lēgerat huius Amor titulum nōmenque libellī:

bella mihī, videō, bella paranturait.

parce tuum vātem sceleris damnāre, Cupīdō,

trādita quī totiēns duce signa tulī.

nōn ego Tȳdīdēs, ā quō tua saucia māter

in liquidum rediīt aethera Mārtis equīs.

saepe tepent aliī iuvenēs: ego semper amāvī,

et quid faciam nunc quoque quaeris, amō.

quīn etiam docuī quā possīs arte parārī

et quod nunc ratiō est, impetus ante fuit.

nec , blande puer, nec nostrās prōdimus artēs,

nec nova praeteritum Mūsa retēxit opus.

sīquis amat quod amāre iuvat, fēlīciter ārdēns

gaudeat et ventō nāviget ille suō;

at sīquis male fert indignae rēgna puellae,

pereat, nostrae sentiat artis opem.

cūr aliquis laqueō collum nōdātus amātor

ā trabe sublīmī trīste pependit onus?

cūr aliquis rigidō fōdit sua pectora ferrō?

invidiam caedis pācis amātor habēs:

quī, nisi dēsierit, miserō peritūrus amōre est

dēsinat, et nūllī fūneris auctor eris.

et puer es, nec quicquam nisi lūdere oportet:

lūde; decent annōs mollia rēgna tuōs.

nam poterās ūtī nūdīs ad bella sagittīs,

sed tua mortiferō sanguine tēla carent.

vītricus et gladiīs et acūtā dīmicet hastā

et victor multā caede cruentus eat;

cole māternās, tūtō quibus ūtimur, artēs

et quārum vitiō nūlla fit orba parēns.

effice nocturnā frangātur iānua rixā

et tegat ōrnātās multa corōna forēs;

fac coeant fūrtim iuvenēs timidaeque puellae

verbaque dent cautō quālibet arte virō,

et modo blanditiās rigidō, modo iūrgia, postī

dīcat et exclūsus flēbile cantet amāns.

hīs lacrimīs contentus eris sine crīmine mortis.

nōn tua fax avidōs digna subīre rogōs.”

haec ego. mōvit Amor gemmātās aureus ālās

et mihiprōpositum perficedīxitopus.”

ad mea, dēceptī iuvenēs, praecepta venīte,

quōs suus ex omnī parte fefellit amor.

discite sānārī per quem didicistis amāre;

ūna manus vōbīs vulnus opemque feret.

terra salūtārēs herbās eademque nocentēs

nūtrit, et urtīcae proxima saepe rosa est;

vulnus in Herculeō quae quondam fēcerat hoste,

vulneris auxilium Pēlias hasta tulit.

sed quaecumque virīs, vōbīs quoque dicta, puellae,

crēdite: dīversīs partibus arma damus.

ē quibus ad vestrōs quid nōn pertinet ūsūs,

attamen exemplō multa docēre potest.

ūtile prōpositum est saevās exstinguere flammās

nec servum vitiī pectus habēre suī.

vīxisset Phyllis, foret ūsa magistrō,

et per quod noviēs, saepius īsset iter;

nec moriēns Dīdō summā vīdisset ab arce

Dardaniās ventō vēla dedisse ratēs;

nec dolor armāsset contrā sua vīscera mātrem,

quae sociī damnō sanguinis ulta virum est;

arte meā Tēreus, quamvīs Philomēla placēret,

per facinus fierī nōn meruisset avis.

mihi Pāsiphaēn, iam taurī pōnet amōrem;

Phaedram, Phaedrae turpis abībit amor.

redde Parin nōbīs, Helenēn Menelāus habēbit,

nec manibus Danaīs Pergama victa cadent.

impia nostrōs lēgisset Scylla libellōs,

haesisset capitī purpura, Nīse, tuō.

duce damnōsās, hominēs, compescite cūrās,

rēctaque cum sociīs duce nāvis eat.

Nāsŏ legendus erat tum cum didicistis amāre;

īdem nunc vōbīs Nāsŏ legendus erit.

pūblicus assertor dominīs suppressa levābō

pectora: vindictae quisque favēte suae.

precor incipiēnsadsit tua laurea nōbīs

carminis et medicae Phoebe repertor opis;

pariter vātī, pariter succurre medentī:

utraque tūtēlae subdita cūra tuae est.

dum licet et modicī tangunt praecordia mōtūs,

piget, in prīmō līmine siste pedem.

opprime, dum nova sunt, subitī mala sēmina morbī,

et tuus incipiēns īre resistat equus.

nam mora dat vīrēs: tenerās mora percoquit ūvās

et validās segetēs quae fuit herba facit.

quae praebet lātās arbor spatiantibus umbrās,

quō posita est prīmum tempore, virga fuit;

tum poterat manibus summā tellūre revellī,

nunc stat in immēnsum vīribus aucta suīs.

quāle sit id quod amās celerī circumspice mente

et tua laesūrō subtrahe colla iugō.

prīncipiīs obstā: sērō medicīna parātur,

cum mala per longās convaluēre morās.

sed properā, nec ventūrās differ in hōrās:

quī nōn est hodiē, crās minus aptus erit.

verba dat omnis amor reperitque alimenta morandō.

optima vindictae proxima quaeque diēs.

flūmina pauca vidēs magnīs fontibus orta;

plūrima collēctīs multiplicantur aquīs.

cito sēnsissēs quantum peccāre parārēs,

nōn tegerēs vultūs cortice, Myrrha, tuōs.

vīdī ego quod fuerat prīmō sānābile vulnus

dīlātum longae damna tulisse morae.

