59 A.D. (1–19)

Gāiō Vipstānō C. Fonteiō cōnsulibus diū meditātum scelus nōn ultrā Nerō distulit, vetustāte imperiī coalitā audāciā et flagrantior in diēs amōre Poppaeae, quae sibi mātrimōnium et discidium Octāviae incolumī Agrippīnā haud spērāns crēbrīs crīminātiōnibus, aliquandō per facētiās incūsāre prīncipem et pūpillum vocāre, quī iussīs aliēnīs obnoxius nōn modo imperiī sed lībertātis etiam indigēret. 2 cūr enim differrī nūptiās suās? fōrmam scīlicet displicēre et triumphālēs avōs. an fēcunditātem et vērum animum? timērī uxor saltem iniūriās patrum, īram populī adversus superbiam avāritiamque mātris aperiat. quod nurum Agrippīna nōn nisi fīliō īnfēstam ferre posset, redderētur ipsa Othōnis coniugiō: itūram quōquō terrārum, ubi audīret potius contumēliās imperātōris quam vīseret perīculīs eius immixta. 3 haec atque tālia lacrimīs et arte adulterae penetrantia nēmō prohibēbat, cupientibus cūnctīs īnfringī potentiam mātris et crēdente nūllō ūsque ad caedem eius dūrātūra fīliī odia.

[2] trādit Cluvius ārdōre retinendae Agrippīnam potentiae ūsque prōvectam ut mediō diēī, cum id temporis Nerō per vīnum et epulās incalēsceret, offerret saepius tēmulentō cōmptam et incestō parātam; iamque lascīva ōscula et praenūntiās flāgitiī blanditiās annotantibus proximīs, Senecam contrā muliebrēs illecebrās subsidium ā fēminā petīvisse, immissamque Actēn lībertam, quae simul suō perīculō et īnfāmiā Nerōnis ānxia dēferret pervulgātum esse incestum glōriante mātre, nec tolerātūrōs mīlitēs profānī prīncipis imperium. 2 Fabius Rūsticus nōn Agrippīnae sed Nerōnī cupītum id memorat eiusdemque lībertae āstū disiectum. sed quae Cluvius, eadem cēterī quoque auctōrēs prōdidēre, et fāma hūc inclīnat, seu concēpit animō tantum immānitātis Agrippīna, seu crēdibilior novae libīdinis meditātiō in vīsa est quae puellāribus annīs stuprum cum M. Lepidō spē dominātiōnis admīserat, parī cupīdine ūsque ad libita Pallantis prōvolūta et exercita ad omne flāgitium patruī nūptiīs. [3] igitur Nerō vītāre sēcrētōs eius congressūs, abscēdentem in hortōs aut Tusculānum vel Antiātem in agrum laudāre quod ōtium capesseret. postrēmō, ubicumque habērētur praegravem ratus, interficere cōnstituit, hāctenus cōnsultāns, venēnō an ferrō vel quā aliā .

2 placuitque prīmō venēnum. sed inter epulās prīncipis darētur, referrī ad cāsum nōn poterat tālī iam Britannicī exitiō; et ministrōs temptāre arduum vidēbātur mulieris ūsū scelerum adversus īnsidiās intentae; atque ipsa praesūmendō remedia mūnierat corpus. ferrum et caedēs quōnam modō occultārētur nēmō reperiēbat, et quis illī tantō facinorī dēlēctus iussa sperneret metuēbat.

3 obtulit ingenium Anīcētus lībertus, classī apud Mīsēnum praefectus et pueritiae Nerōnis ēducātor ac mūtuīs odiīs Agrippīnae invīsus. ergō nāvem posse compōnī docet cuius pars ipsō in marī per artem solūta effunderet ignāram: nihil tam capāx fortuītōrum quam mare; et naufragiō intercepta sit, quem adeō inīquum ut scelerī assignet quod ventī et flūctūs dēlīquerint? additūrum prīncipem dēfūnctae templum et ārās et cētera ostentandae pietātī. [4] placuit sollertia, tempore etiam iūta, quandō Quīnquātruum fēstōs diēs apud Baiās frequentābat. illūc mātrem ēlicit, ferendās parentium īrācundiās et plācandum animum dictitāns quō rūmōrem reconciliātiōnis efficeret acciperetque Agrippīna facilī fēminārum crēdulitāte ad gaudia.

2 venientem dehinc obvius in lītora (nam Antiō adventābat) excēpit manū et complexū dūcitque Baulōs. id vīllae nōmen est quae prōmunturium Mīsēnum inter et Baiānum lacum flexō marī alluitur. 3 stābat inter aliās nāvis ōrnātior, tamquam id quoque honōrī mātris darētur: quippe suēverat trirēmī et classiāriōrum rēmigiō vehī. ac tum invītāta ad epulās erat ut occultandō facinorī nox adhibērētur. 4 satis cōnstitit exstitisse prōditōrem et Agrippīnam audītīs īnsidiīs, an crēderet ambiguam, gestāmine sellae Baiās pervectam. ibi blandīmentum sublevāvit metum: cōmiter excepta superque ipsum collocāta. iam plūribus sermōnibus, modo familiāritāte iuvenīlī Nerō et rūrsus adductus quasi sēria cōnsociāret, tractō in longum convīctū, prōsequitur abeuntem, artius oculīs et pectorī haerēns, sīve explendā simulātiōne, seu peritūrae mātris suprēmus aspectus quamvīs ferum animum retinēbat.

[5] noctem sīderibus illūstrem et placidō marī quiētam quasi convincendum ad scelus diī praebuēre. nec multum erat prōgressa nāvis, duōbus ē numerō familiārium Agrippīnam comitantibus, ex quīs Crepereius Gallus haud procul gubernāculīs astābat, Acerrōnia super pedēs cubitantis reclīnis paenitentiam fīliī et reciperātam mātris grātiam per gaudium memorābat, cum datō signō ruere tēctum locī multō plumbō grave, pressusque Crepereius et statim exanimātus est: Agrippīna et Acerrōnia ēminentibus lectī parietibus ac forte validiōribus quam ut onerī cēderent prōtēctae sunt. 2 nec dissolūtiō nāvigiī sequēbātur, turbātīs omnibus et quod plērīque ignārī etiam cōnsciōs impediēbant. vīsum dehinc rēmigibus ūnum in latus inclīnāre atque ita nāvem submergere: sed neque ipsīs prōmptus in rem subitam cōnsēnsus, et aliī contrā nītentēs dedēre facultātem lēniōris in mare iactūs. 3 vērum Acerrōnia, imprūdentiā dum Agrippīnam esse utque subvenīrētur mātrī prīncipis clāmitat, contīs et rēmīs et quae fors obtulerat nāvālibus tēlīs cōnficitur: Agrippīna silēns que minus agnita (ūnum tamen vulnus umerō excēpit) nandō, deinde occursū lēnunculōrum Lucrīnum in lacum vecta vīllae suae īnfertur.

[6] illīc reputāns ideō fallācibus litterīs accītam et honōre praecipuō habitam, quodque lītus iuxtā nōn ventīs ācta, nōn saxīs impulsa nāvis summā suī parte velutī terrestre māchināmentum concidisset; observāns etiam Acerrōniae necem, simul suum vulnus aspiciēns, sōlum īnsidiārum remedium esse sēnsit, nōn intellegerentur; 2 mīsitque lībertum Agermum quī nūntiāret fīliō benignitāte deum et fortūnā eius ēvāsisse gravem cāsum; ōrāre ut quamvīs perīculō mātris exterritus vīsendī cūram differret; sibi ad praesēns quiēte opus. 3 atque interim sēcūritāte simulātā medicāmina vulnerī et fōmenta corporī adhibet; testāmentum Acerrōniae requīrī bonaque obsignārī iubet, id tantum nōn per simulātiōnem.

[7] at Nerōnī nūntiōs patrātī facinoris opperientī affertur ēvāsisse ictū levī sauciam et hāctenus aditō discrīmine auctor dubitāretur. 2 tum pavōre exanimis et iam iamque adfore obtestāns vindictae properam, sīve servitia armāret vel mīlitem accenderet, sīve ad senātum et populum pervāderet, naufragium et vulnus et interfectōs amīcōs obiciendō: quod contrā subsidium sibi, nisi quid Burrus et Seneca expedīrent? quōs statim accīverat, incertum an et ante gnārōs. 3 igitur longum utriusque silentium, irritī dissuādērent, an dēscēnsum crēdēbant ut, nisi praevenīrētur Agrippīna, pereundum Nerōnī esset. post Seneca hāctenus prōmptius ut respiceret Burrum ac scīscitārētur an mīlitī imperanda caedēs esset. 4 ille praetōriānōs tōtī Caesarum domuī obstrictōs memorēsque Germānicī nihil adversus prōgeniem eius atrōx ausūrōs respondit: perpetrāret Anīcētus prōmissa. 5 quī nihil cūnctātus poscit summam sceleris. ad eam vōcem Nerō illō sibi diē darī imperium auctōremque tantī mūneris lībertum profitētur: īret properē dūceretque prōmptissimōs ad iussa. 6 ipse audītō vēnisse missū Agrippīnae nūntium Agermum, scaenam ultrō crīminis parat gladiumque, dum mandāta perfert, abicit inter pedēs eius, tum quasi dēprehēnsō vincla inicī iubet, ut exitium prīncipis mōlītam mātrem et pudōre dēprehēnsī sceleris sponte mortem sūmpsisse cōnfingeret.

