1   Grumio · Tranio

GRU exī ē culīnā sīs forās, mastīgia,

quī inter patinās exhibēs argūtiās.

ēgredere, erīlis permitiēs, ex aedibus.

ego pol rūrī, vīvam, ulcīscar probē.

exī, inquam, nīdōr, ē culīnā. quid latēs?

TRA quid tibi malum hīc ante aedīs clāmitātiō’st?

an rūrī cēnsēs esse? abscēde ab aedibus.

abĭ rūs, abī di͜ērēctē, abscēde ab iānuā.

em, hocine volēbās? GRU periī. quōr verberās?

TRA quia vīvis. GRU patiar. sine modo adveniat senex.

sine modo venīre salvom quem absentem comēs.

TRA nec vērī simile loquere nec vērum, frutex,

comēsse quemquam ut quisquam absentem possiet.

GRU urbānus vērō scurra, dēliciae poplī,

rūs mihi obiectās? sānē hōc, crēdō, Trāniō,

quod in pistrīnum scīs āctūtum trādier.

cis hercle paucās tempestātēs, Trāniō,

augēbis rūrī numerum, genus̆ ferrātile.

nunc, dum tibi lubĕt licetque, pōtā, perde rem,

corrumpe erīlem spem, | adulēscentem optumum;

diēs noctēsque bibite, pergraecāminī;

amīcās emite, līberāte; pāscite

parasītōs; obsōnāte pollūcibiliter.

haecine mandāvit tibi, quom peregrē hinc it, senex?

hōcine modō hic rem cūrātam offendet suam?

hocine bonī esse officium servī exīstumās,

ut erī suī corrumpat et rem et fīlium?

nam ego ĭllum corruptum dūcō, quom hīs factīs studet;

quō nēmō adaequē iuvĕntūte ex omnī Atticā

ante͜hāc est habitus parcus nec magis̆ continēns,

is nunc in aliam partem palmam possidet.

virtūte id factum tu͜ā et magisteriō tuō.

TRA quid tibi malum aut quid ego agam cūrātiō’st?

an rūrī, quaesō, nōn sunt quōs cūrēs bovīs?

lubet pōtāre, amāre, scorta dūcere.

me͜ī tergī faciō haec, nōn tuī fīdūciā.

GRU quam cōnfīdenter loquitur! TRA at Iuppiter

que omnēs perdant! , oboluistī ālium,

germāna illuviēs, rūsticus, hircus, hara suis,

caenum κόπρῳ commixtum! GRU quid vīs fīerī?

nōn omnēs possunt olĕre unguenta exōtica,

| olēs, neque superiōrēs accumbere

neque tam facētīs quam vīvis vīctibus.

tibi ĭstōs habeās turturēs, piscīs, avīs,

sine āliātō fungī fortūnās meās.

fortūnātu’s, ego miser: patiunda sunt.

meum bonum , tuom maneat malum.

TRA quasi invidēre hōc vidēre, Grūmiō,

quia mihi bene’st et tibi male’st. dignissumum’st:

decet amāre et bubulcitārier,

vīctitāre pulchrē, miserīs modīs.

GRU ō carnuficium crībrum! — quod crēdō fore,

ita forābunt patibulātum per viās

stimulīs carnuficēs, hūc reveniat senex.

TRA quī scīs an tibi ĭstuc ēveniat prius̆ quam mihi?

GRU quia numquam meruī, meruistī et nunc merēs.

TRA ōrātiōnis operam compendī face,

nisi malā magnā mactārī cupis.

GRU ervom datūrī estis būbus quod feram,

date; nōn estis, agite, porrō pergite,

quoniam occēpistis: bibite, pergraecāminī,

ēste, effercīte vōs, sagīnam caedite.

TRA tacē atque abĭ rūs. ego īre in Pīraeum volō,

in vesperum parāre piscātum mihi.

ervom tibi aliquis crās faxō ad vīllam afferat.

quid ĕst? quid nunc optuēre, furcifer?

GRU pol tibi ĭstuc crēdō nōmen āctūtum fore.

TRA dum intereā sīc sit, istucāctūtumsinō.

GRU ita’st. sed ūnum hoc scītō: nimiō celerius

venĭt quod molestum’st quam illud quod cupidē petās.

TRA molestus sīs nunciam, ī rūs, āmovē.

hercle praeterhāc mihi nōn faciēs moram.

GRU satin abiit neque quod dīxī floccī exīstumat?

prōh immortālēs, obsecrō vostram fidem,

facite hūc ut redeat noster quam prīmum senex,

triennium quī iam hinc abest, prius̆ quam omnia

periēre, et aedīs et ager; quī nisi hūc redit,

paucōrum mēnsum sunt relictae reliquiae.

nunc rūs abībō. nam eccum erīlem fīlium

videō, corruptum | ex adulēscente optumō.

2   Philolaches

PHILO recordātus multum et diū cōgitāvī

argūmentaque in pectus multa īnstitūī

ego, atque in meō corde, ’st quod mihī cor,

eam rem volŭtāvī et diū disputāvī,

hominem quoius rēī, quandō nātus esset,

similem esse arbitrārer simulācrumque habēre.

id repperī iam exemplum:

novārum aedium esse arbitror similem ego hominem,

quandō nātus est. e͜ī re͜ī argūmenta dīcam,

[atque hoc haud vidētur vērī simile vōbīs,

at ego id faciam esse ita ŭt crēdātis;

profectō esse ita ut praedicō vēra vincam.]

atque hoc vōsmet ipsī, sciō, pro͜inde utī nunc

ego esse autumō, quandō dicta audiētis

me͜a, haud aliter id dīcētis.

auscultāte, argūmenta dum dīcō ad hanc rem;

simul gnārurīs vōs volō esse hanc rem cum.

aedēs quom extemplō sunt parātae, expolītae,

factae probē examussim,

laudant fabrum atque aedēs probant, sibi quisque inde exemplum expetunt,

sibi quisque similīs volt suās, sūmptum, operam nōn parcunt suam.

atque ubi illō immigrat nēquam homō, indīligēns,

cum pigrā familiā, immundus, īnstrēnuos,

hīc iam aedibus vitium additur, bonae quom cūrantur male.

atque illud saepe fit: tempestās venit,

cōnfringit tēgulās imbricēsque; ibi

dominus indīligēns reddere aliās nevolt.

venit imber, lavit parietēs, perpluont,

tigna putrefacit, perdit operam fabrī.

nēquior factus̆ iam est ūsus aedium.

atque haud est fabrī culpa, sed magna pars

mōrem hunc indūxērunt: quid nummō sarcīrī potest,

ūsque mantant neque id faciunt, dōnicum

parietēs ruŏntaedificantur aedēs tōtae dēnuō.

haec argūmenta ego aedificiīs dīxī; nunc etiam volō

dīcere | ut hominēs aedium esse similīs arbitrēminī.

prīmumdum parentēs fabrī līberum sunt:

e͜ī fundāmentum supstruont līberōrum;

extollunt, parant sēdulō in firmitātem

et, in ūsum bonī ut sint et in speciem populō

sibīque, haud māteriae reparcunt nec sūmptūs

ibi sūmptuī esse dūcunt;

[expoliunt: docent litterās, iūra, lēgēs,

sūmptū suō et labōre]

nītuntur ut aliī sibi esse illōrum similīs expetant;

ad legiōnem quom ita parātōs mittunt, adminiclum e͜īs danunt

tum iam, aliquem cognātum suom.

eātenus. abeunt ā fabrīs. ūnum ubi ĕmeritum’st stīpendium,

igitur tum specimen cernitur quō ēveniat aedificātiō.

nam | ego ad illud frūgī ūsque et probus fuī,

in fabrōrum potestāte dum fuī;

posteā, quom immigrāvī ingenium in meum,

perdidī operam fabrōrum īlicō oppidō.

vēnīt ignāvia, e͜a mihi tempestās fuit,

adventū suō grandinem imbremque attulit.

haec verēcundiam et virtūtis modum

dēturbāvit dētēxitque īlicō;

postillā obtigere neglegēns fuī.

continuō prō imbre Amōr advēnit, tetigit guttīs grandibus,

is ūsque in pectus permānāvit, permadefēcit cor meum.

nunc simul rēs, fidēs, fāma, virtūs, decus

dēseruērunt: ego sum in ūsū factus nimiō nēquior.

atque edepol ita haec tigna ūmidē iam pūtent. nōn videor mihi

sarcīre posse aedēs meās, quīn tōtae perpetuae ruant,

cum fundāmentō perierint; nec quisquam esse auxiliō queat.

cor dolet, quom sciō ut nunc sum atque ut fuī,

quō neque industrior iuventūte erat

quisquam nec clārior arte gymnasticā:

discō, hastīs, pilā, cursū, armīs, equō

vīctitābam volup.

parsimōniā et dūritiā discipulīnae aliīs eram,

optumī quīque expetēbant ā doctrīnam sibi.

nunc, postquam nihilī sum, id vērō me͜ōpte ingeniō repperī.

3   Philematium · Scapha · Philolaches

PHILE iam prīdem ēcastor frīgidā nōn lāvī magis̆ lubenter

nec quom melius, mea Scapha, rear esse dēfaecātam.

SC ēventus rēbus omnibus, velut hornō messis magna

fuit. PHILE quid ea messis attinēt ad me͜am lavātiōnem?

SC nihilō plūs quam lavātiō tu͜a ad messim. PHILO ō Venus̆ venusta,

haec illa’st tempestās mea, mihi quae modestiam omnem

dētēxit, tēctus quā fuī, quom mihi Amor et Cupīdō

in pectus perpluit meum, neque iam umquam obtigere possum:

madent iam in corde parietēs, periēre haec oppidō aedīs.

PHILE contemplā, amābō, mea Scapha, satin haec vestis deceat.

volŏ placēre Philolachī, meō ocellō, me͜ō patrōnō.

SC quīn exōrnās mōribus lepidīs, quom lepida tūte es?

nōn vestem amātōrēs amant mulieris̆, sed vestis fartim.

PHILO ita ament, lepida’st Scaphâ, sapit scelesta multum.

ut lepidē omnēs mōrēs tenet sententiāsque amantum.

PHILE quid nunc? SC quid est? PHILE quīn aspice et contemplā ut haec deceat.

