Epistula
spērō mē secūtum in libellīs meīs tāle temperāmentum ut dē illīs querī nōn possit quisquis dē sē bene sēnserit, cum salvā īnfimārum quoque persōnārum reverentiā lūdant; quae adeō antīquīs auctōribus dēfuit ut nōminibus nōn tantum vērīs abūsī sint sed et magnīs. mihi fāma vīlius cōnstet et probētur in mē novissimum ingenium. absit ā iocōrum nostrōrum simplicitāte malignus interpres nec epigrammata mea scrībat: improbē facit quī in aliēnō librō ingeniōsus est. lascīvam verbōrum vēritātem, id est epigrammatōn linguam, excūsārem, sī meum esset exemplum: sīc scrībit Catullus, sīc Mārsus, sīc Pedō, sīc Gaetūlicus, sīc quīcumque perlegitur. sī quis tamen tam ambitiōsē trīstis est ut apud illum in nūllā pāginā Latīnē loquī fās sit, potest epistulā vel potius titulō contentus esse. epigrammata illīs scrībuntur quī solent spectāre Flōrālēs. nōn intret Catō theātrum meum aut, sī intrāverit, spectet. videor mihi meō iūre factūrus sī epistulam versibus clūserō:
nōssēs iocōsae dulce cum sacrum Flōrae
fēstōsque lūsūs et licentiam vulgī,
cūr in theātrum, Catŏ sevēre, vēnistī?
an ideo tantum vēnerās, ut exīrēs?
1
hic est quem legis ille, quem requīris,
tōtō nōtus in orbe Mārtiālis
argūtīs epigrammatōn libellīs:
cui, lēctor studiōse, quod dedistī
vīventī decus atque sentientī,
rārī post cinerēs habent poētae.
2
quī tēcum cupis esse meōs ubicumque libellōs
et comitēs longae quaeris habēre viae,
hōs eme, quōs artat brevibus membrāna tabellīs:
scrīnia dā magnīs, mē manus ūna capit.
nē tamen ignōrēs ubi sim vēnālis et errēs
urbe vagus tōtā, mē duce certus eris:
lībertum doctī Lūcēnsis quaere Secundum
līmina post Pācis Palladiumque forum.
3
Argīlētānās māvīs habitāre tabernās,
cum tibi, parve liber, scrīnia nostra vacent.
nescīs, heu, nescīs dominae fastīdia Rōmae:
crēde mihī, nimium Mārtia turba sapit.
maiōrēs nusquam rhonchī: iuvenēsque senēsque
et puerī nāsum rhīnocerōtis habent.
audierīs cum grande “sophōs!”, dum bāsia iactās,
ībis ab excussō missus in astra sagō.
sed tū nē totiēns dominī patiāre litūrās
nēve notet lūsūs trīstis harundo tuōs,
aetheriās, lascīve, cupis volitāre per aurās:
ī, fuge; sed poterās tūtior esse domī.
4
contigeris nostrōs, Caesar, sī forte libellōs,
terrārum dominum pōne supercilium.
cōnsuēvēre iocōs vestrī quoque ferre triumphī,
māteriam dictīs nec pudet esse ducem.
quā Thymelēn spectās dērīsōremque Latīnum,
illā fronte precor carmina nostra legās.
innocuōs cēnsūra potest permittere lūsūs:
lascīva est nōbīs pāgina, vīta proba.
5
dō tibi naumachiam, tū dās epigrammata nōbīs:
vīs, putŏ, cum librō, Mārce, natāre tuō.
6
aetheriās aquilā puerum portante per aurās
illaesum timidīs unguibus haesit onus:
nunc sua Caesareōs exōrat praeda leōnēs
tūtus et ingentī lūdit in ōre lepus.
quae maiōra putās mīrācula? summus utrīsque
auctor adest: haec sunt Caesaris, illa Iovis.
7
Stellae dēlicium meī columba,
Vērōnā licet audiente dīcam,
vīcit, Maxime, passerem Catullī.
tantō Stella meus tuō Catullō
quantō passere maior est columba.
8
quod magnī Thraseae cōnsummātīque Catōnis
dogmata sīc sequeris, salvus ut esse velīs,
pectore nec nūdō strictōs incurris in ēnsīs,
quod fēcisse velim tē, Deciāne, facis.
nōlŏ virum, facilī redimit quī sanguine fāmam,
hunc volŏ, laudārī quī sine morte potest.
9
bellus homō et magnus vīs īdem, Cotta, vidērī:
sed quī bellus homō est, Cotta, pusillus homō est.
10
petit Gemellus nūptiās Marōnillae
et cupit et īnstat et precātur et dōnat.
adeōne pulchra est? immō foedius nīl est.
quid ergō in illā petitur et placet? tussit.
11
cum data sint equitī bis quīna nomismata, quārē
bis deciēs sōlus, Sextiliāne, bibis?
iam dēfēcisset portantīs calda ministrōs,
sī nōn pōtārēs, Sextiliāne, merum.
12
ītur ad Herculeī gelidās quā Tīburis arcēs
cānaque sulpureīs Albula fūmat aquīs,
rūra nemusque sacrum dīlēctaque iūgera Mūsīs
signat vīcīnā quārtus ab urbe lapis.
hīc rudis aestīvās praestābat porticus umbrās —
heu quam paene novum porticus ausa nefās!
nam subitō collāpsa ruit, cum mōle sub illā
gestātus biiugīs Rēgulus esset equīs.
nīmīrum timuit nostrās Fortūna querēlās,
quae pār tam magnae nōn erat invidiae.
nunc et damna iuvant; sunt ipsa perīcula tantī:
stantia nōn poterant tēcta probāre deōs.