sed quia dēlectat Veneris dēcerpere frūctum,

dīcimus assiduēcrās quoque fīet idem.”

intereā tacitae serpunt in vīscera flammae

et mala rādīcēs altius arbor agit.

tamen auxiliī periērunt tempora prīmī,

et vetus in captō pectore sēdit amor,

maius opus superest; sed nōn, quia sērior aegrō

advocor, ille mihī dēstituendus erit.

quam laesus fuerat partem Poeantius hērōs

certā dēbuerat praesecuisse manū;

post tamen hic multōs sānātus crēditur annōs

suprēmam bellīs imposuisse manum.

quī modo nāscentēs properābam pellere morbōs,

admoveō tardam nunc tibi lentus opem.

aut nova, possīs, sēdāre incendia temptēs

aut ubi per vīrēs prōcubuēre suās.

dum furor in cursū est, currentī cēde furōrī:

difficilēs aditūs impetus omnis habet.

stultus, ab oblīquō quī cum dēscendere possit,

pugnat in adversās īre natātor aquās.

impatiēns animus nec adhūc tractābilis artem

respuit atque odiō verba monentis habet.

aggrediar melius tum cum sua vulnera tangī

iam sinet et vērīs vōcibus aptus erit.

quis mātrem, nisi mentis inops, in fūnere nātī

flēre vetet? nōn hōc illa monenda locō est;

cum dederit lacrimās animumque implēverit aegrum,

ille dolor verbīs ēmoderandus erit.

temporis ars medicīna ferē est: data tempore prōsunt

et data nōn aptō tempore vīna nocent.

quīn etiam accendās vitia irrītēsque vetandō,

temporibus nōn aggrediāre suīs.

ergō ubi vīsus eris nostrā medicābilis arte,

fac monitīs fugiās ōtia prīma meīs.

haec ut amēs faciunt; haec, ut fēcēre, tuentur;

haec sunt iūcundī causa cibusque malī.

ōtia tollās, periēre Cupīdinis arcūs,

contemptaeque iacent et sine lūce facēs.

quam platanus vīnō gaudet, quam pōpulus undā

et quam līmōsā canna palūstris humō,

tam Venus ōtia amat. quī fīnem quaeris amōris

cēdit amor rēbusrēs age, tūtus eris.

languor et immodicī sub nūllō vindice somnī

āleaque et multō tempora quassa merō

ēripiunt omnēs animō sine vulnere nervōs:

affluit incautīs īnsidiōsus Amor.

dēsidiam puer ille sequī solet, ōdit agentēs:

vacuae mentī, quō teneātur, opus.

sunt fora, sunt lēgēs, sunt quōs tueāris amīcī:

vāde per urbānae splendida castra togae.

vel sanguineī iuvenālia mūnera Mārtis

suscipe: dēliciae iam tibi terga dabunt.

ecce fugāx Parthus, magnī nova causa triumphī,

iam videt in campīs Caesaris arma suīs.

vince Cupīdineās pariter Parthāsque sagittās

et refer ad patriōs bīna tropaea deōs.

ut semel Aetōlā Venus est ā cuspide laesa,

mandat amātōrī bella gerenda suō.

quaeritur Aegisthus quārē sit factus adulter.

in prōmptū causa est: dēsidiōsus erat.

pugnābant aliī tardīs apud Īlion armīs;

trānstulerat vīrēs Graecia tōta suās.

sīve operam bellīs vellet dare, nūlla gerēbat,

sīve forō, vacuum lītibus Argos erat.

quod potuit, nīl illīc agerētur, amāvit.

sīc venit ille puer, sīc puer ille manet.

rūra quoque oblectant animōs studiumque colendī;

quaelibet huic cūrae cēdere cūra potest.

colla iubē domitōs onerī suppōnere taurōs,

sauciet ut dūram vōmer aduncus humum;

obrue versātā Cereālia sēmina terrā,

quae tibi cum multō faenore reddat ager.

aspice curvātōs pōmōrum pondere rāmōs,

ut sua quod peperit vix ferat arbor onus;

aspice lābentēs iūcundō murmure rīvōs;

aspice tondentēs fertile grāmen ovēs.

ecce, petunt rūpēs praeruptaque saxa capellae;

iam referent haedīs ūbera plēna suīs.

pāstor inaequālī modulātur harundine carmen,

nec dēsunt comitēs, sēdula turba, canēs.

parte sonant aliā silvae mūgītibus altae

et queritur vitulum māter abesse suum.

quid, cum compositōs fugiunt exāmina fūmōs,

ut relevent dēmptī vīmina curva favī?

pōma dat autumnus; fōrmōsa est messibus aestās;

vēr praebet flōrēs; igne levātur hiems.

temporibus certīs mātūram rūsticus ūvam

dēligit, et nūdō sub pede musta fluunt;

temporibus certīs dēsectās alligat herbās

et tōnsam rārō pectine verrit humum.

ipse potes riguīs plantam dēpōnere in hortīs;

ipse potes rīvōs dūcere lēnis aquae.

vēnerit īnsitiō, fac rāmum rāmus adoptet

stetque peregrīnīs arbor operta comīs.

cum semel haec animum coepit mulcēre voluptās,

dēbilibus pinnīs irritus exit Amor.

vel vēnandī studium cole: saepe recessit

turpiter ā Phoebī victa sorōre Venus.

nunc leporem prōnum catulō sectāre sagācī,

nunc tua frondōsīs rētia tende iugīs;

aut pavidōs terrē variā formīdine cervōs,

aut cadat adversā cuspide fossus aper.

nocte fatīgātum somnus, nōn cūra puellae,

excipit et pinguī membra quiēte levat.