SC virtūte fōrmae id ēvenit, ut deceat quicquid habeās.

PHILO ergō ob ĭstuc verbum , Scaphâ, dōnābō ego hōdiē aliquī,

neque patiar istanc grātiīs laudāsse, quae placet .

PHILE nōlō ego assentārī mihī. SC nimis̆ quidem stulta es mulier.

eho, māvīs vituperārier falsō quam vērō extollī?

equidem pol vel falsō tamen laudārī multō mālō

quam vērō culpārī aut meam speciem aliōs irrīdēre.

PHILE ego vērum amō, vērum volō dīcī mihi: mendācem ōdī.

SC ita amēs, ita Philolachēs tuos̆ amet, ut venusta es.

PHILO quid ais, scelesta? quō modō adiūrāstī? ita ego istam amārem?

quid, “ĭstaec ”? id quōr nōn additum’st? īnfecta dōna faciō.

[periistī: quod prōmīseram tibi dōnō perdidistī.]

SC equidem pol mīror tam catam, tam doctam, et bene ēductam

nunc stultam stultē facere. PHILE quīn monĕ quaesō, quid errō.

SC ēcastor errās, quae quidem illum exspectēs ūnum atque illī

mōrem praecipuē sīc gerās atque aliōs aspernēris.

mātrōnae, nōn meretrīcium’st ūnum īnservīre amantem.

PHILO prōh Iuppiter, nam quod malum vorsātur me͜ae domī illud?

de͜aeque omnēs pessumīs exemplīs interficiant,

nisi ego illam anum interfēcerō sitī famēque atque algū.

PHILE nōlō ego mihi male , Scapha, praecipere. SC stulta es plānē,

quae illum tibi aeternum putēs fore amīcum et benevolentem.

moneō ego : ille dēseret aetāte et satietāte.

PHILE nōn spērō. SC īnspērāta accidunt magis saepe quam quae spērēs.

postrēmō, dictīs nequīs perdūcī ut vēra haec crēdās

mea dicta, ex factīs nōsce rem. vidĕs quae sim; es quae fuī ante.

nihilō ego quam nunc minus̆ sum amāta atque ūnī gessī mōrem;

quī pol , ubi aetāte hoc caput colōrem commūtāvit,

relīquit dēseruitque . tibi idem futūrum crēdō.

PHILO vix comprimor quīn involem illī in oculōs stimulātrīcī.

PHILE sōlam ille sōlī sibi suō sūmptū līberāvit:

illī sōlī cēnseō esse oportēre obsequentem.

PHILO prōh immortālēs, mulierem lepidam et pudīcō ingeniō.

bene hercle factum, et gaudeō mihi nihil esse huius causā.

SC īnscīta ēcastor quidem es. PHILE quāpropter? SC quae istuc cūrēs,

ut ille amet. PHILE quōr obsecrō nōn cūrem? SC lībera es iam.

iam quod quaerēbās habēs: ĭlle nisi amābit ultrō,

id prō tu͜ō capite quod dedit perdiderit tantum argentī.

PHILO periī hercle, ego illam pessumīs exemplīs ēnicāssō,

ita hanc corrumpit mulierem malesuādā cantilēnā.

PHILE numquam ego ĭllī possum grātiam referre ut meritu’st .

Scapha, id mihi suādeās, ut ĭllum minōris pendam.

SC at hŏc ūnum facitō cōgitēs: illum inservībis sōlum

dum tibi nunc haec aetātula’st, in senĕctā male querēre.

PHILO in anginam ego nunc velim vortī, ut venēficae illī

faucēs prehendam atque ēnicem scelestam stimulātrīcem.

PHILE e͜undem animum oportet nunc mihi esse grātum, ut impetrāvī,

atque ōlim, prius quam id extudī, quom illī subblandiēbar.

PHILO dīvī faciant quod volunt, ob istam ōrātiōnem

līberāssō dēnuō | et Scapham ēnicāssō.

SC tibi sat acceptum’st forê tibi vīctum sempiternum

atque illum amātōrem tibī proprium futūrum in vītā,

sōlī gerundum cēnseō mōrem et capiundās crīnēs.

PHILE ut fāma’st hominī, exin solet pecūniam invenīre.

ego bonam fāmam mihī servāssō, sat erō dīves.

PHILO siquidem hercle vēndundu’st pater, vēnībit multō potius

quam vīvō umquam sinam | egēre aut mendīcāre.

SC quid ĭllīs futūrum’st cēterīs quī | amant? PHILE magis̆ amābunt,

quom vidēbunt grātiam referre bene merentī.

PHILO utinam meus nunc mortuos pater ad nūntiētur,

ut ego exhērēdem meīs bonĭs faciam atque haec sit hērēs.

SC iam ista quidem absūmpta rēs erit: diĕs noctēsque ēstur bibitur,

neque quisquam parsimōniam adhibet: sagīna plānē’st.

PHILO in hercle certum’st prīncipe ut sim parcus experīrī,

nam neque edēs quicquam neque bibēs apŭd hīs decem diēbus.

PHILE quid in illum bene volēs loquī, id loquī licēbit:

nec rēctē illī dīxerīs, iam ēcastor vāpulābis.

PHILO edepol summō Iovī bovī argentō sacruficāssem,

prō illīus capite quod dedī, numquam aequē id bene locāssem.

videās eam medullitus amāre. ōh, probus homō sum:

quae prō causam dīceret, patrōnum līberāvī.

SC videō nihilī penderê prae Philolache omnīs hominēs.

nunc, eius causā vāpulem, tibi potius assentābor.

acceptum sat habēs, tibi fore illum amīcum sempiternum.

PHILE cedo speculum et cum ōrnāmentīs arculam āctūtum, Scapha,

ōrnāta ut sim, quom hūc adveniat Philolachēs volŭptās mea.

SC mulier quae su͜amque aetātem spernit, speculō ūsus est:

quid opu’st speculō tibi, quae tūte speculō speculum es maxumum?

PHILO ob ĭstuc verbum, nēquīquam, Scapha, tam lepidē dīxerīs,

dabō aliquid hodiē pecūlī tibi, Philēmatium mea.

PHILE su͜ō quīque locō vidĕ capillum, satĭn compositu’st commodē.

SC ubi commoda’s, capillum commodum esse crēditō.

PHILO vāh, quid ĭllā pote peius quicquam muliere memorārier?

nunc assentātrīx scelesta’st, dūdum advorsātrīx erat.

PHILE cedo cērussam. SC quid cērussā opŭ’st nam? PHILE quī mālās oblinam.

SC ūnā operā | ebur ātrāmentō candefacere postulēs.

PHILO lepidē dictum ātrāmentō atque ebore. eugae, plaudō Scaphae.

PHILE tum igitur cedo purpurissum. SC nōn . scīta es quidem.

novă pictūrā interpolāre vīs opus lepidissumum?

nōn istanc aetātem oportet pigmentum ūllum attingere,

neque cērussam neque Mēlīnum, neque aliam ūllam offūciam.

PHILE cape igitur speculum. PHILO ei mihi miserō, sāvium speculō dedit.

nimis̆ velim lapidem, quī ego illī speculō dīminuam caput.

SC linteum cape atque exterge tibi manūs. PHILE quid ita, obsecrō?

SC ut speculum tenuistī, metuō | olant argentum manūs:

usquam argentum accēpisse suspicētur Philolachēs.

PHILO nōn videor vīdisse lēnam callidiōrem ūllam alterās.

ut lepidē atque astūtē in mentem vēnit speculō malae.

PHILE etiamne unguentīs unguendam cēnsēs? SC minumē fēcerīs.

PHILE quāpropter? SC quia ēcastor mulier rēctē olet, ubi nihil olet.

nam istae veterēs, quae unguentīs ūnctitant, interpolēs,

vetulae, ēdentulae, quae vitia corporis fūcō occulunt,

ubi sēsē sūdor cum unguentīs cōnsociāvit, īlicō

itidem olent, quasi quom ūnā multa iūra cōnfūdit cocus.

quid olant nesciās, nisi id ūnum, | ut male olēre intellegās.

PHILO ut perdoctē cūncta callet. nihil hāc doctā doctius.

vērum illuc est; maxuma adeō pars vostrōrum intellegit,

quibus ānūs domĭ sunt uxōrēs, quae vōs dōte meruerunt.

PHILE agedum contemplā aurum et pallam, satin haec deceat, Scapha.

SC nōn istuc cūrāre oportet. PHILE quem obsecrō igitur? SC ēloquar:

Philolachem, is quid emat, nisi quod sibi placēre cēnseat.

nam | amātor meretrīcis mōrēs sibi emit aurō et purpurā.

quid opu’st, quod suom esse nōlit, ēī ultrō ostentārier?

purpura aetātī occultandae’st, aurum turpī mulierī.

pulchra mulier nūda erit quam purpurāta pulchrior:

poste nēquīquam exōrnāta’st bene, mōrāta’st male.

pulchrum ōrnātum turpēs mōrēs peius caenō collinunt.

nam pulchra’st, nimis ōrnāta’st. PHILO nimis̆ diū abstineō manum.

quid hĭc vōs agitis? PHILE tibi exōrnō ut placeam. | PHILO ōrnāta es satis.

abĭ hinc intrō atque ōrnāmenta haec aufer. sed, volŭptās mea,

mea Philēmatium, pōtāre cum collubitum’st mihi.

PHILE et edepol mihi cum, nam quod tibi lubet idem mihi lubet,

mea voluptās. PHILO em istuc verbum vīle’st vīgintī minīs.

PHILE cedo, amābō, decem: bene ēmptum tibi dare hoc verbum volō.

PHILO etiam nunc decem minae apŭd sunt; vel ratiōnem putā.

trīgintā minās prō capite tu͜ō dedī. PHILE quōr exprobrās?

PHILO egone id exprobrem, quī mihimet cupiō id opprobrārier?

nec quicquam argentī locāvī iam diū usquam aequē bene.

PHILE certē ego, quod amō, operam nusquam melius potuī pōnere.

PHILO bene igitur ratiō acceptī atque expēnsī inter nōs convenit:

amās, ego | amō; meritō id fierī uterque exīstumat.

haec quī gaudent, gaudeant perpetuō su͜ō semper bonō;

quī invident, umquam eōrum quisquam invideat prōrsus commodīs.