13
casta suō gladium cum trāderet Arria Paetō,
quem dē vīsceribus strīnxerat ipsa suīs,
“sī qua fidēs, vulnus quod fēcī nōn dolet,” inquit,
“sed tū quod faciēs, hoc mihi, Paete, dolet.”
14
dēliciās, Caesar, lūsūsque iocōsque leōnum
vīdimus; hoc etiam praestat harēna tibi:
cum prēnsus blandō totiēns ā dente redīret
et per aperta vagus curreret ōra lepus.
unde potest avidus captae leŏ parcere praedae?
sed tamen esse tuus dīcitur: ergŏ potest.
15
ō mihi post nūllōs, Iūlī, memorande sodālēs,
sī quid longa fidēs cānaque iūra valent,
bis iam paene tibī cōnsul trīcēnsimus īnstat,
et numerat paucōs vix tua vīta diēs.
nōn bene distuleris, videās quae posse negārī,
et sōlum hoc dūcās, quod fuit, esse tuum.
exspectant cūraeque catēnātīque labōrēs,
gaudia nōn remanent, sed fugitīva volant.
haec utrāque manū complexūque assere tōtō:
saepe fluunt īmō sīc quoque lāpsa sinū.
nōn est, crēde mihī, sapientis dīcere “vīvam”
sēra nimis vīta est crāstina: vīve hodiē.
16
sunt bona, sunt quaedam mediocria, sunt mala plūra
quae legis hīc: aliter nōn fit, Avīte, liber.
17
cōgit mē Titus āctitāre causās
et dīcit mihi saepe “magna rēs est.”
rēs magna est, Tite, quam facit colōnus.
18
quid tē, Tucca, iuvat vetulō miscēre Falernō
in Vātīcānīs condita musta cadīs?
quid tantum fēcēre bonī tibi pessima vīna?
aut quid fēcērunt optima vīna malī?
dē nōbīs facile est, scelus est iugulāre Falernum
et dare Campānō toxica saeva merō.
convīvae meruēre tuī fortasse perīre:
amphora nōn meruit tam pretiōsa morī.
19
sī meminī, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentēs:
expulit ūna duōs tussis et ūna duōs.
iam sēcūra potes tōtīs tussīre diēbus:
nīl istīc quod agat tertia tussis habet.
20
dīc mihi, quis furor est? turbā spectante vocātā
sōlus bōlētōs, Caeciliāne, vorās.
quid dignum tantō tibi ventre gulāque precābor?
bōlētum quālem Claudius ēdit edās.
21
cum peteret rēgem, dēcepta satellite dextra
ingessit sacrīs sē peritūra focīs.
sed tam saeva pius mīrācula nōn tulit hostis
et raptum flammīs iussit abīre virum:
ūrere quam potuit contemptō Mūcius igne,
hanc spectāre manum Porsena nōn potuit.
maior dēceptae fāma est et glōria dextrae:
sī nōn errāsset, fēcerat illa minus.
22
quid nunc saeva fugis placidī, lepus, ōra leōnis?
frangere tam parvās nōn didicēre ferās.
servantur magnīs istī cervīcibus unguēs
nec gaudet tenuī sanguine tanta sitis.
praeda canum lepus est, vāstōs nōn implet hiātūs:
nōn timeat Dācus Caesaris arma puer.
23
invītās nūllum nisi cum quō, Cotta, lavāris
et dant convīvam balnea sōla tibi.
mīrābar quārē numquam mē, Cotta, vocāssēs:
iam scio mē nūdum displicuisse tibi.
24
aspicis incōmptīs illum, Deciāne, capillīs,
cuius et ipse timēs trīste supercilium,
quī loquitur Curiōs assertōrēsque Camillōs?
nōlītō frontī crēdere: nūpsit herī.
25
ēde tuōs tandem populō, Faustīne, libellōs
et cultum doctō pectore profer opus,
quod nec Cecropiae damnent Pandīonis arcēs
nec sileant nostrī praetereantque senēs.
ante forēs stantem dubitās admittere Fāmam
tēque piget cūrae praemia ferre tuae?
post tē victūrae per tē quoque vīvere chartae
incipiant: cinerī glōria sēra venit.
26
Sextiliāne, bibis quantum subsellia quīnque
sōlus: aquā totiēns ēbrius esse potes;
nec cōnsessōrum vīcīna nomismata tantum,
aera sed ā cuneīs ulteriōra petis.
nōn haec Paelignīs agitur vīndēmia prēlīs
ūva nec in Tuscīs nāscitur ista iugīs,
testa sed antīquī fēlīx siccātur Opīmī,
ēgerit et nigrōs Massica cella cadōs.
ā cōpōne tibi faex Lālētāna petātur,
sī plūs quam deciēs, Sextiliāne, bibis.
27
hesternā tibi nocte dīxerāmus,
quīncuncēs, putŏ, post decem perāctōs,
cēnārēs hodiē, Procille, mēcum.
tū factam tibi rem statim putāstī
et nōn sōbria verba subnotāstī
exemplō nimium perīculōsō:
μισῶ μνάμονα συμπόταν, Procille.
28
hesternō fētēre merō quī crēdit Acerram
fallitur: in lūcem semper Acerra bibit.
29
fāma refert nostrōs tē, Fīdentīne, libellōs
nōn aliter populō quam recitāre tuōs.
sī mea vīs dīcī, grātīs tibi carmina mittam:
sī dīcī tua vīs, hoc eme, nē mea sint.
30
chīrūrgus fuerat, nunc est vispillŏ Diaulus:
coepit quō poterat clīnicus esse modō.
31
hōs tibi, Phoebe, vovet tōtōs ā vertice crīnēs
Encolpos, dominī centuriōnis amor,
grāta Pudēns meritī tulerit cum praemia pīlī.
quam prīmum longās, Phoebe, recīde comās,
dum nūllā tenerī sordent lānūgine vultūs
dumque decent fūsae lactea colla iubae;
utque tuīs longum dominusque puerque fruantur
mūneribus, tōnsum fac cito, sērŏ virum.
