Teucrōs agat in Rutulōs, Teucrum arma quiēscant

et Rutulī. nostrō dirimāmus sanguine bellum,

illō quaerātur coniūnx Lāvīnia campō.”

haec ubi dicta dedit rapidusque in tēcta recessit,

poscit equōs gaudetque tuēns ante ōra frementīs,

Pīlumnō quōs ipsa decus dedit Ōrīthyia,

quī candōre nivēs anteīrent, cursibus aurās.

circumstant properī aurīgae manibusque lacessunt

pectora plausa cavīs et colla comantia pectunt.

ipse dehinc aurō squālentem albōque orichalcō

circumdat lōrīcam umerīs, simul aptat habendō

ēnsemque clipeumque et rubrae cornua cristae,

ēnsem quem Daunō ignipotēns deus ipse parentī

fēcerat et Stygiā candentem tīnxerat undā.

exim quae mediīs ingentī annīxa columnae

aedibus astābat validam corripit hastam,

Actoris Auruncī spolium, quassatque trementem

vōciferāns: “nunc, ō numquam frūstrāta vocātūs

hasta meōs, nunc tempus adest. maximus Actōr,

Turnī nunc dextra gerit; sternere corpus

lōrīcamque manū validā lacerāre revulsam

sēmivirī Phrygis et foedāre in pulvere crīnēs

vibrātōs calidō ferrō murrāque madentīs.”

hīs agitur furiīs, tōtōque ārdentis ab ōre

scintillae absistunt, oculīs micat ācribus ignis,

mūgītūs velutī cum prīma in proelia taurus

terrificōs ciet aut īrāscī in cornua temptat

arboris obnīxus truncō, ventōsque lacessit

ictibus aut sparsā ad pugnam prōlūdit harēnā.

nec minus intereā māternīs saevus in armīs

Aenēās acuit Mārtem et suscitat īrā,

oblātō gaudēns compōnī foedere bellum.

tum sociōs maestīque metum sōlātur Iūlī

fāta docēns, rēgīque iubet respōnsa Latīnō

certa referre virōs et pācis dīcere lēgēs.

postera vix summōs spargēbat lūmine montēs

orta diēs, cum prīmum altō gurgite tollunt

Sōlis equī lūcemque ēlātīs nāribus efflant:

campum ad certāmen magnae sub moenibus urbis

dīmēnsī Rutulīque virī Teucrīque parābant

in mediōque focōs et dīs commūnibus ārās

grāmineās. aliī fontemque ignemque ferēbant

vēlātī līmō et verbēnā tempora vīnctī.

prōcēdit legiō Ausonidum, pīlātaque plēnīs

agmina fundunt portīs. hinc Trōius omnis

Tyrrhēnusque ruit variīs exercitus armīs,

haud secus īnstrūctī ferrō quam aspera Mārtis

pugna vocet. necnōn mediīs in mīlibus ipsī

ductōrēs aurō volitant ostrōque superbī,

et genus Assaracī Mnēstheus et fortis Asīlās

et Messāpus equum domitor, Neptūnia prōlēs.

utque datō signō spatia in sua quisque recessit,

dēfīgunt tellūre hastās et scūta reclīnant.

tum studiō effūsae mātrēs et vulgus inermum

invalidīque senēs turrēs ac tēcta domōrum

obsēdēre, aliī portīs sublīmibus astant.

at Iūnō ex summō (quī nunc Albānus habētur,

tum neque nōmen erat neque honōs aut glōria montī)

prōspiciēns tumulō campum aspectābat et ambās

Laurentum Trōumque aciēs urbemque Latīnī.

extemplō Turnī sīc est affāta sorōrem

dīva deam, stāgnīs quae flūminibusque sonōrīs

praesidet; hunc illī rēx aetheris altus honōrem

Iuppiter ēreptā prō virginitāte sacrāvit:

nympha, decus fluviōrum, animō grātissima nostrō,

scīs ut cūnctīs ūnam, quaecumque Latīnae

magnanimī Iovis ingrātum ascendēre cubīle,

praetulerim caelīque libēns in parte locārim:

disce tuum, incūsēs, Iūturna, dolōrem.

quā vīsa est Fortūna patī Parcaeque sinēbant

cēdere rēs Latiō, Turnum et tua moenia tēxī;

nunc iuvenem imparibus videō concurrere fātīs,

Parcārumque diēs et vīs inimīca propinquat.

nōn pugnam aspicere hanc oculīs, nōn foedera possum.

prō germānō quid praesentius audēs,

perge, decet. forsan miserōs meliōra sequentur.”

vix ea, cum lacrimās oculīs Iūturna profūdit

terque quaterque manū pectus percussit honestum.

nōn lacrimīs hoc tempus,” aït Sāturnia Iūnō,

accelerā et frātrem, quis modus, ēripe mortī;

aut bella ciē conceptumque excute foedus.

auctor ego audendī.” sīc exhortāta relīquit

incertam et trīstī turbātam vulnere mentis.

intereā rēgēsingentī mōle Latīnus

quadriiugō vehitur currū, cui tempora circum

aurātī bis sex radiī fulgentia cingunt,

Sōlis avī specimen; bīgīs it Turnus in albīs,

bīna manū lātō crispāns hastīlia ferrō.

hinc pater Aenēās, Rōmānae stirpis orīgō,

sīdereō flagrāns clipeō et caelestibus armīs,

et iuxtā Ascanius, magnae spēs altera Rōmae,

prōcēdunt castrīs, pūrāque in veste sacerdōs

saetigerī fētum suis intōnsamque bidentem

attulit admōvitque pecus flagrantibus ārīs.

illī ad surgentem conversī lūmina sōlem

dant frūgēs manibus salsās et tempora ferrō

summa notant pecudum paterīsque altāria lībant.

tum pius Aenēās strictō sīc ēnse precātur:

estō nunc Sōl testis et haec mihi terra vocantī

quam propter tantōs potuī perferre labōrēs,

et pater omnipotēns, et Sāturnia coniūnx,

iam melior, iam, dīva, precor, que inclute Māvors,

cūncta tuō quī bella, pater, sub nūmine torquēs;

fontēsque fluviōsque vocō, quaeque aetheris altī

religiō et quae caeruleō sunt nūmina pontō:

cesserit Ausoniō fors victōria Turnō,

convenit Euandrī victōs discēdere ad urbem,

cēdet Iūlus agrīs, nec post arma ūlla rebellīs

Aeneadae referent ferrōve haec rēgna lacessent.