lēnius est studium, studium tamen, ālite captā

aut līnō aut calamīs praemia parva sequī,

vel, quae piscis edāx avidō male dēvoret ōre,

abdere sub parvīs aera recurva cibīs.

aut hīs aut aliīs, dōnec dēdiscis amāre,

ipse tibī fūrtim dēcipiendus eris.

tantum, quamvīs firmīs retinēbere vinclīs,

ī procul et longās carpere perge viās.

flēbis, et occurret dēsertae nōmen amīcae,

stābit et in mediā pēs tibi saepe viā.

sed quantō minus īre volēs, magis īre mementō;

perfer, et invītōs currere cōge pedēs.

nec pluviās optā, nec peregrīna morentur

sabbata nec damnīs Allia nōta suīs;

nec quot trānsierīs, nec quot tibi, quaere, supersint

mīlia; nec maneās ut prope, finge morās;

tempora nec numerā nec crēbrō respice Rōmam,

sed fuge: tūtus adhūc Parthus ab hoste fugā est.

dūra aliquis praecepta vocet mea; dūra fatēmur

esse, sed ut valeās multa dolenda ferēs.

saepe bibī sūcōs quamvīs invītus amārōs

aeger, et ōrantī mēnsa negāta mihi.

ut corpus redimās, ferrum patiēris et ignēs,

ārida nec sitiēns ōra levābis aquā;

ut valeās animō, quicquam tolerāre negābis?

at pretium pars haec corpore maius habet.

sed tamen est artis trīstissima iānua nostrae,

et labor est ūnus tempora prīma patī.

aspicis ut prēnsōs ūrant iuga prīma iuvencōs

et nova vēlōcem cingula laedat equum?

forsitan ā laribus patriīs exīre pigēbit,

sed tamen exībis; deinde redīre volēs.

nec lār patrius, sed amor revocābit amīcae

praetendēns culpae splendida verba tuae.

cum semel exieris, centum sōlācia cūrae

et rūs et comitēs et via longa dabit.

nec satis esse putēs discēdere: lentus abestō,

dum perdat vīrēs sitque sine igne cinis.

quod nisi firmātā properāris mente revertī,

īnferet arma tibī saeva rebellis Amor,

quicquid et āfuerīs, avidus sitiēnsque redībis,

et spatium damnō cesserit omne tuō.

vīderit, Haemoniae sīquis mala pābula terrae

et magicās artēs posse iuvāre putat.

ista venēficiī vetus est via; noster Apollō

innocuam sacrō carmine mōnstrat opem.

duce nōn tumulō prōdīre iubēbitur umbra,

nōn anus īnfāmī carmine rumpet humum,

nōn seges ex aliīs aliōs trānsībit in agrōs

nec subitō Phoebī pallidus orbis erit:

ut solet, aequoreās ībit Tiberīnus in undās;

ut solet, in niveīs Lūna vehētur equīs;

nūlla recantātās dēpōnent pectora cūrās,

nec fugiet vīvō sulpure victus Amor.

quid Phāsiacae iūvērunt grāmina terrae,

cum cuperēs patriā, Colchi, manēre domō?

quid tibi prōfuerunt, Circē, Persēides herbae,

cum sua Nēritiās abstulit aura ratēs?

omnia fēcistī callidus hospes abīret:

ille dedit certae lintea plēna fugae;

omnia fēcistī ferus ūreret ignis:

longus et invītō pectore sēdit amor.

vertere poterās hominēs in mīlle figūrās;

nōn poterās animī vertere iūra tuī.

dīceris hīs etiam, cum iam discēdere vellet,

Dūlichium verbīs dētinuisse ducem:

nōn ego quod prīmō, meminī, spērāre solēbam

iam precor, ut coniūnx meus esse velīs;

et tamen ut coniūnx essem tua digna vidēbar,

quod dea, quod magnī fīlia Sōlis eram.

properēs ōrō, spatium prō mūnere poscō;

quid minus optārī per mea vōta potest?

et freta mōta vidēs, et dēbēs illa timēre:

ūtilior vēlīs postmodo ventus erit.

quae tibi causa fugae? nōn hīc nova Trōia resurgit,

nōn aliquis sociōs rūrsus ad arma vocat.

hīc amor et pāx est, in quā male vulneror ūna,

tūtaque sub rēgnō terra futūra tuō est.”

illa loquēbātur, nāvem solvēbat Ulixēs,

irrita cum vēlīs verba tulēre Notī.

ārdet, et assuētās Circē dēcurrit ad artēs,

nec tamen est illīs attenuātus amor.

ergō quisquis opem nostrā tibi poscis ab arte,

dēme venēficiīs carminibusque fidem.

causa potēns dominā retinēbit in urbe,

accipe cōnsilium quod sit in urbe meum.

optimus ille suī vindex, laedentia pectus

vincula quī rūpit dēdoluitque semel;

sed cui tantum animī est, illum mīrābor et ipse

et dīcammonitīs nōn eget iste meīs.”

mihi, quī quod amās aegrē dēdiscis amāre

nec potes et vellēs posse, docendus eris.

saepe refer cum scelerātae facta puellae

et pōne ante oculōs omnia damna tuōs:

illud et illud habet, nec contenta rapīnā est:

sub titulum nostrōs mīsit avāra larēs.

sīc mihi iūrāvit, sīc iūrāta fefellit,

ante suās quotiēns passa iacēre forēs!

dīligit ipsa aliōs, ā fastīdit amārī:

īnstitor, heu, noctēs quās mihi nōn dat habet.”

haec tibi per tōtōs inacēscant omnia sēnsūs,

haec refer, hinc odiī sēmina quaere tuī.