32
nōn amŏ tē, Sabidī, nec possum dīcere quārē:
hoc tantum possum dīcere, nōn amŏ tē.
33
āmissum nōn flet, cum sōla est, Gellia patrem;
sī quis adest iussae prōsiliunt lacrimae.
nōn lūget quisquis laudārī, Gellia, quaerit:
ille dolet vērē quī sine teste dolet.
34
incustōdītīs et apertīs, Lesbia, semper
līminibus peccās nec tua fūrta tegis,
et plūs spectātor quam tē dēlectat adulter
nec sunt grāta tibi gaudia sīqua latent.
at meretrīx abigit testem vēlōque serāque,
rāraque Submemmī fornice rīma patet.
ā Chionē saltem vel ab Īade disce pudōrem:
abscondunt spurcās et monumenta lupās.
numquid dūra tibi nimium cēnsūra vidētur?
dēprēndī vetŏ tē, Lesbia, nōn futuī.
35
versūs scrībere mē parum sevērōs
nec quōs praelegat in scholā magister,
Cornēlī, quereris: sed hī libellī,
tamquam coniugibus suīs marītī,
nōn possunt sine mentulā placēre.
quid sī mē iubeās thalassiōnem
verbīs dīcere nōn thalassiōnis?
quis Flōrālia vestit et stolātum
permittit meretrīcibus pudōrem?
lēx haec carminibus data est iocōsīs,
nē possint, nisi prūriant, iuvāre.
quārē dēpositā sevēritāte
parcās lūsibus et iocīs rogāmus,
nec castrāre velīs meōs libellōs:
gallō turpius est nihil Priāpō.
36
sī, Lūcāne, tibī vel sī tibi, Tulle, darentur
quālia Lēdaeī fāta Lacōnes habent,
nōbilis haec esset pietātis rixa duōbus,
quod prō frātre morī vellet uterque prior,
dīceret īnfernās et quī prior īsset ad umbrās:
“vīve tuō, frāter, tempore, vīve meō.”
37
ventris onus miserō, nec tē pudet, excipis aurō,
Basse, bibis vitrō: cārius ergŏ cacās.
38
quem recitās meus est, ō Fīdentīne, libellus:
sed male cum recitās, incipit esse tuus.
39
sī quis erit rārōs inter numerandus amīcōs,
quālēs prīsca fidēs fāmaque nōvit anus,
sī quis Cecropiae madidus Latiaeque Minervae
artibus et vērā simplicitāte bonus,
sī quis erit rēctī custōs, mīrātor honestī
et nihil arcānō quī roget ōre deōs,
sī quis erit magnae subnīxus rōbore mentis:
dispeream sī nōn hic Deciānus erit.
40
quī dūcis vultūs et nōn legis ista libenter,
omnibus invideās, līvide, nēmŏ tibi.
41
urbānus tibi, Caecilī, vidēris:
nōn es, crēde mihī. quid ergŏ? verna es,
hoc quod Trānstiberīnus ambulātor
quī pallentia sulpurāta frāctīs
permūtat vitreīs, quod ōtiōsae
vēndit quī madidum cicer corōnae,
quod custōs dominusque vīperārum,
quod vīlēs puerī salāriōrum,
quod fūmantia quī tomācla raucus
circumfert tepidīs cocus popīnīs,
quod nōn optimus urbicus poēta,
quod dē Gādibus improbus magister,
quod bucca est vetulī dicāx cinaedī.
quārē dēsine iam tibī vidērī,
quod sōlī tibi, Caecilī, vidēris,
quī Gabbam salibus tuīs et ipsum
possēs vincere Tettium Caballum.
nōn cuicumque datum est habēre nāsum:
lūdit quī stolidā procācitāte,
nōn est Tettius ille, sed caballus.
42
coniugis audīsset fātum cum Porcia Brūtī
et subtracta sibī quaereret arma dolor,
“nōndum scītis” ait “mortem nōn posse negārī?
crēdideram fātīs hoc docuisse patrem.”
dīxit et ārdentīs avidō bibit ōre favillās.
ī nunc et ferrum, turba molesta, negā.
43
bis tibi trīcēnī fuimus, Mancīne, vocātī
et positum est nōbīs nīl here praeter aprum;
nōn quae dē tardīs servantur vītibus ūvae,
dulcibus aut certant quae melimēla favīs;
nōn pira quae longā pendent religāta genestā
aut imitāta brevīs Pūnica grāna rosās;
rūstica lactantīs nec mīsit Sassina mētās
nec dē Pīcēnīs vēnit olīva cadīs:
nūdus aper, sed et hic minimus quālisque necārī
ā nōn armātō pūmiliōne potest.
et nihil inde datum est; tantum spectāvimus omnēs.
pōnere aprum nōbīs sīc et harēna solet.
pōnātur tibi nūllus aper post tālia facta,
sed tū pōnāris cui Charidēmus aprō.
44
lascīvōs leporum cursūs lūsūsque leōnum
quod maior nōbīs charta minorque gerit
et bis idem facimus, nimium sī, Stella, vidētur
hoc tibi, bis leporem tū quoque pōne mihi.
45
ēdita nē brevibus pereat mihi cūra libellīs,
dīcātur potius τὸν δ᾽ ἀπαμειβόμενος.
46
cum dīcis “properō, fac sī facis,” Hēdyli, languet
prōtinus et cessat dēbilitāta Venus.
exspectāre iubē: vēlōcius ībŏ retentus.
Hēdyli, sī properās, dīc mihi nē properem.
47
nūper erat medicus, nunc est vispillŏ Diaulus:
quod vispillŏ facit, fēcerat et medicus.