sīn nostrum annuerit nōbīs victōria Mārtem,

ut potius reor et potius nūmine firment,

nōn ego nec Teucrīs Italōs pārēre iubēbō

nec mihi rēgna petō: paribus lēgibus ambae

invictae gentēs aeterna in foedera mittant.

sacra deōsque dabō; socer arma Latīnus habētō,

imperium sollemne socer. mihi moenia Teucrī

cōnstituent urbīque dabit Lāvīnia nōmen.”

sīc prior Aenēās, sequitur sīc deinde Latīnus

suspiciēns caelum, tenditque ad sīdera dextram:

haec eadem, Aenēā, terram, mare, sīdera iūrō

Lātōnaeque genus duplex Iānumque bifrontem,

vimque deum īnfernam et dūrī sacrāria Dītis;

audiat haec genitor, quī foedera fulmine sancit.

tangō ārās, mediōs ignēs et nūmina testor:

nūlla diēs pācem hanc Italīs nec foedera rumpet,

quō rēs cumque cadent; nec vīs ūlla volentem

āvertet, nōn tellūrem effundat in undās

dīluviō miscēns caelumque in Tartara solvat,

ut scēptrum hoc” (dextrā scēptrum nam forte gerēbat)

numquam fronde levī fundet virgulta nec umbrās,

cum semel in silvīs īmō stirpe recīsum

mātre caret posuitque comās et bracchia ferrō,

ōlim arbōs, nunc artificis manus aere decōrō

inclūsit patribusque dedit gestāre Latīnīs.”

tālibus inter firmābant foedera dictīs

cōnspectū in mediō procerum. tum rīte sacrātās

in flammam iugulant pecudēs et vīscera vīvīs

ēripiunt cumulantque onerātīs lancibus ārās.

at vērō Rutulīs impār ea pugna vidērī

iamdūdum et variō miscērī pectora mōtū,

tum magis ut propius cernunt nōn vīribus aequōs.

adiuvat incessū tacitō prōgressus et āram

suppliciter venerāns dēmissō lūmine Turnus

pūbentīsque genae et iuvenālī in corpore pallor.

quem simul ac Iūturna soror crēbrēscere vīdit

sermōnem et vulgī variāre labantia corda,

in mediās aciēs fōrmam assimulāta Camertī,

cui genus ā proavīs ingēns clārumque paternae

nōmen erat virtūtis et ipse ācerrimus armīs,

in mediās dat sēsē aciēs haud nescia rērum

rūmōrēsque serit variōs ac tālia fātur:

nōn pudet, ō Rutulī, prō cūnctīs tālibus ūnam

obiectāre animam? numerōne an vīribus aequī

nōn sumus? ēn, omnīs et Trōes et Arcades sunt,

fātālīsque manūs, īnfēnsa Etrūria Turnō;

vix hostem, alternī congrediāmur, habēmus.

ille quidem ad superōs, quōrum dēvovet ārīs,

succēdet fāmā vīvusque per ōra ferētur;

nōs patriā āmissā dominīs pārēre superbīs

cōgēmur, quī nunc lentī cōnsēdimus arvīs.”

tālibus incēnsa est iuvenum sententia dictīs

iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;

ipsī Laurentēs mūtātī ipsīque Latīnī.

quī sibi iam requiem pugnae rēbusque salūtem

spērābant, nunc arma volunt foedusque precantur

īnfectum et Turnī sortem miserantur inīquam.

hīs aliud maius Iūturna adiungit et altō

dat signum caelō, quō nōn praesentius ūllum

turbāvit mentēs Italās mōnstrōque fefellit.

namque volāns rubrā fulvus Iovis āles in aethrā

lītoreās agitābat avēs turbamque sonantem

agminis āligerī, subitō cum lāpsus ad undās

cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncīs.

arrēxēre animōs Italī, cūnctaeque volucrēs

convertunt clāmōre fugammīrābile vīsū

aetheraque obscūrant pennīs hostemque per aurās

factā nūbe premunt, dōnec victus et ipsō

pondere dēfēcit praedamque ex unguibus āles

prōiēcit fluviō, penitusque in nūbila fūgit.

tum vērō augurium Rutulī clāmōre salūtant

expediuntque manūs, prīmusque Tolumnius augur

hoc erat, hoc vōtīsinquitquod saepe petīvī.

accipiō agnōscōque deōs; , duce ferrum

corripite, ō miserī, quōs improbus advena bellō

territat invalidās ut avēs, et lītora vestra

populat. petet ille fugam penitusque profundō

vēla dabit. vōs ūnanimī dēnsēte catervās

et rēgem vōbīs pugnā dēfendite raptum.”

dīxit, et adversōs tēlum contorsit in hostēs

prōcurrēns; sonitum dat strīdula cornus et aurās

certa secat. simul hoc, simul ingēns clāmor et omnīs

turbātī cuneī calefactaque corda tumultū.

hasta volāns, ut forte novem pulcherrima frātrum

corpora cōnstiterant contrā, quōs fīda creārat

ūna tot Arcadiō coniūnx Tyrrhēna Gylippō,

hōrum ūnum ad medium, teritur quā sūtilis alvō

balteus et laterum iūnctūrās fībula mordet,

ēgregium fōrmā iuvenem et fulgentibus armīs,

trānsadigit costās fulvāque effundit harēnā.

at frātrēs, animōsa phalānx accēnsaque lūctū,

pars gladiōs stringunt manibus, pars missile ferrum

corripiunt caecīque ruunt. quōs agmina contrā

prōcurrunt Laurentum, hinc dēnsī rūrsus inundant

Trōes Agyllīnīque et pictīs Arcades armīs:

sīc omnīs amor ūnus habet dēcernere ferrō.

dīripuēre ārāsit tōtō turbida caelō

tempestās tēlōrum ac ferreus ingruit imber

crātērāsque focōsque ferunt. fugit ipse Latīnus

pulsātōs referēns īnfectō foedere dīvōs.

īnfrēnant aliī currūs aut corpora saltū

subiciunt in equōs et strictīs ēnsibus adsunt.