PHILE age ăccumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appōne hīc mēnsulam.

vidĕ, tālī ubi sint. n unguenta? PHILO quid opu’st? cum stactā accubō.

sed ĕstne hic me͜us sodālis, quī hūc incēdit cum | amīcā suā?

is ĕst, Callidamatēs cum amīcā incēdit. euge, oculus meus,

conveniunt manuplārēs eccōs: praedam participēs petunt.

4   Callidamates · Delphium · Philolaches · Philematium

CALL advorsum venīrī mihi ad Philolachem

volō temperī. audī, em tibi imperātum’st.

nam illī ubī fuī, | inde effūgī forās,

ita ibi male convīvī sermōnisque taesum’st.

nunc cōmissātum ībō | ad Philolachētem,

ubi nōs hilarī ingeniō | et lepidē accipient.

ecquid tibi videor mam-ma-madēre?

DEL semper istōc modō

morātus   *    *    *   vītae dēbēbās.

CALL vīsne ego ac amplectāre?

DEL tibi cordī’st facere, licet. CALL lepida es.

dūc amābō. DEL cavē cadās, astā.

CALL o-o-ocellus es meus,

tuos sum alumnus, mel meum.

DEL cavĕ modō pri̇ûs in viā accumbās

quam illī ubī lēctus est strātus concumbimus.

CALL sine, sine cadere . DEL sinŏ, sed hoc quod in manū’st:

cadēs, nōn cadēs quīn cadam cum.

CALL iacentīs tollet posteā nōs ambōs aliquis.

DEL madet homŏ. CALL n ais mam-ma-madēre?

DEL cedo manŭm, nōlō equidem afflīgī.

CALL em tenē. DEL age, ī simŭl. CALL quō ego eam? DEL an nescīs?

CALL sciō, in mentem vēnit modo:

nemp’ domum cōmissātum.

DEL immō, istūc quidĕm. CALL iam meminī.

PHILO num nōn vīs obviam | hīs īre, anime ?

illī ego ex omnibûs optumē volō.

iam revortar. PHILE diū | estiăm” | id mihi.

CALL ecquis hīc est? PHILO adest. CALL eu, Philolachēs,

salvē, amīcissume omnium hominum.

PHILO ament. accubā, Callidamatēs.

unde agis ? CALL unde homō | ēbrius probē.

PHILE quīn amābō accubās, Delphium mea?

illī quod bibat. CALL dormiam ego iam.

PHILO num mīrum aut novom quippiam facit?

DEL quid ego hōc faciam posteā? PHILE mea, sīc sine e͜umpse.

age interim, ab Delphiō cito cantharŭm circum.

5   Tranio · Philolaches · Callidamates · Delphium · Philematium · Sphaerio

TRA Iuppiter suprēmus summīs opibus atque industriīs

periisse et Philolachētem cupit erīlem fīlium.

occidit Spēs nostra, nusquam stabulum’st Cōnfīdentiae,

nec Salūs nōbīs salūtī iam esse, cupiat, potest,

ita malī maerōris montem maxumum ad portum modo

cōnspicātus sum: erus advēnit peregrē. periit Trāniō.

ecquis homō’st quī facere argentī cupiat aliquantum lucrī,

quĭ | hodiē sēsē excruciārī me͜am vicem possit patī?

ubi sunt istī plāgipatidae, ferritrībācēs virī,

vel ĭstī quī hosticās tri͜um nummum causā subeunt sub falās,

ubi quīnīs aut dēnīs hastīs corpus trānsfīgī solet?

ego dabō talentum, prīmus quī in crucem excucurrerit,

sed lēge, ut offīgantur bis pedēs, bis bracchia;

ubi id erit factum, ā argentum petitō praesentārium.

sed ego, sumne īnfēlīx quī nōn currō curriculō domum?

PHILO adĕst, adest obsōnium. eccum Trāniō ā portū redit.

TRA Philolachēs. PHILO quid est? TRA et ego et PHILO quid et ego et ? TRA periimus.

PHILO quid ita? TRA pater adest. PHILO quid ego ex tēd audiō? TRA absūmptī sumus.

pater inquam tu͜os vēnit. PHILO ubi is est, obsecrō? TRA   *    *    *   adest.

PHILO quis id aït? quis vīdit? TRA egomet inquam vīdī. PHILO vae mihi.

quid ego agō? TRA nam quid malŭm rogitās quid agās? accubās.

PHILO tūtin vīdistī? TRA egomet, inquam. PHILO certē? TRA certē inquam. PHILO occidī,

vēra memorās. TRA quid mihi sit bonī, mentiar?

PHILO quid ego nunc faciam? TRA iubē haec hinc omnia āmōlīrier.

quis ĭstīc dormit? PHILO Callidamatēs. TRA suscitā istum, Delphium.

DEL Callidamatēs, Callidamatēs, vigilā. CALL vigilō, cedo bibam.

DEL vigilā. pater advēnit peregrē Philolachis. CALL valeat pater.

PHILO valet ille quidem, atque ego disperiī. CALL bis periistī? quī potest?

PHILO quaesō edepoll, exsurge; pater advēnit. CALL tu͜os vēnit pater?

iubĕ | abīre rūrsum. quid ĭllī reditiō | etiam hūc fuit?

PHILO quid ego agam? patĕr iam hīc offendet miserum adveniēns ēbrium,

aedīs plēnās convīvārum et mulierum. miserum’st opus,

igitur dēmum fodere puteûm, | ubi sītis faucēs tenet;

sīcut ego adventū patris nunc quaerō quid faciam miser.

TRA eccere autem hic dēposīvit caput et dormit. suscitā.

PHILO etiam vigilās? pater, inquam, aderit iam hīc me͜us. CALL āin pater”?

cedo soleās mihi ut arma capiam. iam pol ego occīdam patrem.

PHILO perdis rem. DEL tacē, amābō. TRA abripite hunc intrō āctūtum inter manūs.

CALL iam hercle ego vōs prō matulā habēbō, nisi mihī matulam datis.

PHILO periī. | TRA habĕ bonum animum: ego istum lepidē medicābō metum.

PHILO nūllus sum. TRA taceās, ego quī istaec sēdem meditābor tibi.

satin habēs, ego advenientem | ita patrem faciam tuom

nōn modo intrō eat, vērum etiam ut fugiat longē ab aedibus?

vōs modo hinc abīte intrō atque haec hinc properē āmōlīminī.

PHILO ubi ego erō? | TRA ubi maxumē esse vīs: cum | hāc, cum istāc eris.

DEL quid igitur abeāmus hinc nōs? TRA nōn hoc longē, Delphium.

nam intus pōtāte hau tantillō | hāc quidem causā minus.

PHILO ei mihi, quom istaec blanda dicta quō ēveniant madeō metū.

TRA potin ut animō sīs quiētō et faciās quod iubeō? PHILO potest.

TRA omnium prīmum, Philēmatium, intrō abī, et , Delphium.

DEL mōrigerae tibi erimus ambae. | TRA ita ĭlle faxit Iuppiter.

animum advorte nunciam quae volō accūrārier.

omnium prīmumdum ut aedēs iam fac occlūsae sient;

intus cavĕ muttīre quemquam sīverīsPHILO cūrābitur.

TRA tamquam intus nātus nēmō in aedibus habitetPHILO licet.

TRA neu quisquam respōnset, quandō hāsce aedīs pultābit senex.

PHILO numquid aliud? TRA clāvem hārunc aedium Lacōnicam

iam iubē efferrī intus: hāsce ego aedīs occlūdam hinc forīs.

PHILO in tu͜am custōdēlam que et me͜ās spēs trādō, Trāniō.

TRA plūmā haud interest patrōnus an cliēns probior siet.

hominī, quoi nūlla in pectore’st audācia,

[nam quoivīs hominī, vel ŏptumō vel pessumō]

quamvīs dēsubitō facile’st facere nēquiter;

vērum id videndum’st, id virī doctī’st opus,

quae dissignāta sint et facta nēquiter

tranquillē cūncta ut prōveniant et sine malō,

quid potiātur quam ob rem pigeat vīvere.

sīcut ego efficiam quae facta hīc turbāvimus

profectō ut liqueant omnia et tranquilla sint

neque quicquam nōbīs pariant ex incommodī.

sed quid ēgredere, Sphaeriō? iamiamoptumē,

praeceptīs pāruistī. SPH iussit maxumō

opere ōrāre ut patrem aliquō absterrērēs modō,

intrō īret ad . TRA quīn etiam illī hoc dīcitō,

factūrum ut etiam aspicere aedīs audeat,

capite obvolūtō ut fugiat cum summō metū.

clāvim cedo atque abī intrō atque occlūde ōstium,

et ego hinc occlūdam. iubĕ venīre nunciam.

lūdōs ego hodiē vīvō praesentī hīc senī

faciam, quod crēdō mortuō numquam fore.

concēdam ā foribus hūc; hinc speculābor procul

unde advenientī sarcinam impōnam senī.

6   Theopropides · Tranio

THEO habeō, Neptūne, grātiam magnam tibi,

quom mēd āmīsistī abs vix vīvom domum.

vērum posthāc pedem lātum modo

sciĕs imposīsse in undam, hau causa’st īlicō

quod nunc voluistī facere quīn faciās mihi.

apage, apage ā nunciam post hunc diem:

quod crēditūrus tibi fuī omne crēdidī.

TRA edepol, Neptūne, peccāvistī largiter,

quī occāsiōnem hanc āmīsistī tam bonam.

THEO trienniō post Aegyptō adveniō domum.

crēdō exspectātus veniam familiāribus.

TRA nimiō edepol ille potuit exspectātior

venīre quī nūntiāret mortuom.

THEO sed quid hoc? occlūsa iānua’st interdius.

pultābō: heus, ecquis intu’st? aperītin forēs?

TRA quis homō’st quī nostrās aedēs accessit prope?

THEO me͜us servos hĭc quidem’st Trāniō. TRA ō Theopropidēs,

ere, salvē, salvom advēnisse gaudeō.

ūsquin valuistī? THEO ūsque ut vidēs. TRA factum optumē.