48
rictibus hīs taurōs nōn ēripuēre magistrī,
per quōs praeda fugāx itque reditque lepus;
quodque magis mīrum, vēlōcior exit ab hoste
nec nihil ā tantā nōbilitāte refert.
tūtior in sōlā nōn est cum currit harēnā,
nec caveae tantā conditur ille fidē.
sī vītāre canum morsūs, lepus improbe, quaeris,
ad quae cōnfugiās ōra leōnis habēs.
49
vir Celtibērīs nōn tacende gentibus
nostraeque laus Hispāniae,
vidēbis altam, Liciniāne, Bilbilin,
equīs et armīs nōbilem,
senemque Caium nivibus, et frāctīs sacrum
Vadāverōnem montibus,
et dēlicātī dulce Bōterdī nemus,
Pōmōna quod fēlīx amat.
tepidī natābis lēne Congedī vadum
mollēsque Nymphārum lacūs,
quibus remissum corpus astringēs brevī
Salōne, quī ferrum gelat.
praestābit illīc ipsa fīgendās prope
Voberca prandentī ferās;
aestūs serēnōs aureō frangēs Tagō
obscūrus umbrīs arborum;
avidam rigēns Dercenna plācābit sitim
et Nūtha quae vincit nivēs.
at cum December cānus et brūma impotēns
aquilōne raucō mūgiet,
aprīca repetēs Tarracōnis lītora
tuamque Lāletāniam.
ibi illigātās mollibus dammās plagīs
mactābis et vernās aprōs
leporemque fortī callidum rumpēs equō,
cervōs relinquēs vīlicō.
vīcīna in ipsum silva dēscendet focum
īnfante cīnctum sordidō;
vocābitur vēnātor et veniet tibi
convīva clāmātus prope;
lūnāta nusquam pellis et nusquam toga
olidaeque vestēs mūrice;
procul horridus Liburnus et querulus cliēns,
imperia viduārum procul;
nōn rumpet altum pallidus somnum reus,
sed māne tōtum dormiēs.
mereātur alius grande et īnsānum “sophōs!”:
miserēre tū fēlīcium
vērōque fruere nōn superbus gaudiō,
dum Sūra laudātur tuus.
nōn impudenter vīta quod reliquum est petit,
cum fāma quod satis est habet.
50
sī tibi Mistyllos cocus, Aemiliāne, vocātur,
dīcātur quārē nōn Taratalla mihi?
51
nōn facit ad saevōs cervīx nisi prīma leōnēs:
quid fugis hōs dentēs, ambitiōse lepus?
scīlicet ā magnīs ad tē dēscendere taurīs
et quae nōn cernunt frangere colla velint.
dēspēranda tibi est ingentis glōria fātī:
nōn potes hōc tenuis praeda sub hoste morī.
52
commendō tibi, Quīntiāne, nostrōs —
nostrōs dīcere sī tamen libellōs
possum, quōs recitat tuus poēta:
sī dē servitiō gravī queruntur,
assertor veniās satisque praestēs,
et, cum sē dominum vocābit ille,
dīcās esse meōs manūque missōs.
hoc sī terque quaterque clāmitāris,
impōnēs plagiāriō pudōrem.
53
ūna est in nostrīs tua, Fīdentīne, libellīs
pāgina, sed certā dominī signāta figūrā,
quae tua trādūcit manifēstō carmina fūrtō.
sīc interpositus villō contāminat ūnctō
urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus;
sīc Arrētīnae violant crystallina testae;
sīc niger in rīpīs errat cum forte Caystrī
inter Lēdaeōs rīdētur corvus olōrēs;
sīc ubi multisonā fervet sacer Atthide lūcus,
improba Cecropiās offendit pīca querēlās.
indice nōn opus est nostrīs nec iūdice librīs:
stat contrā dīcitque tibī tua pāgina “fūr es.”
54
sī quid, Fusce, vacās adhūc amārī —
nam sunt hinc tibi, sunt et hinc amīcī —
ūnum, sī superest, locum rogāmus,
nec mē, quod tibi sim novus, recūsēs:
omnēs hoc veterēs tuī fuērunt.
tū tantum īnspice quī novus parātur
an possit fierī vetus sodālis.
55
vōta tuī breviter sī vīs cognōscere Mārcī,
clārum mīlitiae, Fronto, togaeque decus,
hoc petit, esse suī nec magnī rūris arātor,
sordidaque in parvīs ōtia rēbus amat.
quisquam picta colit Spartānī frīgora saxī
et mātūtīnum portat ineptus “avē,”
cui licet exuviīs nemoris rūrisque beātō
ante focum plēnās explicuisse plagās
et piscem tremulā salientem dūcere saetā
flāvaque dē rubrō prōmere mella cadō?
pinguis inaequālēs onerat cui vīlica mēnsās
et sua nōn ēmptus praeparat ōva cinis?
nōn amet hanc vītam quisquis mē nōn amat, optō,
vīvat et urbānīs albus in officiīs.
56
continuīs vexāta madet vīndēmia nimbīs:
nōn potes, ut cupiās, vēndere, cōpŏ, merum.
57
quālem, Flacce, velim quaeris nōlimque puellam?
nōlŏ nimis facilem difficilemque nimis.
illud quod medium est atque inter utrumque probāmus:
nec volŏ quod cruciat nec volŏ quod satiat.
58
mīlia prō puerō centum mē mango poposcit:
rīsī ego, sed Phoebus prōtinus illa dedit.
hoc dolet et queritur dē mē mea mentula sēcum
laudāturque meam Phoebus in invidiam.
sed sēstertiolum dōnāvit mentula Phoebō
bis deciēs: hoc dā tū mihi, plūris emam.