Messāpus rēgem rēgisque īnsigne gerentem

Tyrrhēnum Aulestēn, avidus cōnfundere foedus,

adversō prōterret equō; ruit ille recēdēns

et miser oppositīs ā tergō involvitur ārīs

in caput inque umerōs. at fervidus advolat hastā

Messāpus tēlōque ōrantem multa trabālī

dēsuper altus equō graviter ferit atque ita fātur:

hoc habet, haec melior magnīs data victima dīvīs.”

concurrunt Italī spoliantque calentia membra.

obvius ambustum torrem Corynaeus ab ārā

corripit et venientī Ebysō plāgamque ferentī

occupat ōs flammīs; ollī ingēns barba relūxit

nīdōremque ambusta dedit. super ipse secūtus

caesariem laevā turbātī corripit hostis

impressōque genū nītēns terrae applicat ipsum;

sīc rigidō latus ēnse ferit. Podalīrius Alsum

pāstōrem prīmāque aciē per tēla ruentem

ēnse sequēns nūdō superimminet; ille secūrī

adversī frontem mediam mentumque reductā

disicit et sparsō lātē rigat arma cruōre.

ollī dūra quiēs oculōs et ferreus urget

somnus; in aeternam conduntur lūmina noctem.

at pius Aenēās dextram tendēbat inermem

nūdātō capite atque suōs clāmōre vocābat:

quō ruitis? quaeve ista repēns discordia surgit?

ōh cohibēte īrās! ictum iam foedus et omnīs

compositae lēgēs. mihi iūs concurrere sōlī;

sinite atque auferte metūs; ego foedera faxō

firma manū. Turnum dēbent haec iam mihi sacra.”

hās inter vōcēs, media inter tālia verba

ecce virō strīdēns ālīs allāpsa sagitta est,

incertum quā pulsa manū, quō turbine adācta,

quis tantam Rutulīs laudem, cāsusne deusne,

attulerit. pressa est īnsignis glōria factī,

nec sēsē Aenēae iactāvit vulnere quisquam.

Turnus ut Aenēān cēdentem ex agmine vīdit

turbātōsque ducēs, subitā spē fervidus ārdet;

poscit equōs atque arma simul, saltūque superbus

ēmicat in currum et manibus mōlītur habēnās.

multa virum volitāns dat fortia corpora lētō.

sēminecīs volvit multōs aut agmina currū

prōterit aut raptās fugientibus ingerit hastās.

quālis apud gelidī cum flūmina concitus Hebrī

sanguineus Māvors clipeō increpat atque furentīs

bella movēns immittit equōs, illī aequore apertō

ante Notōs Zephyrumque volant, gemit ultima pulsū

Thrāca pedum circumque ātrae Formīdinis ōra

Īraeque Īnsidiaeque, deī comitātus, aguntur:

tālis equōs alacer media inter proelia Turnus

fūmantīs sūdōre quatit, miserābile caesīs

hostibus īnsultāns; spargit rapida ungula rōrēs

sanguineōs mixtāque cruor calcātur harēnā.

iamque necī Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,

hunc congressus et hunc, illum ēminus; ēminus ambō

Imbrasidās, Glaucum atque Ladēn, quōs Imbrasus ipse

nūtrierat Lyciā paribusque ōrnāverat armīs

vel cōnferre manum vel equō praevertere ventōs.

parte aliā media Eumēdēs in proelia fertur,

antīquī prōlēs bellō praeclāra Dolōnis,

nōmine avum referēns, animō manibusque parentem,

quī quondam, castra ut Danaum speculātor adīret,

ausus Pēlīdae pretium sibi poscere currūs;

illum Tȳdīdēs aliō prō tālibus ausīs

affēcit pretiō nec equīs aspīrat Achillis.

hunc procul ut campō Turnus prōspexit apertō,

ante levī iaculō longum per ināne secūtus

sistit equōs biiugīs et currū dēsilit atque

sēmǐanimī lāpsōque supervenit et pede collō

impressō dextrae mucrōnem extorquet et altō

fulgentem tingit iugulō atque haec īnsuper addit:

ēn agrōs et quam bellō, Trōiāne, petīstī

Hesperiam mētīre iacēns: haec praemia quī

ferrō ausī temptāre ferunt, sīc moenia condunt.”

huic comitem Asbȳtēn coniectā cuspide mittit

Chlōreaquê Sybarimque Darētaque Thersilochumque

et sternācis equī lāpsum cervīce Thymoetēn.

ac velut Ēdōnī Boreae cum spīritus altō

īnsonat Aegaeō sequiturque ad lītora flūctūs,

quā ventī incubuēre, fugam dant nūbila caelō:

sīc Turnō, quācumque viam secat, agmina cēdunt

conversaeque ruunt aciēs. fert impetus ipsum

et cristam adversō currū quatit aura volantem.

nōn tulit īnstantem Phēgeus animīsque frementem:

obiēcit sēsē ad currum et spūmantia frēnīs

ōra citātōrum dextrā dētorsit equōrum.

dum trahitur pendetque iugīs, hunc lāta retēctum

lancea cōnsequitur rumpitque īnfīxa bilīcem

lōrīcam et summum dēgustat vulnere corpus;

ille tamen clipeō obiectō conversus in hostem

ībat et auxilium ductō mucrōne petēbat,

cum rota praecipitem et prōcursū concitus axis

impulit effunditque solō, Turnusque secūtus

īmam inter galeam summī thōrācis et ōrās

abstulit ēnse caput truncumque relīquit harēnae.

atque ea dum campīs victor dat fūnera Turnus,

intereā Aenēān Mnēstheus et fīdus Achātēs

Ascaniusque comes castrīs statuēre cruentum

alternōs longā nītentem cuspide gressūs.

saevit et īnfrāctā luctātur harundine tēlum

ēripere auxiliōque viam quae proxima poscit,

ēnse secent lātō vulnus tēlīque latebram

rescindant penitus sēsēque in bella remittant.

iamque aderat Phoebō ante aliōs dīlēctus Iāpyx

Īasidēs, ācrī quondam cui captus amōre

ipse suās artēs, sua mūnera, laetus Apollō

augurium citharamque dabat celerīsque sagittās.

ille, ut dēpositī prōferret fāta parentis,

scīre potestātēs herbārum ūsumque medendī

māluit et mūtās agitāre inglōrius artēs.

stābat acerba fremēns ingentem nīxus in hastam

Aenēās magnō iuvenum et maerentis Iūlī

concursū, lacrimīs immōbilis. ille retortō

Paeonium in mōrem senior succīnctus amictū

multa manū medicā Phoebīque potentibus herbīs

nēquīquam trepidat, nēquīquam spīcula dextrā

sollicitat prēnsatque tenācī forcipe ferrum.