[8] interim vulgātō Agrippīnae perīculō quasi cāsū ēvēnisset, ut quisque accēperat, dēcurrere ad lītus. mōlium obiectūs, proximās scaphās scandere, aliī quantum corpus sinēbat vādere in mare, quīdam manūs prōtendere. questibus, vōtīs, clāmōre dīversa rogitantium aut incerta respondentium omnis ōra complērī; affluere ingēns multitūdō cum lūminibus, atque ubi incolumem esse pernōtuit, ut ad grātandum sēsē expedīre, dōnec aspectū armātī et minitantis agminis disiectī sunt.

2 Anīcētus vīllam statiōne circumdat refrāctāque iānuā obviōs servōrum abripit, dōnec ad forēs cubiculī venīret; cui paucī astābant, cēterīs terrōre irrumpentium exterritīs. 3 cubiculō modicum lūmen inerat et ancillārum ūna, magis ac magis ānxiā Agrippīnā quod nēmō ā fīliō ac Agermus quidem: aliam fore laetae reī faciem; nunc sōlitūdinem ac repentīnōs strepitūs et extrēmī malī indicia. 4 abeunte dehinc ancillā quoque dēseris?” prōlocūta respicit Anīcētum triērarchō Herculeiō et Obarītō centuriōne classiāriō comitātum; ac, ad vīsendum vēnisset, refōtam nūntiāret, sīn facinus patrātūrus, nihil fīliō crēdere; nōn imperātum parricīdium. 5 circumsistunt lectum percussōrēs et prior triērarchus fūstī caput eius afflīxit. iam in mortem centuriōnī ferrum dēstringentī prōtendēns uterumventrem ferīexclāmāvit multīsque vulneribus cōnfecta est.

[9] haec cōnsēnsū prōduntur. aspexeritne mātrem exanimem Nerō et fōrmam corporis eius laudāverit, sunt quī trādiderint, sunt quī abnuant. cremāta est nocte eādem convīvālī lectō et exsequiīs vīlibus; neque, dum Nerō rērum potiēbātur, congesta aut clausa humus. mox domesticōrum cūrā levem tumulum accēpit viam Mīsēnī propter et vīllam Caesaris dictātōris quae subiectōs sinūs ēditissima prōspectat. 2 accēnsō rogō lībertus eius cognōmentō Mnēster ipse ferrō trānsēgit, incertum cāritāte in patrōnam an metū exitiī.

3 hunc suī fīnem multōs ante annōs crēdiderat Agrippīna contempseratque. nam cōnsulentī super Nerōne respondērunt Chaldaeī fore ut imperāret mātremque occīderet; atque illaoccīdatinquit, “dum imperet.”

[10] sed ā Caesare perfectō dēmum scelere magnitūdō eius intellēcta est. reliquō noctis modo per silentium dēfīxus, saepius pavōre exsurgēns et mentis inops lūcem opperiēbātur tamquam exitium allātūram. 2 atque eum auctōre Burrō prīma centuriōnum tribūnōrumque adūlātiō ad spem firmāvit prēnsantium manum grātantiumque quod discrīmen imprōvīsum et mātris facinus ēvāsisset, amīcī dehinc adīre templa et coeptō exemplō proxima Campāniae mūnicipia victimīs et lēgātiōnibus laetitiam testārī: ipse dīversā simulātiōne maestus et quasi incolumitātī suae īnfēnsus ac mortī parentis illacrimāns. 3 quia tamen nōn, ut hominum vultūs, ita locōrum faciēs mūtantur, obversābāturque maris illīus et lītorum gravis aspectus (et erant quī crēderent sonitum tubae collibus circum ēditīs plānctūsque tumulō mātris audīrī), Neāpolim concessit litterāsque ad senātum mīsit quārum summa erat repertum cum ferrō percussōrem Agermum, ex intimīs Agrippīnae lībertīs, et luisse eam poenās cōnscientiā quia scelus parāvisset. [11] adiciēbat crīmina longius repetīta, quod cōnsortium imperiī iūrātūrāsque in fēminae verba praetōriās cohortēs idemque dēdecus senātūs et populī spērāvisset, ac postquam frūstrā habita sit, īnfēnsa mīlitī patribusque et plēbī dissuāsisset dōnātīvum et congiārium perīculaque virīs illūstribus strūxisset. quantō suō labōre perpetrātum irrumperet cūriam, gentibus externīs respōnsa daret. 2 temporum quoque Claudiānōrum oblīquā īnsectātiōne cūncta eius dominātiōnis flāgitia in mātrem trānstulit, pūblicā fortūnā exstīnctam referēns. namque et naufragium narrābat: quod fortuītum fuisse, quis adeō hebes invenīrētur ut crēderet? aut ā muliere naufragā missum cum tēlō ūnum quī cohortēs et classēs imperātōris perfringeret? 3 ergō nōn iam Nerō, cuius immānitās omnium questūs anteībat, sed Seneca adversō rūmōre erat quod ōrātiōne tālī cōnfessiōnem scrīpsisset.

[12] mīrō tamen certāmine procerum dēcernuntur supplicātiōnēs apud omnia pulvīnāria, utque Quīnquātrūs quibus apertae īnsidiae essent lūdīs annuīs celebrārentur; aureum Minervae simulācrum in cūriā et iuxtā prīncipis imāgō statuerentur; diēs nātālis Agrippīnae inter nefāstōs esset. Thrasea Paetus silentiō vel brevī assēnsū priōrēs adūlātiōnēs trānsmittere solitus exiit tum senātū ac sibi causam perīculī fēcit, cēterīs lībertātis initium nōn praebuit.

2 prōdigia quoque crēbra et irrita intercessēre: anguem ēnīxa mulier et alia in concubitū marītī fulmine exanimāta; iam sōl repente obscūrātus et tāctae caelō quattuordecim urbis regiōnēs. quae adeō sine cūrā deum ēveniēbant ut multōs post annōs Nerō imperium et scelera continuāverit. 3 cēterum quō gravāret invidiam mātris que dēmōtā auctam lēnitātem suam testificārētur, fēminās illūstrēs Iūniam et Calpurniam, praetūrā fūnctōs Valerium Capitōnem et Licinium Gabolum sēdibus patriīs reddidit, ab Agrippīnā ōlim pulsōs. 4 etiam Lolliae Paulīnae cinerēs reportārī sepulcrumque exstruī permīsit; quōsque ipse nūper relēgāverat Itūrium et Calvisium poenā exsolvit. nam Sīlāna fātō fūncta erat, longinquō ab exiliō Tarentum regressa labante iam Agrippīnā, cuius inimīcitiīs conciderat, vel mītigātā.

[13] tamen cūnctārī in oppidīs Campāniae, quōnam modō urbem ingrederētur, an obsequium senātūs, an studia plēbis reperīret ānxius: contrā dēterrimus quisque, quōrum nōn alia rēgia fēcundior exstitit, invīsum Agrippīnae nōmen et morte eius accēnsum populī favōrem disserunt: īret intrepidus et venerātiōnem suī cōram experīrētur; simul praegredī exposcunt. 2 et prōmptiōra quam prōmīserant inveniunt, obviās tribūs, fēstō cultū senātum, coniugum ac līberōrum agmina per sexum et aetātem disposita, exstrūctōs quā incēderet spectāculōrum gradūs, quō modō triumphī vīsuntur. hinc superbus ac pūblicī servitiī victor Capitōlium adiit, grātēs exsolvit que in omnēs libīdinēs effūdit quās male coercitās quāliscumque mātris reverentia tardāverat.

[14] vetus illī cupīdō erat curriculō quadrīgārum īnsistere nec minus foedum studium citharā lūdicrum in modum canere. concertāre equīs rēgium et antīquīs ducibus factitātum memorābat idque vātum laudibus celebre et deōrum honōrī datum. enimvērō cantūs Apollinī sacrōs, tālīque ōrnātū astāre nōn modo Graecīs in urbibus sed Rōmāna apud templa nūmen praecipuum et praescium. 2 nec iam sistī poterat, cum Senecae ac Burrō vīsum, utraque pervinceret, alterum concēdere; clausumque valle Vāticānā spatium in quō equōs regeret haud prōmiscō spectāculō: mox ultrō vocārī populus Rōmānus laudibusque extollere, ut est vulgus cupiēns voluptātum et, eōdem prīnceps trahat, laetum. 3 cēterum ēvulgātus pudor nōn satietātem, ut rēbantur, sed incitāmentum attulit. ratusque dēdecus mollīrī, plūrēs foedāsset, nōbilium familiārum posterōs egestāte vēnālēs in scaenam dēdūxit; quōs fātō perfūnctōs nōminātim trādam, maiōribus eōrum tribuendum putō. [nam et eius flāgitium est quī pecūniam ob dēlicta potius dedit quam dēlinquerent.] 4 nōtōs quoque equitēs Rōmānōs operās arēnae prōmittere subēgit dōnīs ingentibus, nisi quod mercēs ab quī iubēre potest vim necessitātis affert.