atque utinam possīs etiam fācundus in illīs

esse: dolē tantum, sponte disertus eris.

haeserat in quādam nūper mea cūra puellā;

conveniēns animō nōn erat illa meō.

cūrābar propriīs aeger Podalīrius herbīs

et fateor, medicus turpiter aeger eram.

prōfuit assiduē vitiīs īnsistere amīcae,

idque mihī factum saepe salūbre fuit:

quam maladīcēbamnostrae sunt crūra puellae,”

nec tamen, ut vērē cōnfiteāmur, erant;

bracchia quam nōn sunt nostrae fōrmōsa puellae,”

et tamen, ut vērē cōnfiteāmur, erant;

quam brevis est,” nec erat, “quam multum poscit amantem” —

haec odiō vēnit maxima causa meō.

et mala sunt vīcīna bonīs: errōre sub illō

prō vitiō virtūs crīmina saepe tulit.

quā potes, in peius dōtēs dēflecte puellae

iūdiciumque brevī līmite falle tuum.

turgida”, plēna est, fusca est, “nigravocētur;

in gracilīmaciēscrīmen habēre potest.

et poterit dīcīpetulāns,” quae rūstica nōn est;

et poterit dīcīrūstica,” sīqua proba est.

quīn etiam, quācumque caret tua fēmina dōte,

hanc moveat blandīs ūsque precāre sonīs:

exige utī cantet, sīqua est sine vōce puella;

fac saltet, nescit sīqua movēre manum;

barbara sermōne est, fac cum multa loquātur;

nōn didicit chordās tangere, posce lyram;

dūrius incēdit, fac inambulet; omne papillae

pectus habent, vitium fascia nūlla tegat;

male dentāta est, narrā quod rīdeat illī;

mollibus est oculīs, quod fleat illa refer.

prōderit et subitō, cum nōn fīnxerit ūllī,

ad dominam celerēs māne tulisse gradūs.

auferimur cultū; gemmīs aurōque teguntur

omnia; pars minima est ipsa puella suī.

saepe ubi sit quod amēs inter tam multa requīrās:

dēcipit hāc oculōs aegide dīves Amor.

imprōvīsus ades, dēprēndēs tūtus inermem;

īnfēlīx vitiīs excidet illa suīs.

nōn tamen huic nimium praeceptō crēdere tūtum est;

fallit enim multōs fōrma sine arte decēns.

tum quoque, compositīs cum collinet ōra venēnīs,

ad dominae vultūsnec pudor obsteteās:

pyxidas inveniēs et rērum mīlle colōrēs

et fluere in tepidōs oesypa lāpsa sinūs.

illa tuās redolent, Phīneu, medicāmina mēnsās;

nōn semel hinc stomachō nausea facta meō est.

nunc tibi quae mediō Veneris praestēmus in ūsū

ēloquar; ex omnī est parte fugandus Amor.

multa quidem ex illīs pudor est mihi dīcere, sed

ingeniō verbīs concipe plūra meīs.

nūper enim nostrōs quīdam carpsēre libellōs,

quōrum cēnsūrā Mūsa proterva mea est.

dummodo sīc placeam, dum tōtō canter in orbe,

quamlibet impugnent ūnus et alter opus.

ingenium magnī Līvor dētractat Homērī

quisquis es, ex illō, Zōile, nōmen habēs

et tua sacrilegae laniārunt carmina linguae,

pertulit hūc victōs quō duce Trōia deōs.

summa petit Līvor: perflant altissima ventī,

summa petunt dextrā fulmina missa Iovis.

at , quīcumque es, quem nostra licentia laedit,

sapis, ad numerōs exige quidque suōs.

fortia Maeoniō gaudent pede bella referrī:

dēliciīs illīc quis locus esse potest?

grande sonant tragicī: tragicōs decet īra cothurnōs;

ūsibus ē mediīs soccus habendus erit.

līber in adversōs hostēs stringātur iambus,

seu celer, extrēmum seu trahat ille pedem.

blanda pharetrātōs elegīā cantet Amōrēs

et levis arbitriō lūdat amīca suō.

Callimachī numerīs nōn est dīcendus Achillēs;

Cȳdippē nōn est ōris, Homēre, tuī.

quis ferat Andromachēs peragentem Thāida partēs?

peccet, in Andromachē Thāida quisquis agat.

Thāis in arte meā est; lascīvia lībera nostra est.

nīl mihi cum vittā; Thāis in arte meā est.

mea māteriae respondet Mūsa iocōsae,

vīcimus, et falsī crīminis ācta rea est.

rumpere, Līvor edāx: magnum iam nōmen habēmus;

maius erit, tantum quō pede coepit eat.

sed nimium properās: vīvam modo, plūra dolēbis,

et capiunt annī carmina multa meī.

nam iuvat et studium fāmae mihi crēvit honōre;

prīncipiō clīvī noster anhēlat equus.

tantum nōbīs elegī dēbēre fatentur,

quantum Vergiliō nōbile dēbet epos.

hāctenus invidiae respondimus; attrahe lōra

fortius et gȳrō curre, poēta, tuō.

ergō, ubi concubitūs et opus iuvenāle petētur,

et prope prōmissae tempora noctis erunt,

gaudia dominae, plēnō corpore sūmēs,

capiant, ineās quamlibet ante velim;

quamlibet inveniās, in quā tua prīma voluptās

dēsinat: ā prīmā proxima sēgnis erit.

sustentāta venus grātissima: frīgore sōlēs,

sōle iuvant umbrae, grāta fit unda sitī.