nūlla viam Fortūna regit, nihil auctor Apollō

subvenit; et saevus campīs magis ac magis horror

crēbrēscit propiusque malum est. iam pulvere caelum

stāre vident, subeunt equitēs et spīcula castrīs

dēnsa cadunt mediīs, it trīstis ad aethera clāmor

bellantum iuvenum et dūrō sub Mārte cadentum.

hīc Venus indignō nātī concussa dolōre

dictamnum genetrīx Crētaeā carpit ab Īdā,

pūberibus caulem foliīs et flōre comantem

purpureō; nōn illa ferīs incognita caprīs

grāmina, cum tergō volucrīs haesēre sagittae.

hoc Venus obscūrō faciem circumdata nimbō

dētulit, hōc fūsum labrīs splendentibus amnem

īnficit occultē medicāns, spargitque salūbrīs

ambrosiae sūcōs et odōriferam panacēam.

fōvit vulnus lymphā longaevus Iāpyx

ignōrāns, subitōque omnis corpore fūgit

quippe dolôr, omnis stetit īmō vulnere sanguis,

iamque secūta manum nūllō cōgente sagitta

excidit atque novae rediēre in prīstina vīrēs.

arma citī properāte virō! quid stātis?” Iāpyx

conclāmat prīmusque animōs accendit in hostem.

nōn haec hūmānīs opibus, nōn arte magistrā

prōveniunt, neque , Aenēā, mea dextera servat:

maior agit deus atque opera ad maiōra remittit.”

ille avidus pugnae sūrās inclūserat aurō

hinc atque hinc ōditque morās hastamque coruscat.

postquam habilis laterī clipeus lōrīcaque tergō est,

Ascanium fūsīs circum complectitur armīs

summaque per galeam dēlībāns ōscula fātur:

disce, puer, virtūtem ex vērumque labōrem,

fortūnam ex aliīs. nunc mea dextera bellō

dēfēnsum dabit et magna inter praemia dūcet.

facitō, mox cum mātūra adolēverit aetās,

sīs memor et animō repetentem exempla tuōrum

et pater Aenēās et avunculus excitet Hector.”

haec ubi dicta dedit, portīs sēsē extulit ingēns

tēlum immāne manū quatiēns; simul agmine dēnsō

Antheusque Mnēstheusque ruunt, omnisque relictīs

turba fluit castrīs. tum caecō pulvere campus

miscētur pulsūque pedum tremit excita tellūs.

vīdit ab adversō venientīs aggere Turnus,

vīdēre Ausoniī, gelidusque per īma cucurrit

ossa tremor; prīma ante omnīs Iūturna Latīnōs

audiit agnōvitque sonum et tremefacta refūgit.

ille volat campōque ātrum rapit agmen apertō.

quālis ubi ad terrās abruptō sīdere nimbus

it mare per mediummiserīs, heu, praescia longē

horrēscunt corda agricolīs: dabit ille ruīnās

arboribus strāgemque satīs, ruet omnia lātē

ante volant sonitumque ferunt ad lītora ventī:

tālis in adversōs ductor Rhoetēius hostēs

agmen agit, dēnsī cuneīs quisque coāctīs

agglomerant. ferit ēnse gravem Thymbraeus Osīrim,

Arcetium Mnēstheus, Epulōnem obtruncat Achātēs

Ūfentemque Gyās; cadit ipse Tolumnius augur,

prīmus in adversōs tēlum quī torserat hostēs.

tollitur in caelum clāmor, versīque vicissim

pulverulenta fugā Rutulī dant terga per agrōs.

ipse neque āversōs dignātur sternere mortī

nec pede congressōs aequō nec tēla ferentīs

īnsequitur: sōlum dēnsā in cālīgine Turnum

vestīgat lūstrāns, sōlum in certāmina poscit.

hōc concussa metū mentem Iūturna virāgō

aurīgam Turnī media inter lōra Metiscum

excutit et longē lāpsum tēmōne relinquit;

ipsa subit manibusque undantīs flectit habēnās

cūncta gerēns, vōcemque et corpus et arma Metiscī.

nigra velut magnās dominī cum dīvitis aedēs

pervolat et pennīs alta ātria lūstrat hirundō

pābula parva legēns nīdīsque loquācibus escās,

et nunc porticibus vacuīs, nunc ūmida circum

stāgna sonat: similis mediōs Iūturna per hostēs

fertur equīs rapidōque volāns obit omnia currū,

iamque hīc germānum iamque hīc ostentat ovantem

nec cōnferre manum patitur, volat āvia longē.

haud minus Aenēās tortōs legit obvius orbēs,

vestīgatque virum et disiecta per agmina magnā

vōce vocat. quotiēns oculōs coniēcit in hostem

ālipedumque fugam cursū temptāvit equōrum,

āversōs totiēns currūs Iūturna retorsit.

heu, quid agat? variō nēquīquam fluctuat aestū,

dīversaeque vocant animum in contrāria cūrae.

huic Messāpus, utī laevā duo forte gerēbat

lenta, levis cursū, praefīxa hastīlia ferrō,

hōrum ūnum certō contorquēns dērigit ictū.

substitit Aenēās et collēgit in arma

poplite subsīdēns; apicem tamen incita summum

hasta tulit summāsque excussit vertice cristās.

tum vērō assurgunt īrae, īnsidiīsque subāctus,

dīversōs ubi sēnsit equōs currumque referrī,

multa Iovem et laesī testātus foederis ārās

iam tandem invādit mediōs et Mārte secundō

terribilis saevam nūllō discrīmine caedem

suscitat īrārumque omnīs effundit habēnās.

quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedēs

dīversās obitumque ducum, quōs aequore tōtō

inque vicem nunc Turnus agit, nunc Trōius hērōs

expediat? tantōn placuit concurrere mōtū,

Iuppiter, aeternā gentēs in pāce futūrās?

Aenēās Rutulum Sucrōnemea prīma ruentīs

pugna locō statuit Teucrōshaud multa morantem

excipit in latus et, quā fāta celerrima, crūdum

trānsadigit costās et crātēs pectoris ēnsem.