THEO quid vōs? īnsānīn estis? TRA quīdum? THEO sīc, quia

forĭs ambulātis, nātus nēmō in aedibus

servat, neque quī reclūdat neque respondeat.

pultandō paene cōnfrēgī hāsce ambās forīs.

TRA eho ăn tetigistī hās aedīs? THEO quōr nōn tangerem?

quīn pultandō, inquam, paene cōnfrēgī forīs.

TRA tetigistīn? THEO tetigī, inquam, et pultāvī. TRA vāh. THEO quid est?

TRA male hercle factum. THEO quid ĕst negōtī? TRA nōn potest

dīcī quam indignum facinus fēcistī et malum.

THEO quid iam? TRA fuge, obsecrō, atque abscēde ab aedibus.

fuge hūc, fuge ad propius. tetigistīn forīs?

THEO quō modŏ pultāre potuī, nōn tangerem?

TRA occīdistī hercleTHEO quem mortālem? TRA omnīs tuōs.

THEO deaeque omnēs faxint cum istōc ōmine

TRA metuō atque istōs expiāre ut possiēs.

THEO quam ob rem? aut quam subitō rem mihi apportās novam?

*    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *

TRA et heus, iubē illōs illinc ambō abscēdere.

THEO abscēdite. TRA aedēs attigātis. tangite

vōs quoque terram. THEO obsecrō hercle, quīn ēloquere rem?

TRA quia septem mēnsēs sunt, quom in hāsce aedīs pedem

nēmō intrō tetulit, semel ut ēmigrāvimus.

THEO ēloquere, quid ita? TRA circumspicedum numquis est

sermōnem nostrum quī aucupet? THEO tūtum probē’st.

TRA circumspice etiam. THEO nēmō’st, loquere nunciam.

TRA capitālis caedis facta’st. THEO nōn intellegō.

TRA scelus, inquam, factum’st iam diū, antīquom et vetus.

THEO antīquom? TRA id adeō nōs nunc factum invēnimus.

THEO quid ĭstuc est sceleris? aut quis id fēcit? cedo.

TRA hospes necāvit hospitem captum manū

iste, ut ego opīnor, quī hās tibi aedīs vēndidit.

THEO necāvit? TRA aurumque ēī adēmit hospitī

e͜umque hīc dēfōdit hospitem ibidem in aedibus.

THEO quāpropter id vōs factum suspicāminī?

TRA ego dīcam, auscultā: | ut forīs cēnāverat

tu͜os gnātus, postquam rediit ā cēnā domum,

abiimus omnēs cubitum; condormīvimus.

lucernam forte oblītus fueram exstinguere,

atque ille exclāmat dērepente maxumum

THEO quis homō? an gnātus meus? TRA st, tacē, auscultā modo.

ait vēnisse illum in somnīs ad mortuom

THEO nempe ergō in somnīs? TRA ita, sed auscultā modo.

ait illum hōc pactō sibi dīxisse mortuom

THEO in somnīs? TRA mīrum quīn vigilantī dīceret,

quī abhinc sexāgintā annōs occīsus foret.

interdum ineptē stultus es, Theopropidēs.

THEO taceō. TRA sed ecce quae illī in   *    *    *

ego trānsmarīnus hospes sum Diapontius.

hīc habitō, haec mihi dēdita’st habitātiō.

nam Acheruntem recipere Orcus nōluit,

quia praemātūrē vītā careō. per fidem

dēceptus sum: hospes hīc necāvit isque

dēfōdit īnsepultum clăm | in hīsce aedibus,

scelestus, aurī causā. nunc hinc ēmigrā:

scelĕstae sunt aedēs, impia’st habitātiō.”

quae hīc mōnstra fīunt annō vix possum ēloquī.

THEO st, st.

TRA quid, obsecrō hercle, factum’st? THEO concrepuit foris.

TRA hicine percussit! THEO guttam haud habeō sanguinis;

vīvom accersunt Acheruntem mortuī.

TRA periī, illīsce hodiē hanc conturbābunt fābulam.

nimis̆ quam formīdō manufēstō hic opprimat.

THEO quid tūte cum loquere? TRA abscēde ab iānuā.

fuge, obsecrō hercle. THEO quō fugiam? etiam fuge.

TRA nihil ego formīdō: pāx mihi’st cum mortuīs.

INTVS heus, Trāniō. TRA nōn appellābis, sapis.

nihil ego commeruī, neque ĭstās percussī forēs.

THEO quaesō   *    *    *    *    *    *   quid sēgregēs

*    *    *    *    *    *    *    *   rēs agitat, Trāniō?

quīcum istaec loquere? TRA an quaesō appellāverās?

ita amābunt, mortuom illum crēdidī

expostulāre quia percussissēs forēs.

sed , etiamne astās nec quae dīcō obtemperās?

THEO quid faciam? TRA cavĕ respexīs, fuge, operī caput.

THEO quōr nōn fugis ? TRA pāx mihi’st cum mortuīs.

THEO sciŏ. quid modo igitur? quōr tantō opere extimuerās?

TRA nīl cūrāssīs, inquam, ego mihi prōvīderō:

, ut occēpistī, tantum quantum quīs fuge,

atque Herculem invocā. THEO Herculēs, tēd invocō.

TRA et egotibi hodiē ut det, senex, magnum malum.

prōh immortālēs, obsecrō, vostram fidem!

quid ego hodiē negōtī cōnfēcī malī!

7   Misargyrides · Tranio · Theopropides

MIS scelestiōrem ego annum argentō faenorī

numquam ūllum vīdī quam hic mihi annus obtigit.

ā mānī ad noctem ūsque in forō dēgō diem,

locāre argentī nēminī nummum queō.

TRA nunc pol ego periī plānē in perpetuom modum.

danīsta adest, quī dedit   *    *    *    *    *    *    *

quī amīca’st ēmpta quōque   *    *    *    *    *    *

manufesta rēs est, nisi quid occurrō prius,

| hoc senex rescīscat. ībō huic obviam.

sed quidnam hic sēsē tam cito recipit domum?

metuō hāc quippiam indaudīverit.

accēdam atque appellābō. ei quam timeō miser.

nihil est miserius quam animus hominis cōnscius,

sīcut male habet. vērum utut rēs sēsē habet,

pergam turbāre porrō: ita haec rēs postulat.

unde īs? THEO convēnī illum unde hāsce aedīs ēmeram.

TRA numquid dīxistī illō quod dīxī tibi?

THEO dīxī hercle vērō | omnia. TRA ei miserō mihi,

metuō techinae me͜ae perpetuō perierint.

THEO quid tūte cum? TRA nihil enim. sed dīc mihi,

dīxtīne quaesō? THEO dīxī, inquam, ōrdine omnia.

TRA etiam fatētur hospite? THEO immō pernegat.

TRA negat   *    *    *   quom cōgitā

*    *    *   THEO dīcam cōnfessus̆ sit.

quid nunc faciundum cēnsēs? TRA egŏn quid cēnseam?

cape, obsecrō hercle, cum | ūnā iūdicem

sed eum vidētō ut capiās quī crēdat mihi

tam facile vincēs quam pirum volpēs comēst.

MIS sed Philolachētis servom | eccum Trānium,

quī mihi neque faenus neque sortem argentī danunt.

THEO quō | agis? TRA nec quōquam abeō. ego sum miser,

scelestus, nātus dīs inimīcīs omnibus.

iam illō praesente adībit. ego homō sum miser,

ita et hinc et illinc exhibent negōtium.

sed occupābō adīre. MIS hic ad it; salvos̆ sum,

spēs est argentō. | TRA hilarus est: frūstrā’st homō.

salvēre iubeō , Mīsargyridēs, bene.

MIS salvē et . quid argentō’st? TRA abĭ sīs, bēlua.

continuō adveniēns pīlum iniēcistī mihi.

MIS hic homŏ | inānis est. TRA hic homŏ’st certē hariolus.

MIS quīn istās mittis trīcās? TRA quīn quid vīs cedo.

MIS ubi Philolachēs est? TRA numquam potuistī mihi

magis opportūnus advenīre quam advenīs.

MIS quid est? TRA concēde hūc. MIS quīn mihi faenus redditur?

TRA sciŏ bonā esse vōce, clāmā nimis.

MIS ego hercle vērō clāmō. TRA āh, gere mōrem mihi.

MIS quid tibi ego mōrem vīs geram? TRA abĭ quaesō hinc domum.

MIS abeam? TRA redītō hūc circiter merīdiē.

MIS reddēturne igitur faenus? TRA reddet, nunc abī.

MIS quid ego hūc recursem aut operam sūmam aut conteram?

quid hīc manēbō potius ad merīdiē?

TRA immō abĭ domum, vērum hercle dīcō, abĭ modo domum.

*    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *

MIS quīn vōs mihi faenus date. quid hīc nūgāminī?

TRA eu | hercle, abī modo, auscultā mihi.

MIS iam hercle ego illum nōminābō. | TRA euge strēnuē.

beātus vērō es nunc, quom clāmās. MIS me͜um petō.

multōs hōc pactō iam diēs frūstrāminī.

molestus sum, reddite argentum: abierō.

respōnsiōnēs omnēs hōc verbō ēripis.

TRA sortem accipe. MIS immō faenus, id prīmum volō.

TRA quid ais ? n, hominum omnium taeterrume,

vēnistī hūc extentātum? agās quod in manū’st.

nōn dat, nōn dēbet. MIS nōn dēbet? TRA frit quidem

ferre hinc potes̄. an metuis quō abeat forās

urbe exulātum faenoris causā tuī,

quoi sortem accipere iam licet? MIS quīn nōn petō

sortem: illuc prīmum faenus reddundum’st mihi.

TRA molestus sīs. nēmō dat, age quid lubet.

sōlus, crēdō, faenore argentum datās.

MIS cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.

datūrīn estis faenus āctūtum mihi?

datur faenus mihi? TRA faenus illīc, faenus hīc.

nescit quidem nisi faenus fābulārier.

ultrō . neque ego taetriōrem bēluam

vīdisse umquam quemquam quam cēnseō.

MIS nōn edepol nunc istīs verbīs territās.

THEO [calidum hoc est: etsī procul abest, ūrit male]

quod ĭlluc est faenus, obsecrō, quod ĭllic petit?