et pudet, et dīcam: venerem quoque iunge figūrā

quā minimē iungī quamque decēre putās.

nec labor efficere est: rārae sibi vēra fatentur,

et nihil est quod dēdecuisse putent.

tunc etiam iubeō tōtās aperīre fenestrās

turpiaque admissō membra notāre diē.

at simul ad mētās vēnit fīnīta voluptās

lassaque cum tōtā corpora mente iacent,

dum piget et māllēs nūllam tetigisse puellam

tāctūrusque tibī nōn videāre diū,

tunc animō signā quaecumque in corpore menda est

lūminaque in vitiīs illius ūsque tenē.

forsitan haec aliquis, nam sunt quoque, parva vocābit;

sed quae nōn prōsunt singula multa iuvant.

parva necat morsū spatiōsum vīpera taurum,

ā cane nōn magnō saepe tenētur aper.

tantum numerō pugnā, praeceptaque in ūnum

contrahe; multīs grandis acervus erit.

sed quoniam totidem mōrēs totidemque figūrae,

nōn sunt iūdiciīs omnia danda meīs.

quō tua nōn possunt offendī pectora factō,

forsitan hōc aliō iūdice crīmen erit.

ille quod obscēnās in apertō corpore partēs

vīderat, in cursū quī fuit haesit amor,

ille quod ā Veneris rēbus surgente puellā

vīdit in immundō signa pudenda torō.

lūditis, ō sīquōs potuērunt ista movēre:

afflārant tepidae pectora vestra facēs.

attrahat ille puer contentōs fortius arcūs,

saucia maiōrem turba petētis opem.

quid, quī clam latuit reddente obscēna puellā

et vīdit quae mōs ipse vidēre vetat?

melius, quam nōs moneāmus tālia quemquam!

ut prōsint, nōn sunt expedienda tamen.

hortor et ut pariter bīnās habeātis amīcās

fortior est, plūrēs sīquis habēre potest.

secta bipertītō cum mēns discurrit utrōque,

alterius vīrēs subtrahit alter amor.

grandia per multōs tenuantur flūmina rīvōs,

saevaque dīductō stīpite flamma perit;

nōn satis ūna tenet cērātās ancora puppēs,

nec satis est liquidīs ūnicus hāmus aquīs.

quī sibi iam prīdem sōlācia bīna parāvit,

iam prīdem summā victor in arce fuit.

at tibi, quī fueris dominae male crēditus ūnī,

nunc saltem novus est inveniendus amor.

Pāsiphaēs Mīnōs in Procride perdidit ignēs;

cessit ab Īdaeā coniuge victa prior;

Amphilochī frāter Phēgida semper amāret,

Callirhoē fēcit parte recepta torī;

et Parin Oenōnē summōs tenuisset ad annōs,

nōn Oebaliā paelice laesa foret;

coniugis Odrysiō placuisset fōrma tyrannō,

sed melior clausae fōrma sorōris erat.

quid moror exemplīs, quōrum turba fatīgat?

successōre novō vincitur omnis amor.

fortius ē multīs māter dēsīderat ūnum

quam quem flēns clāmat mihi sōlus erās.”

et forte putēs nova tibi condere iūra

atque utinam inventī glōria nostra foret! —

vīdit et Atrīdēs; quid enim nōn ille vidēret,

cuius in arbitriō Graecia tōta fuit?

Marte suō captam Chrȳsēida victor amābat;

at senior stultē flēbat ubīque pater.

quid lacrimās, odiōse senex? bene convenit illīs;

officiō nātam laedis, inepte, tuō.

quam postquam reddī Calchās ope tūtus Achillis

iusserat, et patriā est illa recepta domō,

estait Atrīdēsillīus proxima fōrma

et, prīma sinat syllaba, nōmen idem:

hanc mihi, sapiat, per concēdat Achillēs;

minus, imperium sentiet ille meum.

quod quis vestrum factum hoc accūsat, Achīvī,

est aliquid validā scēptra tenēre manū.

nam rēx ego sum, nec cum dormiat ūlla,

in mea Thersītēs rēgna licēbit eat.”

dīxit, et hanc habuit sōlācia magna priōris,

et posita est cūrā cūra repulsa novā.

ergō assūme novās auctōre Agamemnone flammās,

ut tuus in biviō distineātur amor.

quaeris ubi inveniās? Artēs perlege nostrās:

plēna puellārum iam tibi nāvis erit.

quod sīquid praecepta valent mea, sīquid Apollō

ūtile mortālēs perdocet ōre meō,

quamvīs īnfēlīx mediā torrēberis Aetnā,

frīgidior glaciē fac videāre tuae.

et sānum simulā, nec quid forte dolēbis

sentiat, et rīdē, cum tibi flendus eris.

nōn ego iubeō mediās abrumpere cūrās:

nōn sunt imperiī tam fera iussa meī.

quod nōn es simulā, positōsque imitāre furōrēs:

sīc faciēs vērē quod meditātus eris.

saepe ego, biberem, voluī dormīre vidērī:

dum videor, somnō lūmina victa dedī.

dēceptum rīsī, quī simulābat amāre,

in laqueōs auceps dēcideratque suōs.

intrat amor mentēs ūsū, dēdiscitur ūsū:

quī poterit sānum fingere, sānus erit.

dīxerit ut veniās: pactā tibi nocte venītō.

vēneris, et fuerit iānua clausa: ferēs,

nec dīc blanditiās nec fac convīcia postī

nec latus in dūrō līmine pōne tuum.

postera lūx aderit: careant tua verba querēlīs

et nūlla in vultū signa dolentis habē.

iam pōnet fastūs, cum languēre vidēbit

hoc etiam nostrā mūnus ab arte ferēs.

quoque falle tamen, nec sit tibi fīnis amandī

prōpositus: frēnīs saepe repugnat equus.