Turnus equō dēiectum Amycum frātremque Diōrēn

congressus pedes hunc venientem cuspide longā,

hunc mucrōne ferit, currūque abscīsa duōrum

suspendit capita et rōrantia sanguine portat.

ille Talon Tanaimque necī fortemque Cethēgum,

trīs ūnō congressū, et maestum mittit Onītēn,

nōmen Echīonium mātrisque genus Peridīae;

hic frātrēs Lyciā missōs et Apollinis agrīs

et iuvenem exōsum nēquīquam bella Menoetēn,

Arcada, piscōsae cui circum flūmina Lernae

ars fuerat pauperque domus nec nōta potentum

mūnera conductāque pater tellūre serēbat.

ac velut immissī dīversīs partibus ignēs

ārentem in silvam et virgulta sonantia laurō,

aut ubi dēcursū rapidō montibus altīs

dant sonitum spūmōsī amnēs et in aequora currunt

quisque suum populātus iter: nōn sēgnius ambō

Aenēās Turnusque ruunt per proelia. nunc, nunc

fluctuat īra intus, rumpuntur nescia vincī

pectora, nunc tōtīs in vulnera vīribus ītur.

Murrānum hic, atavōs et avōrum antīqua sonantem

nōmina per rēgēsque āctum genus omne Latīnōs,

praecipitem scopulō atque ingentis turbine saxī

excutit effunditque solō; hunc lōra et iuga subter

prōvolvēre rotae, crēbrō super ungula pulsū

incita nec dominī memorum prōculcat equōrum.

ille ruentī Hyllō animīsque immāne frementī

occurrit tēlumque aurāta ad tempora torquet;

ollī per galeam fīxō stetit hasta cerebrō.

dextera nec tua , Graium fortissime Crētheu,

ēripuit Turnō, nec tēxēre Cupencum

Aenēā veniente suī: dedit obvia ferrō

pectora, nec miserō clipeī mora prōfuit aereī.

quoque Laurentēs vīdērunt, Aeole, campī

oppetere et lātē terram cōnsternere tergō;

occidis, Argīvae quem nōn potuēre phalangēs

sternere nec Priamī rēgnōrum ēversor Achillēs;

hīc tibi mortis erant mētae, domus alta sub Īdā,

Lyrnēsī domus alta, solō Laurente sepulcrum.

tōtae adeō conversae aciēs omnīsque Latīnī,

omnīs Dardanidae, Mnēstheus ācerque Serestus

et Messāpus equum domitor et fortis Asīlās

Tuscōrumque phalānx Euandrīque Arcades ālae,

prō quisque virī summā nītuntur opum .

nec mora nec requiēs; vāstō certāmine tendunt.

hīc mentem Aenēae genetrīx pulcherrima mīsit,

īret ut ad mūrōs urbīque adverteret agmen

ōcius et subitā turbāret clāde Latīnōs.

ille ut vestīgāns dīversa per agmina Turnum

hūc atque hūc aciēs circumtulit, aspicit urbem

immūnem tantī bellī atque impūne quiētam;

continuō pugnae accendit maiōris imāgō.

Mnēsthea Sergestumque vocat fortemque Serestum

ductōrēs, tumulumque capit quō cētera Teucrum

concurrit legiō, nec scūta aut spīcula dēnsī

dēpōnunt. celsō medius stāns aggere fātur:

qua meīs estō dictīs moraIuppiter hāc stat

neu quis ob inceptum subitum mihi sēgnior ītō.

urbem hodiē, causam bellī, rēgna ipsa Latīnī,

frēnum accipere et victī pārēre fatentur,

ēruam et aequa solō fūmantia culmina pōnam.

scīlicet exspectem, libeat dum proelia Turnō

nostra patī rūrsusque velit concurrere victus?

hoc caput, ō cīvēs, haec bellī summa nefandī.

ferte facēs properē foedusque reposcite flammīs.”

dīxerat, atque animīs pariter certantibus omnīs

dant cuneum dēnsāque ad mūrōs mōle feruntur,

scālae imprōvīsō subitusque appāruit ignis.

discurrunt aliī ad portās prīmōsque trucīdant,

ferrum aliī torquent et obumbrant aethera tēlīs.

ipse inter prīmōs dextram sub moenia tendit

Aenēās, magnāque incūsat vōce Latīnum

testāturque deōs iterum ad proelia cōgī,

bis iam Italōs hostēs, haec altera foedera rumpī.

exoritur trepidōs inter discordia cīvēs:

urbem aliī reserāre iubent et pandere portās

Dardanidīs ipsumque trahunt in moenia rēgem,

arma ferunt aliī et pergunt dēfendere mūrōs.

inclūsās ut cum latebrōsō in pūmice pāstor

vestīgāvit apēs fūmōque implēvit amārō:

illae intus trepidae rērum per cērea castra

discurrunt magnīsque acuunt strīdōribus īrās;

volvitur āter odor tēctīs, tum murmure caecō

intus saxa sonant, vacuās it fūmus ad aurās.

accidit haec fessīs etiam fortūna Latīnīs,

quae tōtam lūctū concussit funditus urbem:

rēgīna ut tēctīs venientem prōspicit hostem,

incessī mūrōs, ignēs ad tēcta volāre,

nusquam aciēs contrā Rutulās, nūlla agmina Turnī,

īnfēlīx pugnae iuvenem in certāmine crēdit

exstīnctum et subitō mentem turbāta dolōre

causam clāmat crīmenque caputque malōrum,

multaque per maestum dēmēns effāta furōrem

purpureōs moritūra manū discindit amictūs

et nōdum īnfōrmis lētī trabe nectit ab altā.

quam clādem miserae postquam accēpēre Latīnae,

fīlia prīma manū flāvōs Lāvīnia crīnēs

et roseās laniāta genās, tum cētera circum

turba furit; resonant lātē plangōribus aedēs.

hinc tōtam īnfēlīx vulgātur fāma per urbem:

dēmittunt mentēs, it scissā veste Latīnus

coniugis attonitus fātīs urbisque ruīnā,

cānitiem immundō perfūsam pulvere turpāns.

intereā extrēmō bellātor in aequore Turnus

pālantīs sequitur paucōs iam sēgnior atque

iam minus atque minus successū laetus equōrum.

attulit hunc illī caecīs terrōribus aura

commixtum clāmōrem, arrēctāsque impulit aurēs

cōnfūsae sonus urbis et illaetābile murmur.

ei mihi, quid tantō turbantur moenia lūctū?

quisve ruit tantus dīversā clāmor ab urbe?”

sīc aït, adductīsque āmēns subsistit habēnīs;

atque huic, in faciem soror ut conversa Metiscī

aurīgae currumque et equōs et lōra regēbat,

tālibus occurrit dictīs: “hāc, Turne, sequāmur

Trōiugenās, quā prīma viam victōria pandit;

sunt aliī quī tēcta manū dēfendere possint.

ingruit Aenēās Italīs et proelia miscet;

et nōs saeva manū mittāmus fūnera Teucrīs.

nec numerō īnferior pugnae neque honōre recēdēs.”