59
dat Baiāna mihī quadrantēs sportula centum:
inter dēliciās quid facit ista famēs?
redde Lupī nōbīs tenebrōsaque balnea Gryllī:
tam male cum cēnem, cūr bene, Flacce, laver?
60
intrēs ampla licet torvī, lepus, ōra leōnis,
esse tamen vacuō sē leŏ dente putat.
quod ruet in tergum vel quōs prōcumbet in armōs,
alta iuvencōrum vulnera fīget ubi?
quid frūstrā nemorum dominum rēgemque fatīgās?
nōn nisi dēlēctā pāscitur ille ferā.
61
Vērōna doctī syllabās amat vātis,
Marōne fēlīx Mantua est,
cēnsētur Aponī Līviō suō tellūs
Stellāque nec Flaccō minus,
Apollodōrō plaudit imbrifer Nīlus,
Nāsōne Paelignī sonant,
duōsque Senecās ūnicumque Lūcānum
fācunda loquitur Corduba,
gaudent iocōsae Cāniō suō Gādēs,
ēmerita Deciānō meō:
tē, Liciniāne, glōriābitur nostra
nec mē tacēbit Bilbilis.
62
casta nec antīquīs cēdēns Laevīna Sabīnīs
et quamvīs tetricō trīstior ipsa virō
dum modo Lucrīnō, modo sē dēmittit Avernō,
et dum Baiānīs saepe fovētur aquīs,
incidit in flammās, iuvenemque secūta relictō
coniuge Pēnelopē vēnit, abît Helenē.
63
ut recitem tibi nostra rogās epigrammata. nōlō:
nōn audīre, Celer, sed recitāre cupis.
64
bella es, nōvimus, et puella, vērum est,
et dīves, quis enim potest negāre?
sed cum tē nimium, Fabulla, laudās,
nec dīves neque bella nec puella es.
65
cum dīxī “fīcūs,” rīdēs quasi barbara verba
et dīcī “fīcōs,” Caeciliāne, iubēs.
dīcēmus fīcūs quās scīmus in arbore nāscī,
dīcēmus fīcōs, Caeciliāne, tuōs.
66
errās, meōrum fūr avāre librōrum,
fierī poētam posse quī putās tantī,
scrīptūra quantī cōnstet et tomus vīlis:
nōn sex parātur aut decem “sophōs!” nummīs.
sēcrēta quaere carmina et rudēs cūrās
quās nōvit ūnus scrīniōque signātās
custōdit ipse virginis pater chartae,
quae trīta dūrō nōn inhorruit mentō:
mūtāre dominum nōn potest liber nōtus.
sed pūmicātā fronte sī quis est nōndum
nec umbilīcīs cultus atque membrānā,
mercāre: tālēs habeŏ, nec sciet quisquam.
aliēna quisquis recitat et petit fāmam
nōn emere librum sed silentium dēbet.
67
“līber homō es nimium” dīcis mihi, Cēryle, semper.
in tē quī dīcit, Cēryle, līber homō est.
68
quicquid agit Rūfus, nihil est nisi Naevia Rūfō.
sī gaudet, sī flet, sī tacet, hanc loquitur.
cēnat, prōpīnat, poscit, negat, annuit: ūna est
Naevia; sī nōn sit Naevia, mūtus erit.
scrīberet hesternā patrī cum lūce salūtem,
“Naevia lūx,” inquit, “Naevia lūmen, avē.”
haec legit et rīdet dēmissō Naevia vultū.
Naevia nōn ūna est: quid, vir inepte, furis?
69
coepit, Maxime, Pāna quae solēbat,
nunc ostendere Cānium Tarentos.
70
vāde salūtātum prō mē, liber: īre iubēris
ad Proculī nitidōs, officiōse, larēs.
quaeris iter? dīcam. vīcīnum Castora cānae
trānsībis Vestae virgineamque domum;
inde sacrō veneranda petēs Pālātia clīvō,
plūrima quā summī fulget imāgŏ ducis,
nec tē dētineat mīrī radiāta colossī
quae Rhodium mōlēs vincere gaudet opus.
flecte viās hāc quā madidī sunt tēcta Lyaeī
et Cybelēs pictō stat Corybante tholus.
prōtinus ā laevā clārī tibi fronte Penātēs
ātriaque excelsae sunt adeunda domūs:
hanc pete; nē metuās fastūs līmenque superbum.
nūlla magis tōtō iānua poste patet,
nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorōrēs.
sī dīcet “quārē nōn tamen ipse venit?”,
sīc licet excūsēs “quia quāliacumque leguntur
ista, salūtātor scrībere nōn potuit.”
71
laevia sex cyathīs, septem iūstīna bibātur,
quīnque Lycis, Lȳdē quattuor, Īda tribus.
omnis ab īnfūsō numerētur amīca Falernō,
et quia nūlla venit, tū mihi, Somne, venī.
72
nostrīs versibus esse tē poētam,
Fīdentīne, putās cupisque crēdī?
sīc dentāta sibī vidētur Aeglē
ēmptīs ossibus Indicōque cornū;
sīc quae nigrior est cadente mōrō,
cērussāta sibī placet Lycōris.
hāc et tū ratiōne quā poēta es,
calvus cum fuerīs, eris comātus.
73
nūllus in urbe fuit tōtā quī tangere vellet
uxōrem grātīs, Caeciliāne, tuam,
dum licuit: sed nunc positīs custōdibus ingēns
turba futūtōrum est: ingeniōsus homo es.
74
moechus erat: poterās tamen hoc tū, Paula, negāre.
ecce, vir est: numquid, Paula, negāre potes?
75
dīmidium dōnāre Linō quam crēdere tōtum
quī māvult, māvult perdere dīmidium.