[15] tamen adhūc pūblicō theātrō dehonestārētur, īnstituit lūdōs Iuvenālium vocābulō, in quōs passim nōmina data. nōn nōbilitās cuiquam, nōn aetās aut āctī honōrēs impedīmentō quō minus Graecī Latīnīve histriōnis artem exercērent ūsque ad gestūs modōsque haud virīlēs. 2 quīn et fēminae illūstrēs dēfōrmia meditārī; exstrūctaque apud nemus quod nāvālī stāgnō circumposuit Augustus conventicula et caupōnae et posita vēnō irrītāmenta luxuī. dabanturque stipēs quās bonī necessitāte, intemperantēs glōriā cōnsūmerent. 3 inde glīscere flāgitia et īnfāmia, nec ūlla mōribus ōlim corruptīs plūs libīdinum circumdedit quam illa colluviēs. vix artibus honestīs pudor retinētur, nēdum inter certāmina vitiōrum pudīcitia aut modestia aut quicquam probī mōris reservārētur. 4 postrēmus ipse scaenam incēdit, multā cūrā temptāns citharam et praemeditāns assistentibus phōnascīs. accesserat cohors mīlitum, centuriōnēs tribūnīque et maerēns Burrus ac laudāns. 5 tuncque prīmum cōnscrīptī sunt equitēs Rōmānī cognōmentō Augustiānōrum, aetāte ac rōbore cōnspicuī et pars ingeniō procācēs, aliī in spem potentiae. diēs ac noctēs plausibus personāre, fōrmam prīncipis vōcemque deum vocābulīs appellantēs; quasi per virtūtem clārī honōrātīque agere.

[16] tamen lūdicrae tantum imperātōris artēs nōtēscerent, carminum quoque studium affectāvit, contractīs quibus aliqua pangendī facultās necdum īnsignis aestimātiō. cōnsīdere simul et allātōs vel ibīdem repertōs versūs cōnectere atque ipsīus verba quōquō modō prōlāta supplēre, quod speciēs ipsa carminum docet, nōn impetū et īnstīnctū nec ōre ūnō fluēns. 2 etiam sapientiae doctōribus tempus impertiēbat post epulās, utque contrāria assevērantium discordiā fruerētur. nec dēerant quī ōre vultūque trīstī inter oblectāmenta rēgia spectārī cuperent.

[17] sub idem tempus levī initiō atrōx caedēs orta inter colōnōs Nūcerīnōs Pompeiānōsque gladiātōriō spectāculō quod Līvineius Rēgulus, quem mōtum senātū rettulī, edēbat. quippe oppidānā lascīviā in vicem incessentes probra, dein saxa, postrēmō ferrum sūmpsēre, validiōre Pompeiānōrum plēbē, apud quōs spectāculum edēbātur. ergō dēportātī sunt in urbem multī ē Nūcerīnīs truncō per vulnera corpore, ac plērīque līberōrum aut parentum mortis dēflēbant. 2 cuius reī iūdicium prīnceps senātuī, senātus cōnsulibus permīsit. et rūrsus ad patrēs relātā, prohibitī pūblicē in decem annōs eius modī coetū Pompeiānī collēgiaque quae contrā lēgēs īnstituerant dissolūta; Livinēius et quī aliī sēditiōnem concīverant exiliō multātī sunt.

[18] mōtus senātū et Pedius Blaesus, accūsantibus Cȳrēnēnsibus violātum ab thēsaurum Aesculāpiī dīlēctumque mīlitārem pretiō et ambitiōne corruptum. 2 īdem Cȳrēnēnsēs reum agēbant Acīlium Strabōnem, praetōriā potestāte ūsum et missum disceptātōrem ā Claudiō agrōrum, quōs rēgis Apiōnis quondam avītōs et populō Rōmānō cum rēgnō relictōs proximus quisque possessor invāserant, diūtinaque licentia et iniūriā quasi iūre et aequō nītēbantur. 3 igitur abiūdicātīs agrīs orta adversus iūdicem invidia; et senātus ignōta sibi esse mandāta Claudiī et cōnsulendum prīncipem respondit. Nerō probātā Strabōnis sententiā nihilō minus subvenīre sociīs et ūsūrpāta concēdere scrīpsit.

[19] sequuntur virōrum illūstrium mortēs, Domitiī Āfrī et M. Servīliī, quī summīs honōribus et multā ēloquentiā viguerant, ille ōrandō causās, Servīlius diū forō, mox trādendīs rēbus Rōmānīs celebris et ēlegantiā vītae, quam clāriōrem effēcit, ut pār ingeniō, ita mōrum dīversus.

60 A.D. (20–28)

[20] Nerōne quārtum Cornēliō Cossō cōnsulibus quīnquennāle lūdicrum Rōmae īnstitūtum est ad mōrem Graecī certāminis, variā fāmā, ut cūncta fermē nova.

2 quippe erant quī Cn. quoque Pompeium incūsātum ā seniōribus ferrent quod mānsūram theātrī sēdem posuisset. nam anteā subitāriīs gradibus et scaenā in tempus strūctā lūdōs ēdī solitōs, vel vetustiōra repetās, stantem populum spectāvisse, , cōnsīderet theātrō, diēs tōtōs ignāviā continuāret. 3 spectāculōrum quidem antīquitās servārētur, quotiēns praetōrēs ēderent, nūllā cuiquam cīvium necessitāte certandī. 4 cēterum abolitōs paulātim patriōs mōrēs funditus ēvertī per accītam lascīviam, ut quod usquam corrumpī et corrumpere queat in urbe vīsātur, dēgeneretque studiīs externīs iuventūs, gymnasia et ōtia et turpēs amōrēs exercendō, prīncipe et senātū auctōribus, quī nōn modo licentiam vitiīs permīserint, sed vim adhibeant, ut procerēs Rōmānī speciē ōrātiōnum et carminum scaenā polluantur. quid superesse nisi ut corpora quoque nūdent et caestūs assūmant eāsque pugnās prō mīlitiā et armīs meditentur? 5 an iūstitiām auctum īrī et decuriās equitum ēgregium iūdicandī mūnus melius explētūrōs, frāctōs sonōs et dulcēdinem vōcum perītē audīssent? noctēs quoque dēdecorī adiectās quod tempus pudōrī relinquātur, sed coetū prōmiscō, quod perditissimus quisque per diem concupīverit, per tenebrās audeat.

[21] plūribus ipsa licentia placēbat, ac tamen honesta nōmina praetendēbant. maiōrēs quoque nōn abhorruisse spectāculōrum oblectāmentīs prō fortūnā quae tum erat, que ā Tuscīs accītōs histriōnēs, ā Thūriīs equōrum certāmina; et possessā Achāiā Asiāque lūdōs cūrātius ēditōs, nec quemquam Rōmae honestō locō ortum ad theātrālēs artēs dēgenerāvisse, ducentīs iam annīs ā L. Mummiī triumphō, quī prīmus id genus spectāculī in urbe praebuerit. 2 sed et cōnsultum parsimōniae quod perpetua sēdēs theātrō locāta sit potius quam immēnsō sūmptū singulōs per annōs cōnsurgeret ac dēstruerētur. nec perinde magistrātūs rem familiārem exhaustūrōs aut populō efflāgitandī Graeca certāmina ā magistrātibus causam fore, cum sūmptū rēs pūblica fungātur. 3 ōrātōrum ac vātum victōriās incitāmentum ingeniīs allātūrās; nec cuiquam iūdicī grave aurēs studiīs honestīs et voluptātibus concessīs impertīre. laetitiae magis quam lascīviae darī paucās tōtīus quīnquenniī noctēs, quibus tantā lūce ignium nihil illicitum occultārī queat.

4 sāne nūllō īnsignī dehonestāmentō id spectāculum trānsiit; ac modica quidem studia plēbis exārsēre, quia redditī quamquam scaenae pantomīmī certāminibus sacrīs prohibēbantur. ēloquentiae prīmās nēmō tulit, sed victōrem esse Caesarem prōnūntiātum. Graecī amictūs, quīs per eōs diēs plērīque incesserant, tum exolēvērunt.

[22] inter quae sīdus comētēs effulsit; quō vulgī opīniō est tamquam mūtātiōnem rēgis portendat. igitur quasi iam dēpulsō Nerōne, quisnam dēligerētur anquīrēbant; et omnium ōre Rubellius Plautus celebrātur, cui nōbilitās per mātrem ex Iūliā familiā. ipse placita maiōrum colēbat, habitū sevērō, casta et sēcrēta domō, quantōque metū occultior, tantō plūs fāmae adeptus. 2 auxit rūmōrem parī vānitāte orta interpretātiō fulguris. nam quia discumbentis Nerōnis apud Simbruīna stāgna in vīllā cui Sublaqueum nōmen est ictae dapēs mēnsaque disiecta erat idque fīnibus Tīburtum acciderat, unde paterna Plautō orīgō, hunc illum nūmine deum dēstinārī crēdēbant, fovēbantque multī quibus nova et ancipitia praecolere avida et plērumque fallāx ambitiō est. 3 ergō permōtus hīs Nerō compōnit ad Plautum litterās, cōnsuleret quiētī urbis que prāva diffāmantibus subtraheret: esse illī per Asiam avītōs agrōs in quibus tūtā et inturbidā iuventā fruerētur. ita illūc cum coniuge Antistiā et paucīs familiārium concessit.

4 īsdem diēbus nimia luxūs cupīdō īnfāmiam et perīculum Nerōnī tulit, quia fontem aquae Marciae ad urbem dēductae nandō incesserat; vidēbāturque pōtūs sacrōs et caerimōniam locī corpore lōtō polluisse. secūtaque anceps valētūdō īram deum affirmāvit.

[23] at Corbulō post dēlēta Artaxata ūtendum recentī terrōre ratus ad occupanda Tigrānocerta, quibus excīsīs metum hostium intenderet vel, pepercisset, clēmentiae fāmam adipīscerētur, illūc pergit, nōn īnfēnsō exercitū spem veniae auferret, neque tamen remissā cūrā, gnārus facilem mūtātū gentem, ut sēgnem ad perīcula, ita īnfīdam ad occāsiōnēs. 2 barbarī, prō ingeniō quisque, aliī precēs offerre, quīdam dēserere vīcōs et in āvia dīgredī; ac fuēre quī spēluncīs et cārissima cum abderent. igitur dux Rōmānus dīversīs artibus, misericordiā adversus supplicēs, celeritāte adversus profugōs, immītis iīs quī latebrās īnsēderant ōra et exitūs specuum sarmentīs virgultīsque complētōs ignī exūrit.