Turnus ad haec:

ō soror, et dūdum agnōvī, cum prīma per artem

foedera turbāstī que haec in bella dedistī,

et nunc nēquīquam fallis dea. sed quis Olympō

dēmissam tantōs voluit ferre labōrēs?

an frātris miserī lētum ut crūdēle vidērēs?

nam quid agō? aut quae iam spondet Fortūna salūtem?

vīdī oculōs ante ipse meōs vōce vocantem

Murrānum, quō nōn superat mihi cārior alter,

oppetere ingentem atque ingentī vulnere victum.

occidit īnfēlīx nostrum dēdecus Ūfēns

aspiceret; Teucrī potiuntur corpore et armīs.

exscindīne domōsid rēbus dēfuit ūnum

perpetiar, dextrā nec Drancis dicta refellam?

terga dabō et Turnum fugientem haec terra vidēbit?

ūsque adeōne morī miserum est? vōs ō mihi, Mānēs,

este bonī, quoniam superīs āversa voluntās.

sāncta ad vōs animâ | atque istius īnscia culpae

dēscendam, magnōrum haud umquam indignus avōrum.”

vix ea fātus eratmediōs volat ecce per hostēs

vectus equō spūmante Sacēs, adversa sagittā

saucius ōra, ruitque implōrāns nōmine Turnum:

Turne, in suprēma salūs, miserēre tuōrum.

fulminat Aenēās armīs summāsque minātur

dēiectūrum arcēs Italum excidiōque datūrum,

iamque facēs ad tēcta volant. in ōra Latīnī,

in oculōs referunt; mussat rēx ipse Latīnus

quōs generōs vocet aut quae sēsē ad foedera flectat.

praetereā rēgīna, tuī fīdissima, dextrā

occidit ipsa suā lūcemque exterrita fūgit.

sōlī prō portīs Messāpus et ācer Atīnās

sustentant aciēs; circum hōs utrimque phalangēs

stant dēnsae strictīsque seges mucrōnibus horret

ferrea: currum dēsertō in grāmine versās.”

obstipuit variā cōnfūsus imāgine rērum

Turnus et obtūtū tacitō stetit; aestuat ingēns

ūnō in corde pudor mixtōque īnsānia lūctū

et furiīs agitātus amor et cōnscia virtūs.

ut prīmum discussae umbrae et lūx reddita mentī,

ārdentīs oculōrum orbēs ad moenia torsit

turbidus ēque rotīs magnam respexit ad urbem.

ecce autem flammīs inter tabulāta volūtus

ad caelum undābat vertex turrimque tenēbat,

turrim compāctīs trabibus quam ēdūxerat ipse

subdideratque rotās pontēsque īnstrāverat altōs.

iam, iam fāta, soror, superant, absiste morārī;

quō deus et quō dūra vocat Fortūna sequāmur.

stat cōnferre manum Aenēae, stat quicquid acerbī est

morte patī, neque indecorem, germāna, vidēbis

amplius. hunc, ōrō, sine furere ante furōrem.”

dīxit, et ē currū saltum dedit ōcius arvīs

perque hostēs, per tēla ruit maestamque sorōrem

dēserit ac rapidō cursū media agmina rumpit.

ac velutī montis saxum vertice praeceps

cum ruit āvulsum ventō, seu turbidus imber

prōluit aut annīs solvit sublāpsa vetustās,

fertur in abruptum magnō mōns improbus āctū

exsultatque solō, silvās armenta virōsque

involvēns cum: disiecta per agmina Turnus

sīc urbis ruit ad mūrōs, ubi plūrima fūsō

sanguine terra madet strīduntque hastīlibus aurae,

significatque manū et magnō simul incipit ōre:

parcite iam, Rutulī, et vōs tēla inhibēte, Latīnī.

quaecumque est fortūna, mea est; vērius ūnum

prō vōbīs foedus luere et dēcernere ferrō.”

discessēre omnīs mediī spatiumque dedēre.

at pater Aenēās audītō nōmine Turnī

dēserit et mūrōs et summās dēserit arcēs

praecipitatque morās omnīs, opera omnia rumpit

laetitiā exsultāns horrendumque intonat armīs:

quantus Athōs aut quantus Eryx aut ipse coruscīs

cum fremit īlicibus quantus gaudetque nivālī

vertice attollēns pater Appennīnus ad aurās.

iam vērō et Rutulī certātim et Trōes et omnīs

convertēre oculōs Italī, quīque alta tenēbant

moenia quīque īmōs pulsābant arǐete mūrōs,

armaque dēposuēre umerīs. stupet ipse Latīnus

ingentīs, genitōs dīversīs partibus orbis,

inter coiisse virōs et cernere ferrō.

atque illī, ut vacuō patuērunt aequore campī,

prōcursū rapidō coniectīs ēminus hastīs

invādunt Mārtem clipeīs atque aere sonōrō.

dat gemitum tellūs; tum crēbrōs ēnsibus ictūs

congeminant, fors et virtūs miscentur in ūnum.

ac velut ingentī Sīlā summōve Taburnō

cum duo conversīs inimīca in proelia taurī

frontibus incurrunt, pavidī cessēre magistrī,

stat pecus omne metū mūtum, mussantque iuvencae

quis nemorī imperitet, quem tōta armenta sequantur;

illī inter sēsē multā vulnera miscent

cornuaque obnīxī īnfīgunt et sanguine largō

colla armōsque lavant, gemitū nemus omne remūgit:

nōn aliter Trōs Aenēās et Daunius hērōs

concurrunt clipeīs, ingēns fragor aethera complet.

Iuppiter ipse duās aequātō exāmine lancēs

sustinet et fāta impōnit dīversa duōrum,

quem damnet labor et quō vergat pondere lētum.