TRA pater eccum advēnit peregrē nōn multō prius

illīus, is tibi ĕt faenus et sortem dabit,

inconciliāre quid nōs porrō postulēs.

vidĕ num morātur. MIS quīn feram, quid datur.

THEO quid ais ? TRA quid vīs? THEO quis ĭllic est? quid ĭllic petit?

quid Philolachētem gnātum compellat meum

sīc et praesentī tibi facit convīcium?

quid ĭllī dēbētur? TRA obsecrō hercle, iubē

obicere argentum ob ōs impūrae bēluae.

THEO iubeamTRA iubĕn hominī argentō os verberārier?

MIS perfacile ego ictūs perpetior argenteōs.

TRA audīn? vidēturne, obsecrō hercle, idōneus

danīsta quī sit, genus̆ quod improbissumum’st.

THEO nōn ego ĭstuc cūrō quī sit, quid sit, unde sit:

vērum id volō mihi dīcī, id scīre expetō,

quod ĭlluc argentum’st? TRA esthuic dēbet Philolachēs

paulum. THEO quantillum? TRA quasiquadrāgintā minās;

sānē id multum cēnseās. THEO paulum id quidem’st.

adeō etiam argentī faenus crēditum audiō.

TRA quattuor quadrāgintā illī dēbentur minae,

et sors et faenus. MIS tantum’st, nihilō plūs petō.

TRA velim quidem hercle ut ūnō nummō plūs petās.

dīc datūrum, ut abeat. THEO egŏn dīcam dare?

TRA dīc. THEO egone? TRA ipsus. dīc modo, auscultā mihi.

prōmitte, age inquam: ego iubeō. THEO respondē mihi:

quid ’st argentō factum? TRA salvom’st. THEO solvite

vōsmet igitur, salvom’st. TRA aedīs fīlius

tuos ēmit. THEO aedīs? TRA aedīs. THEO euge, Philolachēs

patrissat: iam | homō in mercātūrā vortitur.

ain aedīs”? TRAaedīsinquam. sed scīn quoi͜us modī?

THEO quī scīre possum? TRA vāh. THEO quid est? TRA rogā.

THEO nam quid ita? TRA speculoclārās, candōrem merum.

THEO bene hercle factum. quid, eās quantī dēstinat?

TRA talentīs magnīs totidem quot ego et sumus.

sed arrabōnī hās dedĭt quadrāgintā minās;

hinc sūmpsit quās e͜ī dedimus. satin intellegis?

nam postquam haec aedēs ita erant ut dīxī tibi,

continuō’st aliās aedīs mercātus sibi.

THEO bene hercle factum. MIS heus, iam appetit merīdiē.

TRA absolve hunc quaesō, vomitū hic nōs ēnicet.

quattuor quadrāgintā illī dēbentur minae.

THEO adulēscēns, cum rem | habē. MIS nempe abs petam?

THEO petitō crās. MIS abeō: sat habeō, crās ferō.

TRA malum quod istī deaeque omnēs duint,

ita mea cōnsilia perturbat paenissimē.

nūllum edepol hodiē genus est hominum taetrius

nec minus̆ bonō cum iūre quam danīsticum.

THEO quā in regiōne istās aedīs ēmit fīlius?

TRA ecce autem periī. THEO dīcisne hoc quod rogō?

TRA dīcam, sed nōmen dominī quaerō quid siet.

THEO age comminīscere ergō. TRA quid ego nunc agam,

nisi ut in vīcīnum hunc proxumum   *    *    *

e͜ās ēmisse aedīs huius dīcam fīlium?

calidum hercle esse audīvī optumum mendācium.

quicquid est dīcundum, id dēcrētum’st dīcere.

THEO quid igitur? iam commentu’ es? TRA istum perduint

immō istunc potius vīcīnō hōc proxumō

tuos ēmit aedīs fīlius. THEO bonān fidē?

TRA siquidem argentum redditūru’ es, tum bonā,

redditūrus nōn es, nōn ēmit bonā.

nōn in locō ēmit perbonō? THEO immō in optumō.

cupiō hercle īnspicere hāsce aedīs. pultādum forēs

atque ēvocā aliquem | intus ad , Trāniō.

TRA ecce autem periī. nunc quid dīcam nesciō.

iterum iam ad ūnum saxum flūctūs ferunt.

quid nunc? nōn hercle quid nunc faciam reperiō:

manufēstō teneōr. THEO ēvocādum aliquem ōcius,

rogă circumdūcat. TRA heus , at hīc sunt mulierēs:

vīdendum’st prīmum, utrum eae velintne an nōn velint.

THEO bonum aequomque ōrās. ī, percontāre et rogā.

ego hīc tantīsper, dum exīs, opperiar forīs.

TRA de͜aeque omnēs funditus perdant, senex,

ita mea cōnsilia undique oppugnās male.

euge, optumē eccum aedium dominus forās

Simō prōgreditur intus. hūc concesserō,

dum mihi senātum cōnsilī in cor convocō.

igitur tum accēdam hunc, quandō quid agam invēnerō.

8   Simo · Tranio · Theopropides

SIM melius annō hōc mihī nōn fuit domī,

nec quod ūna ēsca iūverit magis.

prandium uxor mihī perbonum dedit,

nunc dormītum iubet īreminumē.

nōn mihī forte vīsum īlicō fuit,

melius quom prandium quam solet dedit:

voluīt in cubiculum abdūcere anus.

nōn bonu’st somnus̆ prandiō, apage.

clanculum ex aedibus ēdidī forās.

tōta turget mihi uxor, sciō, domī.

TRA rēs parāta’st mala in vesperum huic senī.

nam et cēnandum et cubandum’st ēī male.

SIM quom magis cōgitō cum meō animō:

quis̆ dōtātam uxōrem atque anum | habet,

nēminem sollicitat sopor; ibi omnibus

īre dormītum odiō’st, velutĭ nunc mihī

exsequī certa rēs est, ut abeam

potius hinc ad forum quam domī cubem.

atque pol nesciō, ut mōribus sient

vostrae: haec sat sciō, quam habeat male et

peius posthāc fore quam fuit mihī.

TRA abitus tu͜os tibi, senex, fēcerit male:

nihil erit quod deōrum ūllum accūsitēs;

ipse iūre optumō meritō incūsēs licet.

tempus nunc est senem hunc alloquī mihī. —

hoc habet! repperī quī senem dūcerem,

quō dolō ā dolōrem procul pellerem.

accēdam. ament plūrumum, Simō.

SIM salvos sīs, Trāniō. | TRA ut valēs? SIM nōn male.

quid agis? TRA hominem optumum teneō. SIM amīcē facis,

quom laudās. TRA decet. SIM certē. quīn hercle

hau bonum teneō servom.

[ THEO heia, mastīgia, ad redī. TRA iam istī erō.]

SIM quid nunc? quam moxTRA quid est? SIM quod solet fīerī hīc

intus. TRA quid id est? SIM scīs iam quid loquar. sīc decet.

*    *    *    *    *    *    *    *   mōrem gerās.

vīta quam sit brevis simul cōgitā.

TRA   *    *    *   quid   *    *    *

ehem, vix tandem percēpī super rēbus nostrīs loquī.

SIM mūsicē hercle agitis aetātem, ita ut vōs decet:

vīnō et vīctū probō, piscātū ēlēctilī

vītam vōs colitis. TRA immō vīta ante͜hāc erat:

nunc nōbīs omnia haec excidērunt.

SIM quīdum? TRA ita oppidō occidimus omnēs, Simō.

SIM nōn tacēs? prosperē vōbīs cūncta ūsque adhūc

prōcessērunt. TRA ita ut dīcis facta hau negō:

nōs profectō probē ut voluimus vīximus.

sed, Simō, ita nunc ventus nāvem

dēseruit. SIM quid est? quō modō? TRA pessumō.

SIM quaene subducta erat tūtō in terrā?

TRA heu! SIM quid est? TRA miserum, occidī.

SIM quī? TRA quia vēnit nāvis, nostrae nāvī quae frangat ratem.

SIM vellem ut vellēs, Trāniō, sed quid ĕst negōtī? | TRA ēloquar:

erus̆ peregrē vēnit. SIM tunc   *    *    *    *    *   portenditur,

ind’ ferriterium, posteā   *    *    *   TRA   *    *    *   genua obsecrō,

indicium erō faciās meō. SIM ē , quid metuās, nīl sciet.

TRA patrōne, salvē. SIM nīl moror isti͜us modī clientīs.

TRA nunc hoc quod ad noster mīsit senex

SIM hoc mihi respondē prīmum, quod ego rogō:

iam istīs rēbus voster quid sēnsit senex?

TRA nīl quicquam. SIM numquid increpitāvit fīlium?

TRA tam liquidu’st quam liquida esse tempestās solet.

nunc hoc ōrāre iussit opere maxumō,

ut sibi licēret īnspicere hāsce aedīs tuās.

SIM nōn sunt vēnālēs. TRA sciō equidem istuc. sed senex

gynaecēum aedificāre volt hīc in suīs

et balineās et ambulācrum et porticum.

SIM quid ergō somniāvit? TRA ego dīcam tibi:

dare volt uxōrem fīliō quantum potest,

ad eam rem facere volt novom gynaecĕum.

nam sibi laudāvisse hāsce ait architectŏnem

nescioquem exaedificātās īnsānum bene;

nunc hinc exemplum capere volt, nisi nevīs.

nam ille e͜ō maiōre hinc opere ex exemplum petit,

quia ĭstī umbram aestāte tibi esse audīvit perbonam

sub siccō lūmine ūsque perpetuom diem.

SIM immō edepol vērō, quom ūsquequāque umbra’st, tamen

sōl semper hīc est ūsque ā mānī ad vesperum:

quasi flāgitātor astat ūsque ad ōstium,

nec umbra hīc usquam’st, nisi in puteō quaepiam’st.

TRA quid? Sarsinātis ecqua’st, Umbram nōn habēs?

SIM molestus sīs. haec sunt sīcut praedicō.

TRA at tamen īnspicere volt. SIM īnspiciat, lubet;

quid erit quod ĭllī placeat, exemplō meō

ipse aedificātō. TRA n, vocō hūc hominem? SIM ī, vocā.