3 atque illum fīnēs suōs praegredientem incursāvēre Mardī, latrōciniīs exercitī contrāque irrumpentem montibus dēfēnsī; quōs Corbulō immissīs Hibērīs vāstāvit hostīlemque audāciam externō sanguine ultus est. [24] ipse exercitusque ut nūllīs ex proeliō damnīs, ita per inopiam et labōrēs fatīscēbant, carne pecudum prōpulsāre famem adāctī; ad hoc pēnūria aquae, fervida aestās, longinqua itinera sōlā ducis patientiā mītigābantur, eadem plūraque gregāriō mīlite tolerantis. 2 ventum dehinc in locōs cultōs dēmessaeque segetēs, et ex duōbus castellīs in quae cōnfūgerant Armeniī alterum impetū captum; quī prīmam vim dēpulerant, obsidiōne cōguntur. 3 unde in regiōnem Tauraunitium trānsgressus imprōvīsum perīculum vītāvit. nam haud procul tentōriō eius nōn ignōbilis barbarus cum tēlō repertus ōrdinem īnsidiārum que auctōrem et sociōs per tormenta ēdidit; convictīque et pūnītī sunt quī speciē amīcitiae dolum parābant.

4 nec multō post lēgātī Tigrānocertā missī patēre moenia afferunt, intentōs populārēs ad iussa: simul hospitāle dōnum, corōnam auream, trādēbant. accēpitque cum honōre, nec quicquam urbī dētractum quō prōmptius obsequium integrī retinērent. [25] at praesidium Legerda quod ferōx iuventūs clauserat nōn sine certāmine expugnātum est: nam et proelium prō mūrīs ausī erant et pulsī intrā mūnīmenta aggerī dēmum et irrumpentium armīs cessēre.

2 quae facilius prōveniēbant, quia Parthī Hyrcānō bellō distinēbantur. mīserantque Hyrcānī ad prīncipem Rōmānum societātem ōrātum, attinērī ā Vologēsēn prō pignore amīcitiae ostentantēs. eōs regredientēs Corbulō, Euphrātēn trānsgressī hostium custōdiīs circumvenīrentur, datō praesidiō ad lītora maris rubrī dēdūxit, unde vītātīs Parthōrum fīnibus patriās in sēdēs remeāvēre. [26] quīn et Tīridātēn per Mēdōs extrēma Armeniae intrantem praemissō cum auxiliīs Verulānō lēgātō atque ipse legiōnibus citīs abīre procul ac spem bellī omittere subēgit; quōsque nōbīs āversōs animīs cognōverat caedibus et incendiīs perpopulātus possessiōnem Armeniae ūsūrpābat, cum advēnit Tigrānēs ā Nerōne ad capessendum imperium dēlēctus, Cappadocum ex nōbilitāte, rēgis Archelāī nepōs, sed quod diū obses apud urbem fuerat, ūsque ad servīlem patientiam dēmissus. 2 nec cōnsēnsū acceptus, dūrante apud quōsdam favōre Arsacidārum: at plērīque superbiam Parthōrum perōsī datum ā Rōmānīs rēgem mālēbant. additum et praesidium mīlle legiōnāriī, trēs sociōrum cohortēs duaeque equitum ālae, et quō facilius novum rēgnum tuērētur, pars Armeniae, ut cuique fīnitima, Pharasmanī Polemōnīque et Aristobūlō atque Antiochō pārēre iussae sunt. Corbulō in Syriam abscessit, morte Ummidiī lēgātī vacuam ac sibi permissam.

[27] eōdem annō ex illūstribus Asiae urbibus Lāodicēa tremōre terrae prōlāpsa nūllō ā nōbīs remediō propriīs opibus revaluit. at in Ītaliā vetus oppidum Puteolī iūs colōniae et cognōmentum ā Nerōne apīscuntur. 2 veterānī Tarentum et Antium ascrīptī nōn tamen īnfrequentiae locōrum subvēnēre, dīlāpsīs plūribus in prōvinciās in quibus stīpendia explēverant; neque coniugiīs suscipiendīs neque alendīs līberīs suētī orbās sine posterīs domōs relinquēbant. 3 nōn enim, ut ōlim, ūniversae legiōnēs dēdūcēbantur cum tribūnīs et centuriōnibus et suī cuiusque ōrdinis mīlitibus ut cōnsēnsū et cāritāte rem pūblicam efficerent, sed ignōtī inter , dīversīs manipulīs, sine rēctōre, sine affectibus mūtuīs, quasi ex aliō genere mortālium repente in ūnum collēctī, numerus magis quam colōnia.

[28] comitia praetōrum arbitriō senātūs habērī solita, quod ācriōre ambitū exārserant, prīnceps composuit, trēs quī suprā numerum petēbant legiōnī praeficiendō. auxitque patrum honōrem statuendō ut, quī ā prīvātīs iūdicibus ad senātum prōvocāvissent, eiusdem pecūniae perīculum facerent cuius sīquī imperātōrem appellārent; nam anteā vacuum id solūtumque poenā fuerat. 2 fīne annī Vībius Secundus eques Rōmānus accūsantibus Maurīs repetundārum damnātur atque Ītaliā exigitur, graviōre poenā afficerētur Vībiī Crispī frātris opibus ēnīsus.

61 A.D. (29–47)

[29] Caesenniō Paetō et Petrōniō Turpiliānō cōnsulibus gravis clādēs in Britanniā accepta; in quā neque A. Dīdius lēgātus, ut memorāvī, nisi parta retinuerat, et successor Verānius modicīs excursibus Siluras populātus, quīn ultrā bellum prōferret, morte prohibitus est, magnā, dum vīxit, sevēritātis fāmā, suprēmīs testāmentī verbīs ambitiōnis manifestus: quippe multā in Nerōnem adūlātiōne addidit subiectūrum prōvinciam fuisse, bienniō proximō vīxisset.

2 sed tum Paulīnus Suētōnius obtinēbat Britannōs, scientiā mīlitiae et rūmōre populī, quī nēminem sine aemulō sinit, Corbulōnis concertātor, receptaeque Armeniae decus aequāre domitīs perduellibus cupiēns. 3 igitur Monam īnsulam, incolīs validam et receptāculum perfugārum, aggredī parat, nāvēsque fabricātur plānō alveō adversus breve et incertum. sīc pedes: equitēs vadō secūtī aut altiōrēs inter undās annantēs equīs trāmīsēre.

[30] stābat prō lītore dīversa aciēs, dēnsa armīs virīsque, intercursantibus fēminīs; in modum Fūriārum veste fērālī, crīnibus dēiectīs facēs praeferēbant; Druidaeque circum, precēs dīrās sublātīs ad caelum manibus fundentēs, novitāte aspectūs perculēre mīlitem ut quasi haerentibus membrīs immōbile corpus vulneribus praebērent. 2 dein cohortātiōnibus ducis et ipsī stimulantēs muliebre et fānāticum agmen pavēscerent, īnferunt signa sternuntque obviōs et ignī suō involvunt. 3 praesidium posthāc impositum victīs excīsīque lūcī saevīs superstitiōnibus sacrī: nam cruōre captīvō adolēre ārās et hominum fibrīs cōnsulere deōs fās habēbant.

haec agentī Suētōniō repentīna dēfectiō prōvinciae nūntiātur. [31] rēx Icēnōrum Prasutagus, longā opulentiā clārus, Caesarem hērēdem duāsque fīliās scrīpserat, tālī obsequiō ratus rēgnumque et domum suam procul iniūriā fore. quod contrā vertit, adeō ut rēgnum per centuriōnēs, domus per servōs velut capta vāstārentur. iam prīmum uxor eius Boudicca verberibus affecta et fīliae stuprō violātae sunt; praecipuī quīque Icēnōrum, quasi cūnctam regiōnem mūnerī accēpissent, avītīs bonīs exuuntur, et propinquī rēgis inter mancipia habēbantur. 2 quā contumēliā et metū graviōrum, quandō in fōrmam prōvinciae cesserant, rapiunt arma, commōtīs ad rebellātiōnem Trinovantibus et quī aliī nōndum servitiō frāctī resūmere lībertātem occultīs coniūrātiōnibus pepigerant, ācerrimō in veterānōs odiō. 3 quippe in colōniam Camulodūnum recēns dēductī pellēbant domibus, exturbābant agrīs, captīvōs, servōs appellandō, foventibus impotentiam veterānōrum mīlitibus similitūdine vītae et spē eiusdem licentiae. 4 ad hoc templum dīvō Claudiō cōnstitūtum quasi arx aeternae dominātiōnis aspiciēbātur, dēlēctīque sacerdōtēs speciē religiōnis omnēs fortūnās effundēbant. nec arduum vidēbātur exscindere colōniam nūllīs mūnīmentīs saeptam; quod ducibus nostrīs parum prōvīsum erat, dum amoenitātī prius quam ūsuī cōnsulitur.