76
ō mihi cūrārum pretium nōn vīle meārum,
Flacce, Antēnoreī spēs et alumne laris,
Pīeriōs differ cantūsque chorōsque sorōrum;
aes dabit ex istīs nūlla puella tibi.
quid petis ā Phoebō? nummōs habet arca Minervae;
haec sapit, haec omnēs fēnerat ūna deōs.
quid possunt hederae Bacchī dare? Pallados arbor
inclīnat variās pondere nigra comās.
praeter aquās Helicōn et serta lyrāsque deārum
nīl habet, et magnum sed perināne “sophōs!”
quid tibi cum Cirrhā? quid cum Permesside nūdā?
Rōmānum propius dīvitiusque forum est.
illīc aera sonant: at circum pulpita nostra
et sterilēs cathedrās bāsia sōla crepant.
77
pulchrē valet Charīnus et tamen pallet.
parcē bibit Charīnus et tamen pallet.
bene concoquit Charīnus et tamen pallet.
sōle ūtitur Charīnus et tamen pallet.
tingit cutem Charīnus et tamen pallet.
cunnum Charīnus lingit et tamen pallet.
78
indignās premeret pestis cum tābida faucēs
inque ipsōs vultūs serperet ātra luēs,
siccīs ipse genīs flentēs hortātus amīcōs
dēcrēvit Stygiōs Fēstus adīre lacūs.
nec tamen obscūrō pia polluit ōra venēnō
aut torsit lentā trīstia fāta famē,
sānctam Rōmānā vītam sed morte perēgit
dīmīsitque animam nōbiliōre rogō.
hanc mortem fātīs magnī praeferre Catōnis
fāma potest: huius Caesar amīcus erat.
79
semper agis causās et rēs agis, Attale, semper:
est, nōn est quod agās, Attale, semper agis.
sī rēs et causae dēsunt, agis, Attale, mūlās.
Attale, nē quod agās dēsit, agās animam.
80
sportula, Cāne, tibī suprēmā nocte petīta est.
occīdit, putŏ, tē, Cāne, quod ūna fuit.
81
ā servō scīs tē genitum blandēque fatēris,
cum dīcis dominum, Sōsibiāne, patrem.
82
haec quae pulvere dissipāta multō
longās porticus explicat ruīnās,
ēn quantō iacet absolūta cāsū!
tēctīs nam modo Rēgulus sub illīs
gestātus fuerat recesseratque,
victa est pondere cum suō repente,
et, postquam dominō nihil timēbat,
sēcūrō ruit incruenta damnō.
tantae, Rēgule, post metum querēlae
quis cūram neget esse tē deōrum,
propter quem fuit innocēns ruīna?
83
ōs et labra tibī lingit, Manneia, catellus:
nōn mīror, merdās sī libet ēsse canī.
84
uxōrem habendam nōn putat Quirīnālis,
cum velit habēre fīliōs, et invēnit
quō possit istud mōre: futuit ancillās
domumque et agrōs implet equitibus vernīs.
pater familiae vērus est Quirīnālis.
85
vēnderet excultōs collēs cum praeco facētus
atque suburbānī iūgera pulchra solī,
“errat” aït “sīquis Mariō putat esse necesse
vēndere: nīl dēbet, fēnerat immo magis.”
“quae ratiō est igitur?” “servōs ibi perdidit omnēs
et pecus et frūctūs; nōn amat inde locum.”
quis faceret pretium nisi quī sua perdere vellet
omnia? sīc Mariō noxius haeret ager.
86
vīcīnus meus est manūque tangī
dē nostrīs Novius potest fenestrīs.
quis nōn invideat mihī putetque
hōrīs omnibus esse mē beātum,
iūnctō cui liceat fruī sodāle?
tam longē est mihi quam Terentiānus,
quī nunc Nīliacam regit Syēnēn.
nōn convīvere, nec vidēre saltem,
nōn audīre licet, nec urbe tōtā
quisquam est tam prope tam proculque nōbīs.
migrandum est mihi longius vel illī.
vīcīnus Noviō vel inquilīnus
sit sīquis Novium vidēre nōn vult.
87
nē gravis hesternō fragrēs, Fescennia, vīnō,
pāstillōs Cosmī luxuriōsa vorās.
ista linunt dentēs iantācula, sed nihil obstant,
extrēmō ructus cum redit ā barathrō.
quid quod olet gravius mixtum diapasmate vīrus
atque duplex animae longius exit odor?
nōtās ergŏ nimis fraudēs dēprēnsaque fūrta
iam tollās et sīs ēbria simpliciter.
88
Alcime, quem raptum dominō crēscentibus annīs
Lābīcāna levī caespite vēlat humus,
accipe nōn Pariō nūtantia pondera saxō,
quae cinerī vānus dat ruitūra labor,
sed facilēs buxōs et opācās palmitis umbrās
quaeque virent lacrimīs rōscida prāta meīs
accipe, cāre puer, nostrī monimenta dolōris:
hic tibi perpetuō tempore vīvet honor.
cum mihi suprēmōs Lachesis pernēverit annōs,
nōn aliter cinerēs mando iacēre meōs.
89
garrīs in aurem semper omnibus, Cinna,
garrīre et illud teste quod licet turbā.
rīdēs in aurem, quereris, arguis, plōrās,
cantās in aurem, iūdicās, tacēs, clāmās,
adeōque penitus sēdit hic tibī morbus,
ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudēs.
90
quod numquam maribus iūnctam tē, Bassa, vidēbam
quodque tibī moechum fābula nūlla dabat,
omne sed officium circā tē semper obībat
turba tuī sexūs, nōn adeunte virō,
esse vidēbāris, fateor, Lūcrētia nōbīs:
at tū, prōh facinus, Bassa, futūtor erās.
inter sē geminōs audēs committere cunnōs
mentīturque virum prōdigiōsa Venus.
commenta es dignum Thēbānō aenigmate mōnstrum,
hīc ubi vir nōn est, ut sit adulterium.