TRA Alĕxandrum Magnum atque Agathoclem aiunt maxumās

duo rēs gessisse: quid mihi fīet tertiō,

quī sōlus faciō facinora immortālia?

vehit hīc clītellās, vehit hīc autem alter senex.

novīcium mihi quaestum īnstituī nōn malum;

nam mūliōnēs mūlōs clītellāriōs

habent, at ego habeō hominēs clītellāriōs.

magnī sunt oneris: quicquid impōnās vehunt.

nunc hunc hau sciō an colloquar. congrediar.

heus Theopropidēs. THEO hem quîs hīc nōminat ?

TRA erō servos multimodīs fīdus. THEO unde īs?

TRA quod mīserās, afferō omne impetrātum.

THEO quid ĭllīc, obsecrō, tam diū dēstitistī?

TRA senī nōn erāt ōtium, id sum opperītus.

THEO antīquom obtinēs hoc tuom, tardus ut sīs.

TRA heus , volēs verbum hoc cōgitāre,

simul flāre sorbēreque haud factū facile’st.

ego hīc esse et illīc simītū hau potuī.

THEO quid nunc? TRA vīse, spectā tuō ūsque arbitrātū.

THEO age, dūce . TRA num moror? THEO supsequor .

TRA senex ipsus ante ōstium eccum opperītur.

sed ut maestus est sēsē hāsc’ vēndidisse.

THEO quid tandem? TRA ōrat ut suādeam Philolachētī

ut istās remittat sibi. THEO haud opīnor.

sibī quisque rūrī metit. male ēmptae

forent, nōbīs istās redhibēre haud licēret.

lucrī quicquid est, id domum trahere oportet.

misericordiā   *    *    *   hominem oportet.

TRA morāre hercle   *    *    *   facis̆. supsequere. THEO fīat.

tibi ego operam. TRA senex illīc est. em, tibi addūxī hominem.

SIM salvom advēnisse peregrē gaudeō, Theopropidēs.

THEO ament. SIM īnspicere aedīs hās velle aiēbat mihi.

THEO nisi tibi’st incommodum. SIM immō commodum. ī intrō atque īnspice.

THEO at enim mulierēsSIM cavĕ ūllam floccī faxīs mulierem.

quālubet perambulā aedīs oppidō tamquam tuās.

THEOtamquam?” | TRA āh, cavĕ illī obiectēs nunc in aegritūdine

hās ēmisse. nōn vidĕs hunc, voltū utī trīstī’st senex?

THEO videō. TRA ergō irrīdēre videāre et gestīre admodum:

nōlī facere mentiōnem hās ēmisse. THEO intellegō

et bene monitum dūcō, atque esse exīstumō hūmānī ingenī.

quid nunc? SIM quīn īs intrō, atque ōtiōsē perspectā ut lubet.

THEO bene benignēque arbitror facere. SIM factum edepol volō.

[n quī perductet? THEO apage istum perductōrem, nōn placet.

quicquid est, errābō potius quam perductet quispiam.]

TRA vidĕn vestibulum ante aedīs hoc et ambulācrum, quoi͜us modī?

THEO lūculentum edepol profectō. TRA age spectā postēs, quoi͜us modī,

quantā firmitāte factī, et quantā crassitūdine.

THEO nōn videor vīdisse postīs pulchriōrēs. SIM pol mihi

e͜ō pretiō ēmptī fuerant ōlim. | TRA audīnfuerantdīcere?

vix vidētur continēre lacrumās. THEO quantī hōsce ēmerās?

SIM trīs minās prō istīs duōbus praeter vectūram dedī.

THEO hercle quī multō improbiōrēs sunt quam ā prīmō crēdidī.

TRA quāpropter? THEO quia edepol ambō ab īnfumō tarmes secat.

TRA intempestīvōs excīsōs crēdō, id e͜īs vitium nocet.

atque etiam nunc satis̆ bonī sunt, sunt inductī pice;

nōn enim haec pultiphagus opifex opera fēcit barbarus.

vidĕn co͜agmenta in foribus? THEO videō. TRA spectā quam artē dormiunt.

THEOdormiunt”? TRA illud quidem, “ut cōnīvent,” voluī dīcere.

satin habēs? THEO ut quicquid magis̆ contemplor, tantō magis̆ placet.

TRA vidĕn pictum ubi lūdificat ūna cornīx volturiōs duōs?

THEO nōn edepol videō. TRA at ego videō. nam inter volturiōs duōs

cornīx astat, ea volturiōs duo vicissim vellicat.

quaesō hūc ad spectā, cornīcem ut cōnspicere possiēs.

iam vidēs? THEO profectō nūllam equidem illīc cornīcem intuor.

TRA at istō ad vōs optuēre, quoniam cornīcem nequīs

cōnspicārī, volturiōs forte possīs contuī.

THEO omnīnō, ut absolvam, nūllam pictam cōnspiciō hīc avem.

TRA age, iam mittō, ignōscō: aetāte nōn quīs optuērier.

THEO haec quae possum, ea mihi profectō cūncta vehementer placent.

SIM lātius dēmum’st operae pretium īvisse. THEO rēctē edepol monēs.

SIM eho ĭstum, puere, circumdūce hāsce aedīs et conclāvia.

nam egomet ductārem, nisi esset apud forum negōtium.

THEO apage istum ā perductōrem, nīl moror ductārier.

quicquid est, errābō potius quam perductet quispiam.

SIM aedīs dīcō. THEO ergō intrō igitur sine perductōre. SIM īlicet.

THEO ībō intrō igitur. TRA manĕ sīs, videam canîsTHEO agedum vidē.

TRA st! abĭ, canis̆. st! abĭn di͜ērēctā? abīn hinc in malam crucem?

at etiam restās? abī istinc. SIM nīl perīclī’st, age modo;

tam placida’st quam fēta quaevīs. īre intrō audācter licet.

ego hinc ad forum. THEO fēcistī commodē, bene ambulā.

Trāniō, age, canem istam ā foribus aliquis abdūcat face,

etsī nōn metuenda’st. TRA quīn illam aspice ut placidē accubat,

nisi molestum vīs vidērī atque ignāvom. THEO iam ut lubet.

sequere hāc igitur. TRA equidem haud usquam ā pedibus abscēdam tuīs.

9   Phaniscus

PHA servī quī, quom culpā carent, tamen malŭm metuont,

e͜ī solĕnt esse erĭs ūtibilēs.

nam illī quī nīl metuont, postquam sunt malŭm meritī,

stulta sibi expetŭnt cōnsilia:

exercent sēsē ad cursūram, fugiunt, sed e͜ĭ reprehēnsī sunt,

faciunt malō pecūlium quod nequeunt   *    *    *

augent ex pauxillō   *    *    *    *    *   de parant.

mihi in pectore cōnsili   *    *    *    *    *   malam rem prius

quam ut meum   *    *    *    *    *

ut adhūc fuit corium esse oportet,

sincērum; | atque ut votĕm verberārī,

hūic imperābō, probē tēctum habēbō,

malum quom impluit cēterīs, impluat .

nam ut servī volunt esse erum, ita solet:

bonī sunt, bonu’st; improbī sunt, malus fit.

nam nunc domĭ nostrae tot pessumĭ vīvont,

pecūlī suī prōdigī, plāgigerulī.

ubi advorsum ut eant vocantur erō: “nōn

, molestus sīs.

sciō quod properās: gestīs aliquō. iam hercle īr’ vīs, mūla, forās pāstum.”

bene merēns hoc pretī inde abstulī: abiī forās,

sōlus nunc ădvorsum erō ex plūrumīs servīs.

hōc diē crāstinī quom | erus rescīverit,

māne castīgābit eōs

būbulīs exuviīs.

postrēmō minōris pendō tergum illōrum quam meum:

illī erunt būcaedae multō potius quam ego sim restiō.

10   Pinacium · Phaniscus

PIN manĕ atque assiste īlicō,

Phānisce. etiam respicis?

PHA mihi molestus siēs.

PIN vidē ŭt fastīdit sīmia.

manēsne īlicō, impūre parasīte?   *    *    *

PHA quī parasītus sum? PIN ego enim dīcam: cibŏ perdūcī poteris quōvīs.

PHA mihi sum, lubet esse. quid id cūrās?

PIN ferōcem facis, quia erus amat. PHA vāh,

oculī dolent. PIN quōr? PHA quia fūmus̆ molestu’st.

PIN tacē sīs, faber, quī cūdere solĕs plumbeŏs nummōs.

PHA nōn potes cōgere ut tibi male dīcam.

nōvīt erus . PIN su͜am quidem pol culcitulam oportet.

PHA sōbrius̆ sīs, male nōn dīcās. PIN tibi ŏbtemperĕm, quom mihi nequeās?

PHA at cum, pessume, ītō advorsus; quaesō hercle abstinē

iam sermōnem istīs rēbus. PIN faciam, et pultābō forēs.

heus, ecquis hīc est, maxumam quī hīs iniūriam

foribus dēfendāt? ecquis hās aperit forīs?

homŏ nēmō hinc quidĕm forăs exit.

ut ĕsse addecet nēquam hominēs, ita sunt.

sed e͜ō magis cautō’st opus,

hūc exeăt quī male mulcet.

11   Theopropides · Tranio

TRA quid tibi vīsum’st mercimōnī? THEO   *    *    *   tōtus gaudeō.

TRA num nimiō ēmptae tibi videntur? THEO nusquam edepol ego sciō

vīdisse umquam abiectās aedēs, nisi modo hāsce. TRA ecquid placent?

THEO ecquid placeant rogās? immō hercle vērō perplacent.

TRA quoi͜us modī gynaecēum? quid porticum? THEO īnsānum bonam.

nōn equidem ūllam in pūblicō esse maiōrem hāc exīstumō.

TRA quīn ego ipse et Philolachēs in pūblicō omnīs porticūs

sumus commēnsī. THEO quid igitur? TRA longē omnium longissuma’st.

THEO immortālēs, mercimōnī lepidī! hercle nunc ferat

sex talenta magna argentī prō istīs praesentāria,

numquam accipiam. TRA hercle accipere cupiēs, ego numquam sinam.

THEO bene rēs nostra collocāta’st istōc mercimōniō.