[32] inter quae nūllā palam causā dēlāpsum Camulodūnī simulācrum Victōriae ac retrō conversum quasi cēderet hostibus. et fēminae in furōrem turbātae adesse exitium canēbant, externōsque fremitūs in cūriā eōrum audītōs; cōnsonuisse ululātibus theātrum vīsamque speciem in aestuāriō Tamesae subversae colōniae: iam Ōceanus cruentō aspectū, ac lābente aestū hūmānōrum corporum effigiēs relictae, ut Britannīs ad spem, ita veterānīs ad metum trahēbantur. 2 sed quia procul Suētōnius aberat, petīvēre ā Catō Deciānō prōcūrātōre auxilium. ille haud amplius quam ducentōs sine iūstīs armīs mīsit; et inerat modica mīlitum manūs.

tūtēlā templī frētī et impedientibus quī occultī rebelliōnis cōnsciī cōnsilia turbābant, neque fossam aut vallum praedūxērunt, neque mōtīs senibus et fēminīs iuventūs sōla restitit: quasi mediā pāce incautī multitūdine barbarōrum circumveniuntur. 3 et cētera quidem impetū dīrepta aut incēnsa sunt: templum in quō mīles conglobāverat bīduō obsessum expugnātumque. et victor Britannus Petīliō Ceriālī, lēgātō legiōnis nōnae, in subsidium adventantī obvius fūdit legiōnem et quod peditum interfēcit: Ceriālis cum equitibus ēvāsit in castra et mūnīmentīs dēfēnsus est. quā clāde et odiīs prōvinciae quam avāritiā eius in bellum ēgerat trepidus prōcūrātor Catus in Galliam trānsiit.

[33] at Suētōnius mīrā cōnstantiā mediōs inter hostēs Londinium perrēxit, cognōmentō quidem colōniae nōn īnsigne, sed cōpiā negōtiātōrum et commeātuum maximē celebre. ibi ambiguus an illam sēdem bellō dēligeret, circumspectā īnfrequentiā mīlitis, satisque magnīs documentīs temeritātem Petīliī coercitam, ūnīus oppidī damnō servāre ūniversa statuit. neque flētū et lacrimīs auxilium eius ōrantium flexus est quīn daret profectiōnis signum et comitantēs in partem agminis acciperet: sīquōs imbellis sexus aut fessa aetās vel locī dulcēdō attinuerat ab hoste oppressī sunt.

2 eadem clādēs mūnicipiō Verulamiō fuit, quia barbarī omissīs castellīs praesidiīsque mīlitārium, quod ūberrimum spoliantī et dēfendentibus intūtum laetī praedā et labōrum sēgnēs petēbant. ad septuāgintā mīlia cīvium et sociōrum iīs quae memorāvī locīs cecidisse cōnstitit. neque enim capere aut vēnundāre aliudve quod bellī commercium, sed caedēs, patibula, ignēs, crucēs, tamquam redditūrī supplicium, at praereptā interim ultiōne, festīnābant.

[34] iam Suētōniō quārta decima legiō cum vexillāriīs vīcēsimānīs et ē proximīs auxiliārēs, decem fermē mīlia armātōrum erant, cum omittere cūnctātiōnem et congredī aciē parat. dēligitque locum artīs faucibus et ā tergō silvā clausum, satis cognitō nihil hostium nisi in fronte et apertam plānitiem esse sine metū īnsidiārum. 2 igitur legiōnārius frequēns ōrdinibus, levis circum armātūra, conglobātus prō cornibus eques astitit. at Britannōrum cōpiae passim per catervās et turmās exsultābant, quanta nōn aliās multitūdō, et animō adeō ferōcī ut coniugēs quoque testēs victōriae cum traherent plaustrīsque impōnerent quae super extrēmum ambitum campī posuerant. [35] Boudicca currū fīliās prae vehēns, ut quamque nātiōnem accesserat, solitum quidem Britannīs fēminārum ductū bellāre testābātur, sed tunc nōn ut tantīs maiōribus ortam rēgnum et opēs, vērum ut ūnam ē vulgō lībertātem āmissam, cōnfectum verberibus corpus, contrectātam fīliārum pudīcitiam ulcīscī. prōvectās Rōmānōrum cupīdinēs ut nōn corpora, senectam quidem aut virginitātem impollūtam relinquant. 2 adesse tamen deōs iūstae vindictae: cecidisse legiōnem quae proelium ausa sit; cēterōs castrīs occultārī aut fugam circumspicere. strepitum quidem et clāmōrem tot mīlium, nēdum impetūs et manūs perlātūrōs: cōpiās armātōrum, causās bellī cum expenderent, vincendum illā aciē vel cadendum esse. id mulierī dēstinātum: vīverent virī et servīrent.

[36] Suētōnius quidem in tantō discrīmine silēbat: quamquam cōnfīderet virtūtī, tamen exhortātiōnēs et precēs miscēbat, ut spernerent sonōrēs barbarōrum et inānēs minās: plūs illīc fēminārum quam iuventūtis aspicī. imbellēs, inermēs cessūrōs statim ubi ferrum virtūtemque vincentium totiēns fūsī agnōvissent. 2 etiam in multīs legiōnibus paucōs quī proelia prōflīgārent; glōriaeque eōrum accessūrum quod modica manus ūniversī exercitūs fāmam adipīscerentur. cōnfertī tantum et pilīs ēmissīs post umbōnibus et gladiīs strāgem caedemque continuārent, praedae immemorēs: partā victōriā cūncta ipsīs cessūra.

3 is ārdor verba ducis sequēbātur, ita ad intorquenda pīla expedierat vetus mīles et multā proeliōrum experientiā ut certus ēventūs Suētōnius daret pugnae signum. [37] ac prīmum legiō gradū immōta et angustiās locī prō mūnīmentō retinēns, postquam in propius suggressōs hostēs certō iactū tēla exhauserat, velut cuneō ērūpit. īdem auxiliārium impetus; et eques prōtentīs hastīs perfringit quod obvium et validum erat. cēterī terga praebuēre, difficilī effugiō, quia circumiecta vehicula saepserant abitūs. et mīles mulierum quidem necī temperābat, cōnfīxaque tēlīs etiam iūmenta corporum cumulum auxerant. 2 clāra et antīquīs victōriīs pār diē laus parta: quippe sunt quī paulō minus quam octōgintā mīlia Britannōrum cecidisse trādant, mīlitum quadringentīs fermē interfectīs nec multō amplius vulnerātīs. 3 Boudicca vītam venēnō fīnīvit. et Poenius Postumus, praefectus castrōrum secundae legiōnis, cognitīs quārtadecimānōrum vīcēsimānōrumque prosperīs rēbus, quia parī glōriā legiōnem suam fraudāverat abnueratque contrā rītum mīlitiae iussa dūcis, ipse gladiō trānsēgit.

[38] contractus deinde omnis exercitus sub pellibus habitus est ad reliqua bellī perpetranda. auxitque cōpiās Caesar missīs ex Germāniā duōbus legiōnāriōrum mīlibus, octo auxiliārium cohortibus ac mīlle equitibus; quōrum adventū nōnānī legiōnāriō mīlite supplētī sunt. 2 cohortēs ālaeque novīs hībernāculīs locātae, quodque nātiōnum ambiguum aut adversum fuerat ignī atque ferrō vāstātum. sed nihil aequē quam famēs afflīgēbat serendīs frūgibus incūriōsōs, et omnī aetāte ad bellum versā, dum nostrōs commeātūs sibi dēstinānt. 3 gentēsque praeferōcēs tardius ad pācem inclīnābant, quia Iūlius Classiciānus, successor Catō missus et Suētōniō discors, bonum pūblicum prīvātīs simultātibus impediēbat disperseratque novum lēgātum opperiendum esse, sine hostīlī īrā et superbiā victōris clēmenter dēditīs cōnsultūrum. simul in urbem mandābat nūllum proeliōrum fīnem exspectārent, nisi succēderētur Suētōniō, cuius adversa prāvitātī ipsīus, prospera ad fortūnam referēbat.

[39] igitur ad spectandum Britanniae statum missus est ē lībertīs Polyclītus, magnā Nerōnis spē posse auctōritāte eius nōn modo inter lēgātum prōcūrātōremque concordiam gignī, sed et rebellēs barbarōrum animōs pāce compōnī. 2 nec dēfuit Polyclītus quō minus, ingentī agmine Ītaliae Galliaeque gravis, postquam Ōceanum trānsmīserat, mīlitibus quoque nostrīs terribilis incēderet. sed hostibus irrīsuī fuit, apud quōs flagrante etiam tum lībertāte nōndum cognita lībertīnōrum potentia erat; mīrābanturque quod dux et exercitus tantī bellī cōnfector servitiīs oboedīrent. 3 cūncta tamen ad imperātōrem in mollius relāta; dētentusque rēbus gerundīs Suētōnius, quod posteā paucās nāvēs in lītore rēmigiumque in iīs āmīserat, tamquam dūrante bellō trādere exercitum Petrōniō Turpiliānō quī iam cōnsulātū abierat iubētur. is nōn irrītātō hoste neque lacessītus honestum pācis nōmen sēgnī ōtiō imposuit.

[40] eōdem annō Rōmae īnsignia scelera, alterum senātōris, servīlī alterum audāciā, admissa sunt.

Domitius Balbus erat praetōrius, simul longā senectā, simul orbitāte et pecūniā īnsidiīs obnoxius. 2 propinquus Valerius Fabiānus, capessendīs honōribus dēstinātus, subdidit testāmentum ascītīs Vīniciō Rūfīnō et Terentiō Lentīnō equitibus Rōmānīs. illī Antōnium Prīmum et Asinium Mārcellum sociāverant. Antōnius audāciā prōmptus, Mārcellus Asiniō Polliōne proavō clārus neque mōrum spernendus habēbātur nisi quod paupertātem praecipuum malōrum crēdēbat. 3 igitur Fabiānus tabulās ascītīs quōs memorāvī et aliīs minus illūstribus obsignat. quod apud patrēs convictum et Fabiānus Antōniusque cum Rūfīnō et Terentiō lēge Cornēliā damnantur. Mārcellum memoria maiōrum et precēs Caesaris poenae magis quam īnfāmiae exēmēre.