ūtilitās lateat, quod nōn profitēbere fīet:

quae nimis appārent rētia vītat avis.

nec sibi tam placeat nec contemnere possit:

sūme animōs, animīs cēdat ut illa tuīs.

iānua forte patet: quamvīs revocābere, trānsī.

est data nox: dubitā nocte venīre datā.

posse patī facile est, ubi, patientia dēsit,

prōtinus ex facilī gaudia ferre licet.

et quisquam praecepta potest mea dūra vocāre?

ēn, etiam partēs conciliantis agō.

nam quoniam variant animī, variābimus artēs;

mīlle malī speciēs, mīlle salūtis erunt.

corpora vix ferrō quaedam sānantur acūtō;

auxilium multīs sūcus et herba fuit.

mollior es neque abīre potes vīnctusque tenēris,

et tua saevus Amor sub pede colla premit.

dēsine luctārī: referant tua carbasa ventī,

quāque vocant flūctūs, hāc tibi rēmus eat.

explenda est sitis ista tibī quā perditus ārdēs,

cēdimus; ē mediō iam licet amne bibās.

sed bibe plūs etiam quam quod praecordia poscunt;

gutture fac plēnō sūmpta redundet aqua.

ī, fruere ūsque tuā nūllō prohibente puellā;

illa tibī noctēs auferat, illa diēs.

taedia quaere malī: faciunt et taedia fīnem;

iam quoque, cum crēdēs posse carēre, manē,

dum bene cumulēs et cōpia tollat amōrem

et fastīdītā nōn iuvet esse domō.

fit quoque longus amor quem diffīdentia nūtrit:

hunc quaerēs pōnere, pōne metum.

quī timet ut sua sit, quis sibi dētrahat illam,

ille Machāoniā vix ope sānus erit.

plūs amat ē nātīs māter plērumque duōbus,

prō cuius reditū, quod gerit arma, timet.

est prope Collīnam templum venerābile portam;

imposuit templō nōmina celsus Eryx.

est illīc Lēthaeus Amor, quī pectora sānat

inque suās gelidam lampadas addit aquam;

illīc et iuvenēs vōtīs oblīvia poscunt

et sīqua est dūrō capta puella virō.

is mihi sīc dīxitdubitō vērusne Cupīdō

an somnus fuerit; sed, putŏ, somnus erat:

ō quī sollicitōs modo dās, modo dēmis amōrēs,

adice praeceptīs hoc quoque, Nāsŏ, tuīs:

ad mala quisque animum referat sua, pōnet amōrem:

omnibus illa deus plūsve minusve dedit.

quī Puteal Iānumque timet celerēsque Kalendās,

torqueat hunc aeris mūtua summa suī;

cui dūrus pater est, ut vōtō cētera cēdant,

huic pater ante oculōs dūrus habendus erit;

hīc male dōtātā pauper cum coniuge vīvit:

uxōrem fātō crēdat obesse suō;

est tibi rūre bonō generōsae fertilis ūvae

vīnea: nāscēns usta sit ūva timē;

ille habet in reditū nāvem: mare semper inīquum

cōgitet et damnō lītora foeda suō;

fīlius hunc mīles, fīlia nūbilis angat.

et quis nōn causās mīlle dolōris habet?

ut possēs ōdisse tuam, Pari, fūnera frātrum

dēbuerās oculīs substituisse tuīs.”

plūra loquēbātur; placidum puerīlis imāgō

dēstituit somnum, modo somnus erat.

quid faciam? mediā nāvem Palinūrus in undā

dēserit: ignōtās cōgor inīre viās.

quisquis amās, loca sōla nocent, loca sōla cavētō.

quō fugis? in populō tūtior esse potes.

nōn tibi sēcrētīsaugent sēcrēta furōrēs

est opus; auxiliō turba futūra tibi est.

trīstis eris, sōlus eris, dominaeque relictae

ante oculōs faciēs stābit, ut ipsa, tuōs.

trīstior idcircō nox est quam tempora Phoebī:

quae relevet lūctūs turba sodālis abest.

nec fuge colloquium, nec sit tibi iānua clausa,

nec tenebrīs vultūs flēbilis abde tuōs;

semper habē Pyladēn aliquem quī cūret Orestēn:

hic quoque amīcitiae nōn levis ūsus erit.

quid nisi sēcrētae laesērunt Phyllida silvae?

certa necis causa est: incomitāta fuit.

ībat, ut Ēdōnō referēns trietērica Bacchō

īre solet fūsīs barbara turba comīs,

et modo quā poterat longum spectābat in aequor,

nunc in harēnōsā lassa iacēbat humō.

perfide Dēmophoōn!” surdās clāmābat ad undās,

ruptaque singultū verba loquentis erant.

līmes erat tenuis, longā subnūbilus umbrā,

quā tulit illa suōs ad mare saepe pedēs;

nōna terēbātur miserae via. “vīderitinquit

et spectat zōnam pallida facta suam,

aspicit et rāmōs. dubitat refugitque quod audet

et timet et digitōs ad sua colla refert.

Sīthoni, tum certē vellem nōn sōla fuissēs:

nōn flēsset positīs Phyllida silva comīs.