TRA suāsōre atque impulsōre id factum audācter dīcitō,

quī subēgī, faenore argentum ab danīstā ut sūmeret,

quod ĭstī dedimus arrabōnī. THEO servāvistī omnem ratem.

nempe octōgintā dēbentur huic minae? TRA hau nummō amplius.

THEO hodiē accipiat. TRA ita enimvērō, qua causa supsiet.

vel mihi dēnumerātō, ego illī porrō dēnumerāverō.

THEO at enim quid captiōnī mihi sit, dederim tibi.

TRA egone ioculō modo ausim dictō aut factō fallere?

THEO egone abs ausim nōn cavēre quid committam tibi?

TRA quid? tibi umquam quicquam, postquam tu͜os sum, verbōrum dedī?

THEO ego enim cāvī rēctē: e͜am mihi dēs grātiam atque animō meō.

sat sapiō, abs modo ūnō caveō. TRA cum sentiō.

THEO nunc abĭ rūs, dīc advēnisse fīliō. TRA faciam ut iubēs.

THEO curriculō iubē in urbem veniat iam simul cum. TRA licet.

nunc ego illāc per postīcum ad congerrōnēs cōnferam.

dīcam ut hīc rēs sint quiētae atque hunc ut hinc āmōverim.

12   Phaniscus · Theopropides · Pinacium

PHA hīc quidem neque convīvārum sonitus, item ut ante͜hāc fuit,

neque tībīcinam cantantem neque alium quemquam audiō.

THEO quae illaec rēs est? quid ĭllīsce hominēs quaerunt apud aedīs meās?

quid volunt? quid intrō spectant? PIN pergam pultāre ōstium.

heus, reclūde, heus, Trāniō, etiamne aperīs? THEO quae haec est fābula?

PIN etiamne aperīs? Callidamatī nostrō advorsum vēnimus.

THEO heus vōs, puerī, quid ĭstīc agitis? quid ĭstās aedīs frangitis?

PHA heus senex, quid percontāre ad quod nihil attinet?

THEO nihil ad attinet? PHA nisi forte factu’s praefectus novos,

quī rēs aliēnās prōcūrēs, quaerās, videās, audiās.

THEO nōn sunt istae aedīs, ubi stātis. PHA quid ais? an iam vēndidit

aedīs Philolachēs? aut quidem ĭste nōs dēfrūstrātur senex.

THEO vēra dīcō. sed quid vōbīs est negōtī hīc? PHA ēloquar:

erus hīc noster pōtat. THEO erus hīc voster pōtat? PHA ita loquor.

THEO puere, nimium dēlicātu’s. PHA ēī advorsum vēnimus.

THEO quoi | hominī? | PHA erŏ nostrō. quaesō, quotiēns dīcendum’st tibi?

THEO puere, nēmō hīc habitat; nam esse arbitror puerum probum.

PHA nōn hīc Philolachēs adulēscēns habitat hīsce in aedibus?

THEO habitāvit, vērum ēmigrāvit iam diū ex hīsce aedibus.

PIN senĕx hic elleborōsu’st certē. PHA errās pervorsē, pater;

nam nisi hinc hodiē ēmigrāvit aut herī, certō sciō

hīc habitāre. THEO quīn sex mēnsēs iam hīc nēmō habitat. PIN somniās.

THEO egone? PIN . THEO molestu’s. sine cum puerō loquī.

nēmō habitat. PHA habitat profectō, nam | herī et nudius̆ tertius,

quārtus, quīntus, sextus, ūsque postquam hinc peregrē eius pater

abiit, numquam hīc trīduom ūnum dēsitum’st pōtārier.

THEO quid aïs? PHA trīduom ūnum’st haud intermissum hīc ēsse et bibī,

scorta dūcī, pergraecārī, fidicinās tībīcinās

dūcere. THEO quis istaec faciēbat? PHA Philolachēs. THEO quī Philolachēs?

PHA quoius patrem Theopropidem esse opīnor. THEO ei mihi, occidī,

haec hic vēra memorat. pergam porrō percontārier.

ain istīc pōtāre solitum Philolachem istum, quisquis est,

cum | erō vostrō? PHA hīc, inquam. THEO puere, praeter speciem stultus es.

vidĕ sīs, forte ad merendam quōpiam dēvorterīs

atque ibi ampliusculē quam satis̆ fuerit biberīs. PHA quid est?

THEO ita dīcō, ad aliās aedīs perperam dēvēnerīs.

PHA sciŏ quā īre oportet et quō vēnerim nōvī locum.

Philolachēs hīc habitat, quoius est pater Theopropidēs,

quī, postquam pater ad mercātum hinc abiit, hīc tībīcinam

līberāvit. THEO Philolachēsne ergō? PHA ita, Philēmatium quidem.

THEO quantī? PHA trīgintā. THEO talentīs? PHA μὰ τὸν Ἀπόλλω, sed minīs.

THEO līberāvit? PHA līberāvit validē, trīgintā minīs.

THEO ain minīs trīgintā amīcam dēstinātam Philolachem?

PHA aiō. THEO atque e͜am manū ēmīsisse? | PHA aiō. THEO et, postquam ei͜us hinc pater

sit profectus peregrē, perpōtāsse assiduō, | ac simul

tu͜ō cum dominō? PHA aiō. THEO quid? is aedīs ēmit hās hinc proxumās?

PHA nōn aiō. THEO quadrāgintā etiam dedit huic quae essent pignorī?

PHA neque ĭstud aiō. THEO ei, perdis. PHA immō su͜om patrem illic perdidit.

THEO vēra cantās. PHA vāna vellem. patris amīcu’s vidĕlicet.

THEO eu | edepol patrem eius miserum praedicās. PHA nihil hoc quidem’st,

trīgintā minae, praequam aliōs dapsilīs sūmptūs facit.

THEO perdidit patrem. PHA ūnus istic servos est sacerrumus,

Trāniō; is vel Herculī conterere quaestum possiet.

edepol eius̆ patris miserē miseret, quī quom istaec sciet

facta ita, ambūret miserō corculum carbunculus.

THEO quidem istaec vēra sunt. PHA quid merear quam ob rem mentiar?

PIN heus vōs, ĕcquis hāsce aperit? PHA quid ĭstās pultās, ubi nēmō intus est?

aliō crēdō cōmissātum abiisse. abeāmus nunciam

THEO puere — | PHA atque porrō quaeritēmus. sequere hāc . PIN sequor.

THEO puere, iamne abīs? PHA lībertās paenula’st tergō tuō;

mihi, nisi ut erum metuam et cūrem, nihil est quī tergum tegam.

13   Theopropides · Simo

THEO periī hercle, quid opu’st verbīs? ut verba audiō,

nōn equidem in Aegyptum hinc modō vectus fuī,

sed etiam in terrās sōlās ōrāsque ultumās

sum circumvectus, ita ubi nunc sim nesciō.

vērum iam scībō, nam eccum unde aedīs fīlius

meus ēmit. quid agis ? SIM ā forō incēdō domum.

THEO numquid prōcessit ad forum | hodiē novī?

[ SIM etiam. THEO quid tandem? SIM vīdī efferrī mortuom. THEO hem.]

SIM novom ūnum: vīdī mortuom efferrī forās,

modo eum vīxisse aiēbant. THEO vae capitī tuō!

SIM quid ōtiōsus rēs novās requīritās?

THEO quia hodiē advēnī peregrē. SIM prōmīsī forās;

ad cēnam vocāre cēnseās.

THEO haud postulō edepol. SIM vērum crās, nisi quis prius

vocāverit , vel apud cēnāverō.

THEO istuc quidem edepol postulō. nisi quid magis

es occupātus, operam mihi . SIM maxumē.

THEO minās quadrāgintā accēpistī, quod sciam,

ā Philolachēte? SIM numquam nummum, quod sciam.

THEO quid, ă Trāniōne servō? SIM id nimis̆ multō minus.

THEO quās arrabōnī tibi dedit? SIM quid somniās?

THEO egone? at quidem , quī istōc spērās modō

potesse dissimulandō īnfectum hoc reddere.

SIM quid autem? THEO quod absente hīc cum fīlius

negōtī gessit. SIM cum ut ille hīc gesserit,

dum hinc abes, negōtī? quidnam aut quō diē?

THEO minās tibi octōgintā argentī dēbeō.

SIM nōn mihi quidem hercle. vērum, dēbēs, cedo:

fidēs servanda’st, īre īnfitiās postulēs.

THEO profectō nōn negābō dēbēre, et dabō;

cavĕ quadrāgintā accēpisse hinc negēs.

SIM quaesō edepol hūc aspectā, et respondē mihi.

*    *    *    *    *    *    *    *   argentī minās

*    *    *    *    *    *    *    *   ego dīcam tibi

*    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    

aedīs   *    *    *    *   SIM ille aedīs ēmerit?

*    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    

SIM velle uxōrem aiēbat tu͜ō nātō dare,

ideō aedificāre hīc velle aiēbat in tuīs.

THEO hīc aedificāre voluī? SIM sīc dīxit mihi.

THEO ei mihi, disperiī. vōcis nōn habeō satis.

vīcīne, periī, interiī. SIM numquid Trāniō

turbāvit? THEO immō | exturbāvit omnia:

dēlūdificātu’st | hodiē indignīs modīs.

SIM quid | aïs? THEO haec rēs sīc est ut narrō tibi:

dēlūdificātu’st hodiē in perpetuom modum.

nunc obsecrō ut bene iuvēs operamque dēs.

SIM quid vīs? THEO ī cum, | obsecrō, | ūnā simul.

SIM fīat. THEO servōrumque operam et lōra mihi cedo.

SIM sūme. THEO e͜ādemque operā | haec tibī narrāverō,

quīs mēd exemplīs hodiē lūdificātus est.