[41] perculit is diēs Pompeium quoque Aeliānum, iuvenem quaestōrium, tamquam flāgitiōrum Fabiānī gnārum, que Ītaliā et Hispāniā in quā ortus erat interdictum est. parī ignōminiā Valerius Ponticus afficitur quod reōs, apud praefectum urbis arguerentur, ad praetōrem dētulisset, interim speciē lēgum, mox praevāricandō ultiōnem ēlūsūrus. additur senātūs cōnsultō, quī tālem operam ēmptitāsset vēndidissetve perinde poenā tenērētur ac pūblicō iūdiciō calumniae condemnātus.

[42] haud multō post praefectum urbis Pedānium Secundum servus ipsīus interfēcit, seu negātā lībertāte cui pretium pepigerat sīve amōre exolētī incēnsus et dominum aemulum nōn tolerāns. 2 cēterum cum vetere ex mōre familiam omnem quae sub eōdem tēctō mānsitāverat ad supplicium agī oportēret, concursū plēbis quae tot innoxiōs prōtegēbat ūsque ad sēditiōnem ventum est senātūque in ipsō erant studia nimiam sevēritātem aspernantium, plūribus nihil mūtandum cēnsentibus. ex quīs C. Cassius sententiae locō in hunc modum disseruit:

[43]saepe numerō, patrēs cōnscrīptī, in hōc ōrdine interfuī, cum contrā īnstitūta et lēgēs maiōrum nova senātūs dēcrēta postulārentur; neque sum adversātus, nōn quia dubitārem super omnibus negōtiīs melius atque rēctius ōlim prōvīsum et quae converterentur in dēterius mūtārī, sed nimiō amōre antīquī mōris studium meum extollere vidērer. 2 simul quicquid hoc in nōbīs auctōritātis est crēbrīs contrādictiōnibus dēstruendum nōn exīstimābam, ut manēret integrum quandō rēs pūblica cōnsiliīs eguisset. quod hodiē vēnit, cōnsulārī virō domī suae interfectō per īnsidiās servīlēs, quās nēmō prohibuit aut prōdidit quamvīs nōndum concussō senātūs cōnsultō quod supplicium tōtī familiae minitābātur.

3 dēcernite hercule impūnitātem: at quem dignitās sua dēfendet, cum praefectō urbis nōn prōfuerit? quem numerus servōrum tuēbitur, cum Pedānium Secundum quadringentī nōn prōtēxerint? cui familia opem feret, quae in metū quidem perīcula nostra advertit? 4 an, ut quīdam fingere nōn ērubēscunt, iniūriās suās ultus est interfector, quia paternā pecūniā trānsēgerat aut avītum mancipium dētrahēbātur? prōnūntiēmus ultrō dominum iūre caesum vidērī.

[44] libet argūmenta conquīrere in quod sapientiōribus dēlīberātum est. sed et nunc prīmum statuendum habērēmus, crēditisne servum interficiendī dominī animum sūmpsisse ut nōn vōx mināx excideret, nihil per temeritātem prōloquerētur? sānē cōnsilium occultāvit, tēlum inter ignārōs parāvit: num excubiās trānsīre, cubiculī foris reclūdere, lūmen īnferre, caedem patrāre poterat omnibus nesciīs? 2 multa sceleris indicia praeveniunt: servī prōdant, possumus singulī inter plūrēs, tūtī inter ānxiōs, postrēmō, pereundum sit, nōn inultī inter nocentēs agere.

3 suspecta maiōribus nostrīs fuērunt ingenia servōrum etiam cum in agrīs aut domibus īsdem nāscerentur cāritātemque dominōrum statim acciperent. postquam vērō nātiōnēs in familiīs habēmus, quibus dīversī rītūs, externa sacra aut nūlla sunt, colluviem istam nōn nisi metū coercuerīs. 4 at quīdam īnsontēs perībunt. nam et ex fūsō exercitū cum decimus quisque fūstī ferītur, etiam strēnuī sortiuntur. habet aliquid ex inīquō omne magnum exemplum, quod contrā singulōs ūtilitāte pūblicā rependitur.”

[45] sententiae Cassiī ut nēmō ūnus contrā īre ausus est, ita dissonae vōcēs respondēbant numerum aut aetātem aut sexum ac plūrimōrum indubiam innocentiam miserantium: praevaluit tamen pars quae supplicium dēcernēbat. sed obtemperārī nōn poterat, conglobātā multitūdine et saxa ac facēs minitante. 2 tum Caesar populum ēdictō increpuit atque omne iter quō damnātī ad poenam dūcēbantur mīlitāribus praesidiīs saepsit. cēnsuerat Cingōnius Varrō ut lībertī quoque quī sub eōdem tēctō fuissent Ītaliā dēportārentur. id ā prīncipe prohibitum est mōs antīquus quem misericordiā nōn minuerat per saevitiam intenderētur.

[46] damnātus īsdem cōnsulibus Tarquitius Prīscus repetundārum Bīthȳnīs interrogantibus, magnō patrum gaudiō quia accūsātum ab Statilium Taurum prō cōnsule ipsīus meminerant. 2 cēnsūs per Galliās ā Q. Volusiō et Sextiō Āfricānō Trebelliōque Maximō āctī sunt, aemulīs inter per nōbilitātem Volusiō atque Āfricānō: Trebellium dum uterque dēdignātur, suprā tulēre.

[47] annō mortem obiit Memmius Rēgulus, auctōritāte, cōnstantiā, fāmā, in quantum praeumbrante imperātōris fastīgiō datur, clārus, adeō ut Nerō aeger valētūdine et adūlantibus circum, quī fīnem imperiō adesse dīcēbant, quid fātō paterētur, responderit habēre subsidium rem pūblicam. rogantibus dehinc in quō potissimum, addiderat in Memmiō Rēgulō. vīxit tamen post haec Rēgulus quiētē dēfēnsus et quia novā generis clāritūdine neque invidiōsīs opibus erat.

2 gymnasium annō dēdicātum ā Nerōne praebitumque oleum equitī ac senātuī Graecā facilitāte.

62 A.D. (48–65)

[48] P. Mariō L. Afīniō cōnsulibus Antistius praetor, quem in tribūnātū plēbis licenter ēgisse memorāvī, probrōsa adversus prīncipem carmina factitāvit vulgāvitque celebrī convīviō dum apud Ostōrium Scapulam epulātur. exim ā Cossutiānō Capitōne, quī nūper senātōrium ōrdinem precibus Tigellīnī socerī suī recēperat, maiestātis dēlātus est. 2 tum prīmum revocāta ea lēx; crēdēbāturque haud perinde exitium Antistiō quam imperātōrī glōriam quaerī, ut condemnātum ā senātū intercessiōne tribūnīciā mortī eximeret. et cum Ostōrius nihil audīvisse prō testimōniō dīxisset, adversīs testibus crēditum; cēnsuitque Iūnius Marullus cōnsul dēsignātus adimendam reō praetūram necandumque mōre maiōrum. 3 cēterīs inde assentientibus Paetus Thraseā, multō cum honōre Caesaris et ācerrimē increpitō Antistiō, nōn quicquid nocēns reus patī merērētur, id ēgregiō sub prīncipe et nūllā necessitāte obstrictō senātuī statuendum disseruit: 4 carnificem et laqueum prīdem abolita et esse poenās lēgibus cōnstitūtās quibus sine iūdicum saevitiā et temporum īnfāmiā supplicia dēcernerentur. quīn in īnsulā pūblicātīs bonīs quō longius sontem vītam trāxisset, prīvātim miseriorem et pūblicae clēmentiae maximum exemplum futūrum.

[49] lībertās Thraseae servitium aliōrum rūpit et postquam discessiōnem cōnsul permīserat, pedibus in sententiam eius iēre, paucīs exceptīs, in quibus adūlātiōne prōmptissimus fuit A. Vitellius, optimum quemque iūrgiō lacessēns et respondentī reticēns, ut pavida ingenia solent. at cōnsulēs perficere dēcrētum senātūs nōn ausī cōnsēnsū scrīpsēre Caesarī. 2 ille inter pudōrem et īram cūnctātus, postrēmō rescrīpsit nūllā iniūriā prōvocātum Antistium gravissimās in prīncipem contumēliās dīxisse; eārum ultiōnem ā patribus postulātam et prō magnitūdine dēlictī poenam statuī pār fuisse. cēterum , quī sevēritātem dēcernentium impedītūrus fuerit, moderātiōnem nōn prohibēre: statuerent ut vellent, datam et absolvendī licentiam.

3 hīs atque tālibus recitātīs et offēnsiōne manifestā, nōn ideō aut cōnsulēs mūtāvēre relātiōnem aut Thrasea dēcessit sententiā cēterīve quae probāverant dēseruēre, pars, prīncipem obiēcisse invidiae vidērentur, plūrēs numerō tūtī, Thrasea suētā firmitūdine animī et glōria intercideret.

[50] haud disparī crīmine Fābricius Veientō cōnflīctātus est, quod multa et probrōsa in patrēs et sacerdōtēs composuisset iīs lībrīs quibus nōmen cōdicillōrum dederat. adiciēbat Tullius Geminus accūsātor vēnditāta ab mūnera prīncipis et adipīscendōrum honōrum iūs. 2 quae causa Nerōnī fuit suscipiendī iūdiciī, convictumque Veientōnem Ītaliā dēpulit et librōs exūrī iussit, conquīsītōs lēctitātōsque dōnec cum perīculō parābantur: mox licentia habendī oblīviōnem attulit.