ēmicat hīc impūne putāns et corpore tōtō

altē sublātum cōnsurgit Turnus in ēnsem

et ferit; exclāmant Trōes trepidīque Latīnī,

arrēctaeque ambōrum aciēs. at perfidus ēnsis

frangitur in mediōque ārdentem dēserit ictū,

fuga subsidiō subeat. fugit ōcior Eurō

ut capulum ignōtum dextramque aspexit inermem.

fāma est praecipitem, cum prīma in proelia iūnctōs

cōnscendēbat equōs, patriō mucrōne relictō,

dum trepidat, ferrum aurīgae rapuisse Metiscī.

idque diū, dum terga dabant pālantia Teucrī,

suffēcit; postquam arma deī ad Volcānia ventum est,

mortālis mucrō, glaciēs ceu futtilis, ictū

dissiluit, fulvā resplendent fragmina harēnā.

ergō āmēns dīversa fugā petit aequora Turnus

et nunc hūc, inde hūc incertōs implicat orbēs;

undique enim dēnsā Teucrī inclūsēre corōnā

atque hinc vāsta palūs, hinc ardua moenia cingunt.

nec minus Aenēās, quamquam tardāta sagittā

interdum genua impediunt cursumque recūsant,

īnsequitur trepidīque pedem pede fervidus urget.

inclūsum velutī quandō flūmine nactus

cervum aut pūniceae saeptum formīdine pennae

vēnātor cursū canis et lātrātibus īnstat;

ille autem īnsidiīs et rīpā territus altā

mīlle fugit refugitque viās, at vīvidus Umber

haeret hiāns, iam iamque tenet similisque tenentī

increpuit mālīs morsūque ēlūsus inānī est,

tum vērō exoritur clāmor rīpaeque lacūsque

respōnsant circā et caelum tonat omne tumultū.

ille simul fugiēns Rutulōs simul increpat omnīs

nōmine quemque vocāns nōtumque efflāgitat ēnsem.

Aenēās mortem contrā praesēnsque minātur

exitium, quisquam adeat, terretque trementīs

excīsūrum urbem minitāns, et saucius īnstat.

quīnque orbēs explent cursū totidemque retexunt

hūc illūc; neque enim levia aut lūdicra petuntur

praemia, sed Turnī vītā et sanguine certant.

forte sacer Faunō foliīs oleaster amārīs

hīc steterat, nautīs ōlim venerābile lignum,

servātī ex undīs ubi fīgere dōna solēbant

Laurentī dīvō et vōtās suspendere vestēs;

sed stirpem Teucrī nūllō discrīmine sacrum

sustulerant, pūrō ut possent concurrere campō.

hīc hasta Aenēae stābât, hūc impetus illam

dētulerat fīxam et lentā rādīce tenēbat.

incubuit voluitque manū convellere ferrum

Dardanidēs tēlōque sequī quem prēndere cursū

nōn poterat. tum vērō āmēns formīdine Turnus

Faune, precor, miserēre,” inquit, “que optima ferrum

Terra tenē, coluī vestrōs semper honōrēs,

quōs contrā Aeneadae bellō fēcēre profānōs.”

dīxit, opemque deī nōn cassa in vōta vocāvit.

namque diū luctāns lentōque in stirpe morātus

vīribus haud ūllīs valuit disclūdere morsūs

rōboris Aenēās. dum nītitur ācer et īnstat,

rūrsus in aurīgae faciem mūtāta Metiscī

prōcurrit frātrīque ēnsem dea Daunia reddit.

quod Venus audācī nymphae indignāta licēre

accessit tēlumque altā ab rādīce revellit.

ollī sublīmīs armīs animīsque refectī,

hic gladiō fīdēns, hic ācer et arduus hastā,

assistunt contrā certāmine Mārtis anhēlī.

Iūnōnem intereā rēx omnipotentis Olympī

alloquitur fulvā pugnās nūbe tuentem:

quae iam fīnis erit, coniūnx? quid dēnique restat?

indigetem Aenēān scīs ipsa et scīre fatēris

dēbērī caelō fātīsque ad sīdera tollī.

quid struis? aut quā spē gelidīs in nūbibus haerēs?

mortālīn decuit violārī vulnere dīvum

aut ēnsemquid enim sine Iūturna valēret? —

ēreptum reddī Turnō et vim crēscere victīs?

dēsine iam tandem precibusque īnflectere nostrīs,

tantus edit tacitam dolor et mihi cūrae

saepe tuō dulcī trīstīs ex ōre recursent.

ventum ad suprēmum est. terrīs agitāre vel undīs

Trōiānōs potuistī, īnfandum accendere bellum,

dēfōrmāre domum et lūctū miscēre hymenaeōs:

ulterius temptāre vetō.” sīc Iuppiter ōrsus,

sīc dea summissō contrā Sāturnia vultū:

ista quidem quia nōta mihī tua, magne, voluntās,

Iuppiter, et Turnum et terrās invīta relīquī;

nec āeriā sōlam nunc sēde vidērēs

digna, indigna patī, sed flammīs cīncta sub ipsā

stārem aciē traheremque inimīca in proelia Teucrōs.

Iūturnam miserō, fateor, succurrere frātrī

suāsī et prō vītā maiōra audēre probāvī

nōn ut tēla tamen, nōn ut contenderet arcum:

adiūrō Stygiī caput implācābile fontis,

ūna superstitiō superīs quae reddita dīvīs.

et nunc cēdō equidem pugnāsque exōsa relinquō.

illud , nūllā fātī quod lēge tenētur,

prō Latiō obtestor, prō maiestāte tuōrum:

cum iam cōnubiīs pācem fēlīcibusestō

compōnent, cum iam lēgēs et foedera iungent,

vetus indigenās nōmen mūtāre Latīnōs

neu Trōas fierī iubeās Teucrōsque vocārī

aut vōcem mūtāre virōs aut vertere vestem.

sit Latium, sint Albānī per saecula rēgēs,

sit Rōmāna potēns Italā virtūte propāgō:

occidit, occideritque sinās cum nōmine Trōia.”

ollī subrīdēns hominum rērumque repertor:

es germāna Iovis Sāturnīque altera prōlēs:

īrārum tantōs volvis sub pectore flūctūs.

vērum age et inceptum frūstrā summitte furōrem:

quod vīs, et victusque volēnsque remittō.

sermōnem Ausoniī patrium mōrēsque tenēbunt;

utque est, nōmen erit; commixtī corpore tantum

subsīdent Teucrī. mōrem rītūsque sacrōrum

adiciam faciamque omnīs ūnō ōre Latīnōs.

hinc genus Ausoniō mixtum quod sanguine surget

suprā hominēs, suprā īre deōs pietāte vidēbis,

nec gēns ūlla tuōs aequē celebrābit honōrēs.”

annuit hīs Iūnō et mentem laetāta retorsit;

intereā excēdit caelō nūbemque relinquit.