91
cum tua nōn ēdās, carpis mea carmina, Laelī:
carpere vel nōlī nostra, vel ēde tua.
92
saepe mihi queritur nōn siccīs Cestos ocellīs,
tangī sē digitō, Māmuriāne, tuō.
nōn opus est digitō: tōtum tibi Ceston habētō,
sī dēst nīl aliud, Māmuriāne, tibi.
sed sī nec focus est nūdī nec sponda grabātī
nec curtus Chionēs Antiopēsve calix,
cerea sī pendet lumbīs et scrīpta lacerna
dīmidiāsque natēs Gallica paeda tegit,
pāsceris et nigrae sōlō nīdōre culīnae
et bibis immundam cum cane prōnus aquam,
nōn cūlum — neque enim est cūlus quī nōn cacat ōlim —
sed fodiam digitō quī superest oculum.
nec mē zēlotypum nec dīxeris esse malignum.
dēnique pēdīcā, Māmuriāne, satur.
93
Fābriciō iūnctus fīdō requiēscit Aquīnus,
quī prior Ēlysiās gaudet adīsse domōs.
āra duplex prīmī testātur mūnera pīlī:
plūs tamen est, titulō quod breviōre legis:
“iūnctus uterque sacrō laudātae foedere vītae,
fāmaque quod rārō nōvit, amīcus erat.”
94
cantāstī male, dum futūta es, Aeglē.
iam cantās bene: bāsianda nōn es.
95
quod clāmās semper, quod agentibus obstrepis, Aelī,
nōn facis hoc grātīs: accipis, ut taceās.
96
sī nōn molestum est tēque nōn piget, scāzōn,
nostrō rogāmus pauca verba Māternō
dīcās in aurem sīc ut audiat sōlus.
amātor ille trīstium lacernārum
et baeticātus atque leucophaeātus,
quī coccinātōs nōn putat virōs esse
amethystināsque mulierum vocat vestēs,
nātīva laudet, habeat et licet semper
fuscōs colōrēs, galbinōs habet mōrēs.
rogābit unde suspicer virum mollem:
ūnā lavāmur: aspicit nihil sūrsum,
sed spectat oculīs dēvorantibus draucōs
nec ōtiōsīs mentulās videt labrīs.
quaeris quis hic sit? excidit mihī nōmen.
97
cum clāmant omnēs, loqueris tunc, Naevole, tantum,
et tē patrōnum causidicumque putās.
hāc ratiōne potest nēmō nōn esse disertus.
ecce, tacent omnēs: Naevole, dīc aliquid.
98
lītigat et podagrā Diodōrus, Flacce, labōrat.
sed nīl patrōnō porrigit: haec cheragra est.
99
nōn plēnum modo vīciēs habēbās,
sed tam prōdigus atque līberālis
et tam lautus erās, Calēne, ut omnēs
optārent tibi centiēs amīcī.
audit vōta deus precēsque nostrās
atque intrā, putŏ, septimās Kalendās
mortēs hoc tibi quattuor dedērunt.
at tū sīc quasi nōn foret relictum,
sed raptum tibi centiēs, abistī
in tantam miser ēsurītiōnem
ut convīvia sūmptuōsiōra,
tōtō quae semel apparās in annō,
nigrae sordibus explicēs monētae,
et septem veterēs tuī sodālēs
cōnstēmus tibi plumbeā selībrā.
quid dignum meritīs precēmur istīs?
optāmus tibi mīliēs, Calēne.
hoc sī contigerit, famē perībis.
100
mammās atque tatās habet Āfra, sed ipsa tatārum
dīcī et mammārum maxima mamma potest.
101
illa manus quondam studiōrum fīda meōrum
et fēlīx dominō nōtaque Caesaribus,
dēstituit prīmōs viridis Dēmētrius annōs:
quārta tribus lustrīs addita messis erat.
nē tamen ad Stygiās famulus dēscenderet umbrās,
ūreret implicitum cum scelerāta luēs,
cāvimus et dominī iūs omne remīsimus aegrō:
mūnere dignus erat convaluisse meō.
sēnsit dēficiēns sua praemia mēque patrōnum
dīxit ad īnfernās līber itūrus aquās.
102
quī pīnxit Venerem tuam, Lycōri,
blandītus, putŏ, pictor est Minervae.
103
“sī dederint superī deciēs mihi mīlia centum”
dīcēbās nōndum, Scaevola, iūstus eques,
“quāliter ō vīvam, quam largē quamque beātē!”
rīsērunt facilēs et tribuēre deī.
sordidior multō post hoc toga, paenula peior,
calceus est sartā terque quaterque cute;
dēque decem plūrēs semper servantur olīvae,
explicat et cēnās ūnica mēnsa duās,
et Veientānī bibitur faex crassa rubellī,
asse cicer tepidum cōnstat et asse Venus.
in iūs, ō fallāx atque īnfitiātor, eāmus:
aut vīve aut deciēs, Scaevola, redde deīs.
104
pictō quod iuga dēlicāta collō
pardus sustinet improbaeque tigrēs
indulgent patientiam flagellō,
mordent aurea quod lupāta cervī,
quod frēnīs Libycī domantur ursī,
et, quantum Calydōn tulisse fertur,
pāret purpureīs aper capistrīs,
turpēs esseda quod trahunt bisontēs
et mollēs dare iussa quod chorēās
nigrō bēlua nōn negat magistrō:
quis spectācula nōn putet deōrum?
haec trānsit tamen ut minōra quisquis
vēnātūs humilēs videt leōnum,
quōs vēlōx leporum timor fatīgat.
dīmittunt, repetunt, amantque captōs,
et sēcūrior est in ōre praeda,
laxōs cui dare perviōsque rictūs
gaudent et timidōs tenēre dentēs,
mollem frangere dum pudet rapīnam,
strātīs cum modo vēnerint iuvencīs
haec clēmentia nōn parātur arte,
sed nōrunt cuï serviant leōnēs.