Phyllidis exemplō nimium sēcrēta timēte,

laese vir ā dominā, laesa puella virō.

praestiterat iuvenis quicquid mea Mūsa iubēbat

inque suae portū paene salūtis erat.

reccidit, ut cupidōs inter dēvēnit amantēs

et quae condiderat tēla resūmpsit Amor.

sīquis amās nec vīs, facitō contāgia vītēs;

haec etiam pecorī saepe nocēre solent.

dum spectant laesōs oculī, laeduntur et ipsī,

multaque corporibus trānsitiōne nocent.

in loca nōnnumquam siccīs ārentia glaebīs

prope currentī flūmine mānat aqua:

mānat amor tēctus, nōn ab amante recēdās,

turbaque in hōc omnēs ingeniōsa sumus.

alter item iam sānus erat, vīcīnia laesit:

occursum dominae nōn tulit ille suae.

vulnus in antīquum rediit male firma cicātrīx,

successumque artēs nōn habuēre meae.

proximus ā tēctīs ignis dēfenditur aegrē:

ūtile fīnitimīs abstinuisse locīs.

nec quae ferre solet spatiantem porticus illam

ferat, officium nēve colātur idem.

quid iuvat admonitū tepidam recalēscere mentem?

alter, possīs, orbis habendus erit.

nōn facile ēsuriēns positā retinēbere mēnsā,

et multum saliēns incitat unda sitim;

nōn facile est taurum vīsā retinēre iuvencā;

fortis equus vīsae semper adhinnit equae.

haec ubi praestiterīs, ut tandem lītora tangās,

nōn ipsam satis est dēseruisse tibi:

et soror et māter valeant et cōnscia nūtrīx

et quisquis dominae pars erit ūlla tuae.

nec veniat servus, nec flēns ancillula fictum

suppliciter dominae nōmine dīcatavē.”

nec scīre volēs quid agat tamen illa rogābis:

perfer, erit lucrō lingua retenta tuō.

quoque quī causam fīnītī reddis amōris

que tuā dominā multa querenda refers,

parce querī: melius sīc ulcīscēre tacendō,

ut dēsīderiīs effluat illa tuīs.

et mālim taceās quam dēsīsse loquāris:

quī nimium multīsnōn amŏdīcit, amat.

sed meliōre fidē paulātim exstinguitur ignis

quam subitō: lentē dēsine, tūtus eris.

flūmine perpetuō torrēns solet altior īre,

sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua.

fallat et in tenuēs ēvānidus exeat aurās

perque gradūs mollēs ēmoriātur amor.

sed modo dīlēctam scelus est ōdisse puellam:

exitus ingeniīs convenit iste ferīs.

nōn cūrāre sat est: odiō quī fīnit amōrem,

aut amat aut aegrē dēsinet esse miser.

turpe vir et mulier, iūnctī modo, prōtinus hostēs;

nōn illās lītēs Appias ipsa probat.

saepe reās faciunt et amant: ubi nūlla simultās

incidit, admonitū līber aberrat Amor.

forte aderam iuvenī; dominam lectīca tenēbat;

horrēbant saevīs omnia verba minīs;

iamque vadātūruslectīcā prōdeatinquit.

prōdierat, vīsā coniuge mūtus erat;

et manus et manibus duplicēs cecidēre tabellae;

vēnit in amplexūs atque itavincisait.

tūtius est aptumque magis discēdere pāce

nec petere ā thalamīs lītigiōsa fora.

mūnera quae dederās habeat sine līte iubētō:

esse solent magnō damna minōra bonō.

quod vōs aliquis cāsus condūcet in ūnum,

mente memor tōtā quae damus arma tenē.

nunc opus est armīs, hīc, ō fortissime, pugnā:

vincenda est tēlō Penthesilēa tuō.

nunc tibi rīvālis, nunc dūrum līmen amantī,

nunc subeant mediīs irrita verba deīs.

nec compōne comās, quia sīs ventūrus ad illam,

nec toga sit laxō cōnspicienda sinū:

nūlla sit ut placeās aliēnae cūra puellae;

iam facitō ē multīs ūna sit illa tibi.

sed quid praecipuē nostrīs cōnātibus obstet

ēloquar, exemplō quemque docente suō:

dēsinimus tardē, quia nōs spērāmus amārī;

dum sibi quisque placet, crēdula turba sumus.

at nec vōcēsquid enim fallācius illīs? —

crēde nec aeternōs pondus habēre deōs.

nēve puellārum lacrimīs moveāre cavētō:

ut flērent oculōs ērudiēre suōs.

artibus innumerīs mēns oppugnātur amantum,

ut lapis aequoreīs undique pulsus aquīs.

nec causās aperī quārē dīvortia mālīs

nec dīc quid doleās, clam tamen ūsque dolē.

nec peccāta refer, dīluat: ipse favēbis

ut melior causā causa sit illa tuā.

quī silet est firmus; quī dīcit multa puellae

probra, satisfierī postulat ille sibi.

nōn ego Dūlichiō fūrārī mōre sagittās

nec raptās ausim tinguere in amne facēs,

nec nōs purpureās puerī resecābimus ālās,

nec sacer arte meā laxior arcus erit.

cōnsilium est quodcumque canō: pārēte canentī.

utque facis, coeptīs, Phoebe salūber, ades.

Phoebus adestsonuēre lyrae, sonuēre pharetrae;

signa deum nōscō per suaPhoebus adest.

cōnfer Amyclaeīs medicātum vellus aēnīs

mūrice cum Tyriō, turpius illud erit.

vōs quoque fōrmōsīs vestrās cōnferte puellās:

incipiet dominae quemque pudēre suae.

utraque fōrmōsae Paridī potuēre vidērī,

sed sibi collātam vīcit utramque Venus.

nec sōlam faciem, mōrēs quoque cōnfer et artēs;

tantum iūdiciō tuus obsit amor.

exiguum est quod deinde canam, sed prōfuit illud

exiguum multīs, in quibus ipse fuī.

scrīpta cavē relegās blandae servāta puellae:

cōnstantēs animōs scrīpta relēcta movent.

omnia pōne ferōspōnēs invītusin ignēs

et dīcārdōris sit rogus iste meī.”