hīs āctīs aliud genitor cum ipse volūtat

Iūturnamque parat frātris dīmittere ab armīs.

dīcuntur geminae pestēs cognōmine Dīrae,

quās et Tartaream Nox intempesta Megaeram

ūnō eōdemque tulit partū, paribusque revīnxit

serpentum spīrīs ventōsāsque addidit ālās.

hae Iovis ad solium saevīque in līmine rēgis

appārent acuuntque metum mortālibus aegrīs,

quandō lētum horrificum morbōsque deum rēx

mōlītur, meritās aut bellō territat urbēs.

hārum ūnam celerem dēmīsit ab aethere summō

Iuppiter inque ōmen Iūturnae occurrere iussit:

illa volat celerīque ad terram turbine fertur.

nōn secus ac nervō per nūbem impulsa sagitta,

armātam saevī Parthus quam felle venēnī,

Parthus sīve Cydōn, tēlum immedicābile, torsit,

strīdēns et celerīs incognita trānsilit umbrās:

tālis sata Nocte tulit terrāsque petīvit.

postquam aciēs videt Īliacās atque agmina Turnī,

ālitis in parvae subitam collēcta figūram

quae quondam in bustīs aut culminibus dēsertīs

nocte sedēns sērum canit importūna per umbrās,

hanc versa in faciem Turnī pestis ob ōra

fertque refertque sonāns clipeumque ēverberat ālīs.

illī membra novus solvit formīdine torpor,

arrēctaeque horrōre comae et vōx faucibus haesit.

at procul ut Dīrae strīdōrem agnōvit et ālās,

īnfēlīx crīnēs scindit Iūturna solūtōs

unguibus ōra soror foedāns et pectora pugnīs:

quid nunc tua, Turne, potest germāna iuvāre?

aut quid iam dūrae superat mihi? quā tibi lūcem

arte morer? tālīn possum oppōnere mōnstrō?

iam iam linquō aciēs. terrēte timentem,

obscēnae volucrēs: ālārum verbera nōscō

lētālemque sonum, nec fallunt iussa superba

magnanimī Iovis. haec prō virginitāte repōnit?

quō vītam dedit aeternam? cūr mortis adēmpta est

condiciō? possem tantōs fīnīre dolōrēs

nunc certē et miserō frātrī comes īre per umbrās!”

[immortālis ego? aut quicquam mihi dulce meōrum

sine, frāter, erit? ō quae satis īma dehīscat

terra mihī, Mānēsque deam dēmittat ad īmōs]

tantum effāta caput glaucō contēxit amictū

multa gemēns et fluviō dea condidit altō.

Aenēās īnstat contrā tēlumque coruscat

ingēns arboreum, et saevō sīc pectore fātur:

quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractās?

nōn cursū, saevīs certandum est comminus armīs.

verte omnīs tētē in faciēs et contrahe quicquid

sīve animīs sīve arte valēs; optā ardua pennīs

astra sequī clausumque cavā condere terrā.”

ille caput quassāns: “nōn tua fervida terrent

dicta, ferōx: terrent et Iuppiter hostis.”

nec plūra effātus saxum circumspicit ingēns,

saxum antīquum ingēns, campō quod forte iacēbat,

līmes agrō positus, lītem ut discerneret arvīs.

vix illud lēctī bis sex cervīce subīrent,

quālia nunc hominum prōdūcit corpora tellūs;

ille manū raptum trepidā torquēbat in hostem

altior īnsurgēns et cursū concitus hērōs.

sed neque currentem nec cognōscit euntem

tollentemve manū saxumve immāne moventem:

genua labant, gelidus concrēvit frīgore sanguis.

tum lapis ipse virī vacuum per ināne volūtus

nec spatium ēvāsit tōtum neque pertulit ictum.

ac velut in somnīs, oculōs ubi languida pressit

nocte quiēs, nēquīquam avidōs extendere cursūs

velle vidēmur et in mediīs cōnātibus aegrī

succidimus; nōn lingua valet, nōn corpore nōtae

sufficiunt vīrēs nec vōx aut verba sequuntur:

sīc Turnō, quācumque viam virtūte petīvit,

successum dea dīra negat. tum pectore sēnsūs

vertuntur variī: Rutulōs aspectat et urbem

cūnctāturque metū lētumque īnstāre tremēscit;

nec quō ēripiat, nec quā tendat in hostem,

nec currūs usquam videt aurīgamve sorōrem.

cūnctantī tēlum Aenēās fātāle coruscat,

sortītus fortūnam oculīs, et corpore tōtō

ēminus intorquet. mūrālī concita numquam

tormentō sīc saxa fremunt nec fulmine tantī

dissultant crepitūs. volat ātrī turbinis īnstar

exitium dīrum hasta ferēns ōrāsque reclūdit

lōrīcae et clipeī extrēmōs septemplicis orbēs;

per medium strīdēns trānsit femur. incidit ictus

ingēns ad terram duplicātō poplite Turnus.

cōnsurgunt gemitū Rutulī tōtusque remūgit

mōns circum et vōcem lātē nemora alta remittunt.

ille humilīs supplex oculōs dextramque precantem

prōtendēnsequidem meruī nec dēprecor,” inquit,

ūtere sorte tuā. miserī qua parentis

tangere cūra potest, ōrōfuit et tibi tālis

Anchīsēs genitorDaunī miserēre senectae

et , seu corpus spoliātum lūmine māvīs,

redde meīs. vīcistī et victum tendere palmās

Ausoniī vīdēre, tua est Lāvīnia coniūnx:

ulterius tende odiīs.” stetit ācer in armīs

Aenēās volvēns oculōs dextramque repressit;

et iam iamque magis cūnctantem flectere sermō

coeperat, īnfēlīx umerō cum appāruit altō

balteus et nōtīs fulsērunt cingula bullīs

Pallantis puerī, victum quem vulnere Turnus

strāverat atque umerīs inimīcum īnsigne gerēbat.

ille, oculīs postquam saevī monimenta dolōris

exuviāsque hausit, furiīs accēnsus et īrā

terribilis: “ne hinc spoliīs indūte meōrum

ēripiāre mihī? Pallās hōc vulnere, Pallās

immolat et poenam scelerātō ex sanguine sūmit.”

hoc dīcēns ferrum adversō sub pectore condit

fervidus; ast illī solvuntur frīgore membra

vītaque cum gemitū fugit indignāta sub umbrās.