[51] sed gravēscentibus in diēs pūblicīs malīs subsidia minuēbantur, concessitque vītā Burrus, incertum valētūdine an venēnō. valētūdō ex coniectābātur quod in tumēscentibus paulātim faucibus et impedītō meātū spīritum fīniēbat. plūrēs iussū Nerōnis, quasi remedium adhibērētur, illitum palātum eius noxiō medicāmine assevērābant, et Burrum intellēctō scelere, cum ad vīsendum eum prīnceps vēnisset, aspectum eius āversātum scīscitantī hāctenus respondisse: “ego bene habeō.” 2 cīvitātī grande dēsīderium eius mānsit per memoriam virtūtis et successōrum alterīus sēgnem impotentiam, alterīus flagrantissima flāgitia. quippe Caesar duōs praetōriīs cohortibus imposuerat, Faenium Rūfum ex vulgī favōre, quia rem frūmentāriam sine quaestū tractābat, Ofonium Tigellīnum, veterem impudīcitiam atque īnfāmiam in secūtus. 3 atque illī prō cognitīs mōribus fuēre, validior Tigellīnus in animō prīncipis et intimīs libīdinibus assūmptus, prosperā populī et mīlitum fāmā Rūfus, quod apud Nerōnem adversum experiēbātur.

[52] mors Burrī īnfrēgit Senecae potentiam quia nec bonīs artibus īdem vīrium erat alterō velut duce āmōtō et Nerō ad dēteriōrēs inclīnābat. 2 variīs crīminātiōnibus Senecam adoriuntur, tamquam ingentēs et prīvātum modum ēvectās opēs adhūc augēret, quodque studia cīvium in verteret, hortōrum quoque amoenitāte et vīllārum magnificentiā quasi prīncipem supergrederētur. 3 obiciēbant etiam ēloquentiae laudem ūnī sibi ascīscere et carmina crēbrius factitāre, postquam Nerōnī amor eōrum vēnisset. nam oblectāmentīs prīncipis palam inīquum dētrectāre vim eius equōs regentis, illūdere vōcēs, quotiēns caneret. 4 quem ad fīnem nihil in pūblicā clārum fore quod nōn ab illō reperīrī crēdātur? certē fīnītam Nerōnis pueritiam et rōbur iuventae adesse: exueret magistrum satis amplīs doctōribus īnstrūctus maiōribus suīs.

[53] at Seneca crīminantium nōn ignārus, prōdentibus iīs quibus aliquā honestī cūrā et familiāritātem eius magis aspernante Caesare, tempus sermōnī ōrat et acceptō ita incipit: 2quārtus decimus annus est, Caesar, ex quō speī tuae admōtus sum, octāvus ut imperium obtinēs: mediō temporis tantum honōrum atque opum in cumulāstī ut nihil fēlīcitātī meae dēsit nisi moderātiō eius. 3 ūtar magnīs exemplīs, nec meae fortūnae, sed tuae. abavus tuus Augustus Mārcō Agrippae Mytilēnēnse sēcrētum, C. Maecēnātī urbe in ipsā velut peregrīnum ōtium permīsit; quōrum alter bellōrum socius, alter Rōmae plūribus labōribus iactātus ampla quidem sed prō ingentibus meritīs praemia accēperant. 4 ego quid aliud mūnificentiae tuae adhibēre potuī quam studia, ut sīc dīxerim, in umbrā ēducāta, et quibus clāritūdō vēnit, quod iuventae tuae rudīmentīs adfuisse videor, grande huius reī pretium. 5 at grātiam immēnsam, innumeram pecūniam circumdedistī adeō ut plērumque intrā ipse volvam: egone equestrī et prōvinciālī locō ortus proceribus cīvitātis annumeror? inter nōbilēs et longa decora praeferentēs novitās mea ēnituit? ubi est animus ille modicīs contentus? tālēs hortōs exstruit et per haec suburbāna incēdit et tantīs agrōrum spatiīs, tam lātō faenore exūberat? ūna dēfēnsiō occurrit, quod mūneribus tuīs obnītī nōn dēbuī.

[54] sed uterque mēnsūram implēvimus, et , quantum prīnceps tribuere amīcō posset, et ego, quantum amīcus ā prīncipe accipere: cētera invidiam augent. quae quidem, ut omnia mortālia, īnfrā tuam magnitūdinem iacet, sed mihi incumbit, mihi subveniendum est. 2 quō modō in mīlitiā aut viā fessus adminiculum ōrārem, ita in hōc itinere vītae senex et levissimīs quoque cūrīs impār, cum opēs meās ultrā sustinēre nōn possim, praesidium petō. iubē rem per prōcūrātōrēs tuōs administrārī, in tuam fortūnam recipī. 3 nec in paupertātem ipse dētrūdam, sed trāditīs quōrum fulgōre praestringor, quod temporis hortōrum aut vīllārum cūrae sēpōnitur in animum revocābō. superest tibi rōbur et tot per annōs summī fastīgiī regimen: possumus seniōrēs amīcī quiētem reposcere. hoc quoque in tuam glōriam cēdet, eōs ad summa vēxisse quī et modica tolerārent.”

[55] ad quae Nerō sīc fermē respondit: “quod meditātae ōrātiōnī tuae statim occurram, id prīmum tuī mūneris habeō, quī nōn tantum praevīsa sed subitā expedīre docuistī. 2 abavus meus Augustus Agrippae et Maecēnātī ūsūrpāre ōtium post labōrēs concessit, sed in ipse aetāte cuius auctōritās tuērētur quicquid illud et quālecumque tribuisset; ac tamen neutrum datīs ā praemiīs exuit. 3 bellō et perīculīs meruerant; in iīs enim iuventa Augustī versāta est: nec mihi tēla et manūs tuae dēfuissent in armīs agentī; sed quod praesēns condiciō poscēbat, ratiōne, cōnsiliō, praeceptīs pueritiam, dein iuventam meam fōvistī. 4 et tua quidem ergā mūnera, dum vīta suppetet, aeterna erunt: quae ā habēs, hortī et faenus et vīllae, cāsibus obnoxia sunt. ac licet multa videantur, plērīque haudquāquam artibus tuīs parēs plūra tenuērunt. 5 pudet referre lībertīnōs quī )dītiōrēs spectantur: unde etiam mihi rubōrī est quod praecipuus cāritāte nōndum omnēs fortūnā antecellis. [56] vērum et tibi valida aetās rēbusque et frūctuī rērum sufficiēns, et nōs prīma imperiī spatia ingredimur, nisi forte aut Vitelliō ter cōnsulī aut Claudiō postpōnis et quantum Volusiō longa parsimōnia quaesīvit, tantum in mea līberālitās explēre nōn potest. quīn, quā parte in lūbricum adulēscentia nostra dēclīnat, revocās ōrnātumque rōbur subsidiō impēnsius regis? 2 nōn tua moderātiō, reddiderīs pecūniam, nec quiēs, relīquerīs prīncipem, sed mea avāritia, meae crūdēlitātis metus in ōre omnium versābitur. quod maximē continentia tua laudētur, nōn tamen sapientī virō decōrum fuerit unde amīcō īnfāmiam paret, inde glōriam sibi recipere.”

3 hīs adicit complexum et ōscula, factus nātūrā et cōnsuētūdine exercitūs vēlāre odium fallācibus blanditiīs. Seneca, quī fīnis omnium cum dominante sermōnum, grātēs agit: sed īnstitūta priōris potentiae commūtat, prohibet coetūs salūtantium, vītat comitantēs, rārus per urbem, quasi valētūdine īnfēnsā aut sapientiae studiīs domī attinērētur.

[57] perculsō Senecā prōmptum fuit Rūfum Faenium imminuere Agrippīnae amīcitiam in crīminantibus. validiorque in diēs Tigellīnus et malās artēs, quibus sōlīs pollēbat, grātiōrēs ratus prīncipem societāte scelerum obstringeret, metūs eius rīmātur; compertōque Plautum et Sullam maximē timērī, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbōnēnsem nūper āmōtōs, nōbilitātem eōrum et propinquōs huic Orientis, illī Germāniae exercitūs commemorat. 2 nōn , ut Burrum, dīversās spēs sed sōlam incolumitātem Nerōnis spectāre: cui cavērī utcumque ab urbānīs īnsidiīs praesentī operā: longinquōs mōtūs quōnam modō comprimī posse? ērēctās Galliās ad nōmen dictātōrium nec minus suspēnsōs Asiae populōs clāritūdine avī Drūsī. 3 Sullam inopem, unde praecipuam audāciam et simulātiōnem sēgnitiae, dum temeritātī locum reperīret. Plautum magnīs opibus fingere quidem cupīdinem ōtiī sed veterum Rōmānōrum imitāmenta praeferre, assūmptā etiam Stōicōrum arrogantiā sectāque quae turbidōs et negōtiōrum appetentēs faciat. nec ultrā mora.