14   Tranio · Theopropides

TRA quĭ homō timidus erit in rēbus dubiīs, naucī nōn erit;

atque equidem quid id esse dīcam verbumnaucīnesciō.

nam erus postquam rūs mīsit, fīlium ut suom ărcesserem,

abiī illāc per angiportum ad hortum nostrum clanculum,

ōstium quod in angiportō’st hortī, patefēcī forēs,

e͜āque ēdūxī omnem legiōnem, | et marīs et fēminās.

postquam ex obsidiōne in tūtum ēdūxī manuplārēs meōs,

capiō cōnsilium, ut senātum congerrōnum convocem.

quoniam convocāvī, atque illī ex senātū sēgregant.

ubi ego videō venīre in me͜ō forō, quantum potest

faciō idem quod plūrumī aliī, quibus̆ rēs timida aut turbida’st:

pergunt turbāre ūsque, ut quid possit conquiēscere.

nam sciō equidem nūllō pactō iam esse posse haec clam senem.

nōn amīcus alius quisquam’st   *    *    *    *    *    *    *

aut   *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *

pro   *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *

ille quī   *    *    *    *   erō simul    *    *    *    *    *    *

prae͜occupābō atque anteveniam et foedus feriam. moror.

sed quid hŏc est, quod foris̆ concrepuit proxumā vīcīniā?

erus̆ meus hīc quidem’st. gustāre ego eius sermōnem volō.

THEO īlicō intrā līmen istī astāte, ut, quom extemplō vocem,

continuō exsiliātis. manicās celeriter cōnectite.

ego ĭllum ante aedīs praestōlābor lūdificātōrem meum,

quoius ego hodiē lūdificābor corium, vīvō, probē.

TRA rēs palam’st. nunc vidēre meliu’st quid agās, Trāniō.

THEO doctē atque āstū mihi captandum’st cum illō, ubi hūc advēnerit.

nōn ego ĭllī extemplō hāmum ostendam, sēnsim mittam līneam.

dissimulābō hōrum quicquam scīre. TRA ō mortālem malum,

alter hōc Athēnīs nēmō doctior dīcī potest.

verba illī nōn magis̆ dare hodiē quisquam quam lapidī potest.

aggrediar hominem, appellābō. THEO nunc ego ĭlle hūc veniat velim.

TRA siquidem pol quaeris, adsum praesēns praesentī tibi.

THEO euge, Trāniō, quid agitur? TRA veniunt rūre rūsticī.

Philolachēs iam hīc aderit. THEO edepol opportūnē advenīs.

nostrum ego hunc vīcīnum opīnor esse hominem audācem et malum.

TRA quīdum? THEO quia negat nōvisse vōs. TRA negat? THEO nec vōs sibi

nummum umquam argentī dedisse. TRA abĭ, lūdis , crēdō haud negat.

THEO quid iam? TRA sciŏ, iocārīs nunc . nam ille quidem edepol haud negat.

THEO immō edepol negat profectō, neque hāsce aedīs Philolachī

vēndidisse. TRA eho, an negāvit sibi datum argentum, obsecrō?

THEO quīn iūs iūrandum pollicitu’st dare , vellem, mihi,

neque hāsce aedīs vēndidisse neque sibi argentum datum.

*    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *    *

THEO dīxī ego ĭstuc idem illī. TRA quid ait? THEO servōs pollicitu’st dare

su͜ōs mihi omnīs quaestiōnī. TRA nūgās. numquam edepol dabit.

THEO dat profectō. TRA quīn citā illum in iūs; sine inveniam. THEO manē.

experiar, ut opīnor. certum’st. TRA immō mihi hominem cedo.

THEO quid igitur ego accersam | hominēs? TRA factum iam esse oportuit.

vel hominem aedīs iubĕ mancupiō poscere. THEO hoc prīmum volō,

quaestiōnī accipere servos. TRA faciundum edepol cēnseō.

ego ĭnterim hanc āram occupābō. THEO quid ita? TRA nūllam rem sapis.

| enim illī hūc cōnfugere possint, quaestiōnī quōs dabit.

hīc egō tibi praesidēbō, interbītat quaestiō.

THEO surge. TRA minumē. THEO occupāssīs, obsecrō, āram. TRA quōr? THEO sciēs.

quia enim id maxumē volō, ut illī | istōc cōnfugiant. sine:

tantō apŭd iūdicem hunc argentī condemnābō facilius.

TRA quod agās id agās. quid porrō serere vīs negōtium?

nescīs quam metūculōsa rēs sit īre ad iūdicem?

THEO surgedum hūc igitur. cōnsulere quiddam’st quod cum volō.

TRA sīc tamen hinc cōnsilium dederō. nimiō plūs sapiō sedēns.

tum cōnsilia firmiōra sunt dīvīnīs locīs.

THEO surge, nūgāre. aspicedum contrā . TRA aspexī. THEO vidēs?

TRA videō. hūc quis intercēdat tertius, pereat famē.

THEO quīdum? TRA quia nīl illī quaestī sit. malī hercle ambō sumus.

THEO periī. TRA quid tibi’st? THEO dedistī verba. TRA quī tandem? THEO probē

mēd ēmūnxtī. TRA vidĕ sīs, satine rēctē: num mūcī fluont?

THEO immō etiam cerebrum quoque omne | ē capite ēmūnxtī meō.

nam omnia male facta vostra repperī rādīcitus,

nōn rādīcitus quidem hercle, vērum etiam exrādīcitus.

TRA numquam edepol hodiē invītusdēstinant tibi†.

THEO iam iubēbō ignem et sarmenta, carnufex, circumdarī.

TRA faxis, nam ēlixus esse quam assus soleō suāvior.

THEO exempla edepol faciam ego in . TRA quia placeō, exemplum expetis?

THEO loquere: quoi͜us modī relīquī, quom hinc abībam, fīlium?

TRA cum pedibus, manibus, cum digitīs, auribus, oculīs, labrīs.

THEO aliud rogō. TRA aliud ergō nunc tibī respondeō.

sed ĕccum tu͜ī gnātī sodālem videō | hūc incēdere

Callidamatem: illō praesente cum agitō, quid volēs.

15   Callidamates · Theopropides · Tranio

CALL ubi somnum sepelīvī omnem atque | ēdormīvī crāpulam,

Philolachēs vēnisse dīxit mihi suom peregrē hūc patrem

quōque modō hominem advenientem servos lūdificātus sit,

ait metuere in cōnspectum su͜ī patris prōcēdere.

nunc ego sodālitāte sōlus sum ōrātor datus,

quĭ | ă patre eius conciliārem pācem. | atque eccum optumē.

iubeō salvēre et salvos quom advenīs, Theopropidēs,

peregrē, gaudeō. hīc apud nōs hodiē cēnēs, sīc face.

THEO Callidamatēs, ament. cēnā faciō grātiam.

CALL quīn venīs? TRA prōmitte: ego ībō prō , tibi nōn lubet.

THEO verberō, etiam irrīdēs? TRA quiăn prō īre ad cēnam autumō?

THEO nōn enim ībis. ego ferāre faxō, ut meruistī, in crucem.

CALL age mitte istaec. ad ad cēnamTRA dīc ventūrum. quid tacēs?

CALL sed , istūc quid cōnfūgistī in āram? | TRA īnscītissumus

adveniēns perterruit . ēloquere nunc quid fēcerim:

nunc utrīsque disceptātor eccum adest, age disputā.

THEO fīlium corrūpisse aiō meum. TRA auscultā modo.

fateor peccāvisse, amīcam līberāsse absente ,

faenore argentum sūmpsisse; id esse absūmptum praedicō.

numquid aliud fēcit nisi quod summīs gnātī generibus?

THEO hercle mihi cum cavendum’st, nimis̆ quī es ōrātor catus.

CALL sine dum istuc iūdicāre. surge, ego istī assēderō.

THEO maxumē, accipitō hanc   *    *    *   ad lītem. TRA enim istīc captiō’st.

fac ego metuam   *    *    *   ut meam timeās vicem.

THEO iam minōris   *    *    *   faciō, praequam quibus modīs

lūdificātu’st. TRA bene hercle factum, et factum gaudeō:

sapere istāc aetāte oportet quī sunt capite candidō.

THEO quid ego nunc faciam? TRA amīcus Dīphilō aut Philēmonī’s,

dīcitō e͜īs quō pactō tuos̆ servos lūdificāverit:

optumās frūstrātiōnēs dederīs in cōmoediīs.

CALL tacĕ parumper, sine vicissim loquī, auscultā. THEO licet.

CALL omnium prīmum sodālem esse scīs gnātō tuō.

is adīt , nam illum prōdīre pudet in cōnspectum tuom

proptereā quia fēcit quae scīre scit. nunc obsecrō,

stultitiae adulēscentiaeque | eius ignōscās: tuo’st;

scīs solēre illanc aetātem tālī lūdō lūdere.

quicquid fēcit, nōbīscum ūnā fēcit: nōs dēlīquimus.

faenus, sortem, sūmptumque omnem, quĭ | amīca ēmpta’st, omnia

nōs dabimus, nōs cōnferēmus, nostrō sūmptū, nōn tuō.

THEO nōn potuit venīre ōrātor magis ad impetrābilis

quam ; neque sum illīc īrātus neque quicquam suscēnseō.

immō praesente amātō, bibitō, facitō quod lubet:

hoc pudet, fēcisse sūmptum, supplicī | habeō satis.

CALL dispudet. TRA post istam veniam quid fīet nunciam?

THEO verberibus, lutum, caedēre pendēns. TRA tamen etsī pudet?

THEO interimam hercle ego , vīvō. CALL fac ĭstam cūnctam grātiam:

Trāniōnī āmitte quaesō hanc noxiam causā meā.

THEO aliud quidvīs impetrārī ā facilius perferam,

quam ut nōn ego ĭstum prō su͜īs factīs pessumīs pessum premam.

CALL mitte quaesō. THEO istum   *    *    *   vidēn ut astat furcifer?

CALL Trāniō, quiēsce, sapis̆. THEO quiēsce hanc rem modo

petere: ego illum, ut sit quiētus, verberibus subēgerō.

TRA nihil opu’st profectō. | CALL age iam, sine tēd exōrārier.

THEO nōlō ōrēs. CALL quaesō hercle. THEO nōlō, inquam, ōrēs. CALL nēquīquam nevīs.

hanc modo noxiam ūnam, quaesō, missam fac causā meā.

TRA quid gravāris? quasi nōn crās iam commeream aliam noxiam:

ibi | utrumque, et hoc et illud, poteris ulcīscī probē.

CALL sine exōrem. THEO age abī, abī impūne. em huic habētō grātiam.

spectātōrēs, fābula haec est ācta, vōs plausum date.