Thestias absentem succendit stīpite nātum:

timidē flammae perfida verba dabis?

potes, et cērās removē: quid imāgine mūtā

carperis? hōc periit Lāodamīa modō.

et loca saepe nocent. fugitō loca cōnscia vestrī

concubitūs: causās illa dolōris habent.

hic fuit, hic cubuit, thalamō dormīvimus illō;

hīc mihi lascīvā gaudia nocte dedit.”

admonitū refricātur amor vulnusque novātum

scinditur: īnfirmīs culpa pusilla nocet.

ut paene exstīnctum cinerem sulpure tangās,

vīvet et ē minimō maximus ignis erit,

sīc nisi vītāris quicquid renovābit amōrem,

flamma redārdēscet, quae modo nūlla fuit.

Argolidēs cuperent fūgisse Caphērea puppēs

que, senex lūctūs ignibus ulte tuōs;

praeteritā cautus Nīsēide nāvita gaudet:

loca quae nimium grāta fuēre cavē.

haec tibi sint Syrtēs, haec Ācroceraunia vītā;

hic vomit ēpōtās dīra Charybdis aquās.

sunt quae nōn possunt aliquō cōgente iubērī,

saepe tamen cāsū facta levāre solent.

perdat opēs Phaedrā, parcēs, Neptūne, nepōtī,

nec faciet pavidōs taurus avītus equōs.

Cnōsida fēcissēs inopem, sapienter amāsset:

dīvitiīs alitur luxuriōsus amor.

cūr nēmō est Hecalēn, nūlla est quae cēperit Īron?

nempe quod alter egēns, altera pauper erat.

nōn habet unde suum paupertās pāscat amōrem;

nōn tamen hoc tantī est, pauper ut esse velīs.

at tantī tibi sit nōn indulgēre theātrīs,

dum bene vacuō pectore cēdat amor.

ēnervant animōs citharae lōtosque lyraeque

et vōx et numerīs bracchia mōta suīs.

illīc assiduē fictī saltantur amantēs:

quid caveās āctor quā iuvat arte docet.

ēloquar invītus: tenerōs tange poētās;

summoveō dōtēs impius ipse meās.

Callimachum fugitō, nōn est inimīcus amōrī;

et cum Callimachō quoque, Cōe, nocēs.

certē Sapphō meliōrem fēcit amīcae,

nec rigidōs mōrēs Tēia Mūsa dedit.

carmina quis potuit tūtō lēgisse Tibullī

vel tua, cuius opus Cynthia sōla fuit?

quis poterit lēctō dūrus discēdere Gallō?

et mea nescioquid carmina tāle sonant.

quod nisi dux operis vātem frūstrātur Apollō,

aemulus est nostrī maxima causa malī.

at rīvālem nōlī tibi fingere quemquam

inque suō sōlam crēde iacēre torō.

ācrius Hermiōnēn ideō dīlēxit Orestēs,

esse quod alterius coeperat illa virī.

quid, Menelāe, dolēs? ībās sine coniuge Crēten

et poterās nūptā lentus abesse tuā.

ut Paris hanc rapuit, nunc dēmum uxōre carēre

nōn potes: alterius crēvit amōre tuus.

hoc et in abductā Brīsēide flēbat Achillēs,

illam Plīstheniō gaudia ferre virō.

nec frūstrā flēbat, mihi crēdite: fēcit Atrīdēs

quod nōn faceret, turpiter esset iners.

certē ego fēcissem, nec sum sapientior illō:

invidiae frūctus maximus ille fuit.

nam sibi quod numquam tāctam Brīsēida iūrat

per scēptrum, scēptrum nōn putat esse deōs.

faciant possīs dominae trānsīre relictae

līmina, prōpositō sufficiantque pedēs.

et poteris, modo velle tenē. nunc fortiter īre,

nunc opus est celerī subdere calcar equō.

illō Lōtophagōs, illō Sīrēnas in antrō

esse putā; rēmīs adice vēla tuīs.

hunc quoque, quō quondam nimium rīvāle dolēbās,

vellem dēsinerēs hostis habēre locō.

at certē, quamvīs odiō remanente, salūtā;

ōscula cum poteris iam dare, sānus eris.

ecce, cibōs etiam, medicīnae fungar ut omnī

mūnere, quōs fugiās quōsque sequāre, dabō.

Daunius, an Libycīs bulbus tibi missus ab ōrīs,

an veniat Megarīs, noxius omnis erit;

nec minus ērūcās aptum vītāre salācēs

et quicquid Venerī corpora nostra parat.

ūtilius sūmās acuentēs lūmina rūtās

et quicquid Venerī corpora nostra negat.

quid tibi praecipiam Bacchī mūnere, quaeris?

spē brevius monitīs expediēre meīs.

vīna parant animum Venerī, nisi plūrima sūmās

ut stupeant multō corda sepulta merō.

nūtrītur ventō, ventō restinguitur ignis;

lēnis alit flammās, grandior aura necat.

aut nūlla ēbrietās, aut tanta sit ut tibi cūrās

ēripiat: sīqua est inter utrumque nocet.

hoc opus exēgī. fessae date serta carīnae;

contigimus portus, quō mihi cursus erat.

postmodo reddētis sacrō pia vōta poētae,

carmine sānātī fēmina virque meō.