4 Sulla sextō diē pervectīs Massiliam percussōribus ante metum et rūmōrem interficitur cum epulandī causā discumberet. relātum caput eius illūsit Nerō tamquam praemātūrā cānitiē dēfōrme. [58] Plautō parārī necem nōn perinde occultum fuit, quia plūribus salūs eius cūrābātur et spatium itineris ac maris tempusque interiectum mōverat fāmam; 2 vulgōque fingēbant petītum ab Corbulōnem, magnīs tum exercitibus praesidentem et, clārī atque īnsontēs interficerentur, praecipuum ad perīcula. quīn et Asiam favōre iuvenis arma cēpisse, nec mīlitēs ad scelus missōs aut numerō validōs aut animō prōmptōs, postquam iussa efficere nequīverint, ad spēs novās trānsīsse. 3 vānā haec mōre fāmae crēdentium ōtiō augēbantur; cēterum lībertus Plautī celeritāte ventōrum praevēnit centuriōnem et mandāta L. Antistiī socerī attulit: 4 effugeret sēgnem mortem, dum suffugium esset: magnī nōminis miserātiōne repertūrum bonōs, cōnsociātūrum audācēs: nūllum interim subsidium aspernandum. sexāgintā mīlitēs (tot enim adveniēbant) prōpulisset, dum refertur nūntius Nerōnī, dum manus alia permeat, multa secūtūra quae adūsque bellum ēvalēscerent. dēnique aut salūtem tālī cōnsiliō quaerī, aut nihil gravius audentī quam ignāvō patiendum esse.

[59] sed Plautum ea nōn mōvēre, sīve nūllam opem prōvidēbat inermis atque exul, seu taediō ambiguae speī, an amōre coniugis et līberōrum, quibus plācābiliōrem fore prīncipem rēbātur nūllā sollicitūdine turbātum. sunt quī aliōs ā socerō nūntiōs vēnisse ferant, tamquam nihil atrōx imminēret; doctōrēsque sapientiae, Coeranum Graecī, Mūsōnium Tuscī generis, cōnstantiam opperiendae mortis prō incertā et trepidā vītā suāsisse. 2 repertus est certē per medium diēī nūdus exercitandō corporī. tālem eum centuriō trucīdāvit cōram Pelagōne spadōne quem Nerō centuriōnī et manipulō, quasi satellitibus ministrum rēgium, praeposuerat. 3 caput interfectī relātum; cuius aspectū (ipsa prīncipis verba referam) “cūr,” inquit, “Nerō  *    *    * et positō metū nūptiās Poppaeae ob eius modī terrōrēs dīlātās mātūrāre parat Octāviamque coniugem āmōlīrī, quamvīs modestē ageret, nōmine patris et studiīs populī gravem. 4 sed ad senātum litterās mīsit caede Sullae Plautīque haud cōnfessus, vērum utriusque turbidum ingenium esse et sibi incolumitātem reī pūblicae magnā cūrā habērī. dēcrētae nōmine supplicātiōnēs utque Sulla et Plautus senātū movērentur, graviōribus iam lūdibriīs quam malīs.

[60] igitur acceptō patrum cōnsultō, postquam cūncta scelerum suōrum prō ēgregiīs accipī videt, exturbat Octāviam, sterilem dictitāns; exim Poppaeae coniungitur. 2 ea diū paelex et adulterī Nerōnis, mox marītī potēns, quendam ex ministrīs Octāviae impulit servīlem amōrem obicere. dēstināturque reus cognōmentō Eucaerus, nātiōne Alexandrīnus, canere per tībiās doctus. 3 āctae ob id ancillīs quaestiōnēs, et tormentōrum victīs quibusdam ut falsa annuerent, plūrēs perstitēre sānctitātem dominae tuērī; ex quibus ūna īnstantī Tigellīnō castiōra esse muliebria Octāviae respondit quam ōs eius. 4 movētur tamen prīmō cīvīlis discidiī speciē domumque Burrī, praedia Plautī, īnfausta dōna accipit: mox in Campāniam pulsa est additā mīlitārī custōdiā. 5 inde crēbrī questūs nec occultī per vulgum, cui minor sapientia et ex mediocritāte fortūnae pauciōra perīcula sunt.

hīs  *    *    *  tamquam Nerō paenitentiā flāgitiī coniugem revocārit Octāviam. [61] exim laetī Capitōlium scandunt deōsque tandem venerantur. effigiēs Poppaeae prōruunt, Octāviae imāginēs gestant umerīs, spargunt flōribus forōque ac templīs statuunt. ītur etiam in prīncipis laudēs per impetum venerantium. iamque et Palātium multitūdine et clāmōribus complēbant, cum ēmissī mīlitum globī verberibus et intentō ferrō turbātōs disiēcēre. mūtātaque quae per sēditiōnem verterant et Poppaeae honōs repositus est.

2 quae semper odiō, tum et metū atrōx aut vulgī ācrior vīs ingrueret aut Nerō inclīnātiōne populī mūtārētur, prōvolūta genibus eius, nōn locī rēs suās agī ut mātrimōniō certet, quamquam id sibi vītā potius, sed vītam ipsam in extrēmum adductam ā clientēlīs et servitiīs Octāviae quae plēbis sibi nōmen indiderint, ea in pāce ausī quae vix bellō ēvenīrent. 3 arma illa adversus prīncipem sūmpta; ducem tantum dēfuisse, quī mōtīs rēbus facile reperīrētur: omitteret modo Campāniam et in urbem ipsa pergeret ad cuius nūtum absentis tumultūs ciērentur. 4 quod aliōquīn suum dēlictum? quam cuiusquam offēnsiōnem? an quia vēram prōgeniem penātibus Caesarum datūra sit? mālle populum Rōmānum tībīcinis Aegyptiī subolem imperātōriō fastīgiō indūcī? dēnique, id rēbus condūcat, libēns quam coāctus accīret dominam, vel cōnsuleret sēcūritātī iūstā ultiōne. et modicīs remediīs prīmōs mōtūs cōnsēdisse: at dēspērent uxōrem Nerōnis fore Octāviam, illī marītum datūrōs.

[62] varius sermō et ad metum atque īram accommodātus terruit simul audientem et accendit. sed parum valēbat suspīciō in servō et quaestiōnibus ancillārum ēlūsa erat. ergō cōnfessiōnem alicuius quaerī placet cui rērum quoque novārum crīmen affingerētur. 2 et vīsus idōneus māternae necis patrātor Anīcētus, classī apud Mīsēnum, ut memorāvī, praefectus, levī post admissum scelus grātiā, dein graviōre odiō, quia malōrum facinorum ministrī quasi exprobrantēs aspiciuntur. 3 igitur accītum eum Caesar operae priōris admonet: sōlum incolumitātī prīncipis adversus īnsidiantem mātrem subvēnisse; locum haud minōris grātiae īnstāre coniugem īnfēnsam dēpelleret. nec manū aut tēlō opus: fatērētur Octāviae adulterium. occultā quidem ad praesēns sed magna praemia et sēcessūs amoenōs prōmittit, vel, negāvisset, necem intentat. 4 ille īnsitā vēcordiā et facilitāte priōrum flāgitiōrum plūra etiam quam iussum erat fingit fatēturque apud amīcōs quōs velut cōnsiliō adhibuerat prīnceps. tum in Sardiniam pellitur ubi nōn inops exilium tolerāvit et fātō obiit. [63] at Nerō praefectum in spem sociandae classis corruptum et, incūsātae paulō ante sterilitātis oblītus, abāctōs partūs cōnscientiā libīdinum, eaque sibi comperta ēdictō memorat īnsulāque Pandātēriā Octāviam claudit.

2 nōn alia exul vīsentium oculōs maiōre misericordiā affēcit. meminerant adhūc quīdam Agrippīnae ā Tiberiō, recentior Iūliae memoria obversābātur ā Claudiō pulsae: sed illīs rōbur aetātis adfuerat; laeta aliquā vīderant et praesentem saevitiam meliōris ōlim fortūnae recordātiōne allevābant. 3 huic prīmum nūptiārum diēs locō fūneris fuit, dēductae in domum in quā nihil nisi lūctuōsum habēret, ēreptō per venēnum patre et statim frātre; tum ancilla dominā validior et Poppaea nōn nisi in perniciem uxōris nūpta, postrēmō crīmen omnī exitiō gravius. [64] ac puella vīcēsimō aetātis annō inter centuriōnēs et mīlitēs, praesāgiō malōrum iam vītae exēmpta, nōndum tamen morte acquiēscēbat. paucīs dehinc interiectīs diēbus morī iubētur, cum iam viduam et tantum sorōrem testārētur commūnēsque Germānicōs et postrēmō Agrippīnae nōmen ciēret, quā incolumī īnfēlīx quidem mātrimōnium sed sine exitiō pertulisset. 2 restringitur vinclīs vēnaeque eius per omnēs artūs exsolvuntur; et quia pressus pavōre sanguis tardius lābēbātur, praefervidī balneī vapōre ēnecātur. additurque atrōcior saevitia, quod caput amputātum lātumque in urbem Poppaea vīdit.

3 dōna ob haec templīs dēcrēta quem ad fīnem memorābimus? quīcumque cāsūs temporum illōrum nōbīs vel aliīs auctōribus nōscent, praesūmptum habeant, quotiēns fugās et caedēs iussit prīnceps, totiēns grātēs deīs āctās, quaeque rērum secundārum ōlim, tum pūblicae clādis īnsignia fuisse. neque tamen silēbimus quod senātūs cōnsultum adūlātiōne novum aut patientiā postrēmum fuit.

[65] eōdem annō lībertōrum potissimōs venēnō interfēcisse crēditus est, Doryphorum quasi adversātum nūptiīs Poppaeae, Pallantem, quod immēnsam pecūniam longā senectā dētinēret. 2 Rōmānus sēcrētīs crīminātiōnibus incūsāverat Senecam ut C. Pīsōnis socium, sed validius ā Senecā eōdem crīmine perculsus est. unde Pīsōnī timor et orta īnsidiārum in Nerōnem magna mōlēs et improspera.