105
in Nōmentānīs, Ovidī, quod nāscitur arvīs,
accēpit quotiēns tempora longa, merum
exuit annōsā mōrēs nōmenque senectā,
et quicquid voluit testa vocātur anus.
106
interpōnis aquam subinde, Rūfe,
et sī cōgeris ā sodāle, rāram
dīlūtī bibis unciam Falernī.
numquid pollicita est tibī beātam
noctem Naevia sōbriāsque māvīs
certae nēquitiās futūtiōnis?
suspīrās, reticēs, gemis: negāvit.
crēbrōs ergŏ licet bibās trientēs
et dūrum iugulēs merō dolōrem.
quid parcis tibi, Rūfe? dormiendum est.
107
saepe mihi dīcis, Lūcī cārissime Iūlī,
“scrībe aliquid magnum: dēsidiōsus homo es.”
ōtia dā nōbīs, sed quālia fēcerat ōlim
Maecēnās Flaccō Vergiliōque suō:
condere vīctūrās temptem per saecula cūrās
et nōmen flammīs ēripuisse meum.
in sterilēs nōlunt campōs iuga ferre iuvencī:
pingue solum lassat, sed iuvat ipse labor.
108
est tibi, sitque precor multōs crēscatque per annōs,
pulchra quidem, vērum Trānstiberīna domus;
at mea Vīpsānās spectant cēnācula laurūs.
factus in hāc ego sum iam regiōne senex.
migrandum est, ut māne domī tē, Galle, salūtem:
est tantī, vel sī longius illa foret.
sed tibi nōn multum est ūnum sī praesto togātum:
multum est, hunc ūnum sī mihi, Galle, negō.
ipse salūtābō decimā tē saepius hōrā:
māne tibī prō mē dīcet havēre liber.
109
Issa est passere nēquior Catullī,
Issa est pūrior ōsculō columbae,
Issa est blandior omnibus puellīs,
Issa est cārior Indicīs lapillīs,
Issa est dēliciae catella Pūblī.
hanc tū, sī queritur, loquī putābis;
sentit trīstitiamque gaudiumque.
collō nīxa cubat capitque somnōs
ut suspīria nūlla sentiantur,
et dēsīderiō coācta ventris
guttā pallia nōn fefellit ūllā,
sed blandō pede suscitat torōque
dēpōnī monet et rogat levārī.
castae tantus inest pudor catellae,
ignōrat Venerem; nec invenīmus
dignum tam tenerā virum puellā.
hanc nē lūx rapiat suprēma tōtam,
pictā Pūblius exprimit tabellā,
in quā tam similem vidēbis Issam,
ut sit tam similis sibī nec ipsa.
Issam dēnique pōne cum tabellā:
aut utramque putābis esse vēram,
aut utramque putābis esse pictam.
110
scrībere mē quereris, Vēlōx, epigrammata longa.
ipse nihil scrībis: tū breviōra facis.
111
cum tibi sit sophiae pār fāma et cūra deōrum,
ingeniō pietās nec minor ipsa tuō,
ignōrat meritīs dare mūnera quī tibi librum
et quī mīrātur, Rēgule, tūra darī.
112
cum tē nōn nōssem, dominum rēgemque vocābam;
nunc bene tē nōvī: iam mihi Prīscus eris.
113
quaecumque lūsī iuvenis et puer quondam
apināsque nostrās quās nec ipse iam nōvī,
male collocāre sī bonās volēs hōrās
et invidēbis ōtiō tuō, lēctor,
ā Valeriānō Polliō petēs Quīntō,
per quem perīre nōn licet meīs nūgīs
114
hōs tibi vīcīnōs, Faustīne, Telesphorus hortōs
Faenius et breve rūs ūdaque prāta tenet.
condidit hīc nātae cinerēs nōmenque sacrāvit
quod legis Antullae, dignior ipse legī.
ad Stygiās aequum fuerat pater īsset ut umbrās:
quod quia nōn licuit, vīvat, ut ossa colat.
115
quaedam mē cupit — invidē, Procille! —
lōtō candidior puella cycnō,
argentō, nive, līliō, ligustrō:
sed quandam volŏ nocte nigriōrem,
formīcā, pice, grāculō, cicādā.
iam suspendia saeva cōgitābās:
sī nōvī bene tē, Procille, vīvēs.
116
hoc nemus aeternō cinerum sacrāvit honōrī
Faenius et cultī iūgera pulchra solī.
hōc tegitur cito rapta suīs Antulla sepulcrō,
hōc erit Antullae mixtus uterque parēns.
sī cupit hunc aliquis, moneō nē spēret agellum:
perpetuō dominīs serviet iste suīs.
117
occurris quotiēns, Luperce, nōbīs,
“vīs mittam puerum” subinde dīcis,
“cui trādās epigrammatōn libellum,
lēctum quem tibi prōtinus remittam?”
nōn est quod puerum, Luperce, vexēs.
longum est, sī velit ad Pirum venīre,
et scālīs habitō tribus, sed altīs.
quod quaeris propius petās licēbit.
Argī nempe solēs subīre Lētum:
contrā Caesaris est forum taberna
scrīptīs postibus hinc et inde tōtīs,
omnīs ut cito perlegās poētās:
illinc mē pete. sī rogēs Atrectum —
hoc nōmen dominus gerit tabernae —
dē prīmō dabit alterōve nīdō
rāsum pūmice purpurāque cultum
dēnārīs tibi quīnque Mārtiālem.
“tantī nōn es” ais? sapis, Luperce.
118
cui lēgisse satis nōn est epigrammata centum,
nīl illī satis est, Caediciāne, malī.