omnibus in terrīs quae sunt ā Gādibus ūsque

Aurōram et Gangēn, paucī dīnōscere possunt

vēra bona atque illīs multum dīversa remōtā

errōris nebulā. quid enim ratiōne timēmus

aut cupimus? quid tam dextrō pede concipis ut

cōnātūs nōn paeniteat vōtīque perāctī?

ēvertēre domōs tōtās optantibus ipsīs

facilēs. nocitūra togā, nocitūra petuntur

mīlitiā; torrēns dīcendī cōpia multīs

et sua mortifera est fācundia; vīribus ille

cōnfīsus periît admīrandīsque lacertīs;

sed plūrēs nimiā congesta pecūnia cūrā

strangulat et cūncta exsuperāns patrimōnia cēnsus

quantō delphīnīs ballaena Britannica maior.

temporibus dīrīs igitur iussūque Nerōnis

Longīnum et magnōs Senecae praedīvitis hortōs

clausit et ēgregiās Laterānōrum obsidet aedēs

tōta cohorsrārus venit in cēnācula mīles.

pauca licet portēs argentī vāscula pūrī

nocte iter ingressus, gladium contumque timēbis

et mōtae ad lūnam trepidābis harundinis umbrā:

cantābit vacuus cōram latrōne viātor.

prīma ferē vōta et cūnctīs nōtissima templīs

dīvitiae, crēscant ut opēs, ut maxima tōtō

nostra sit arca forō. sed nūlla aconīta bibuntur

fictilibus; tunc illa timē cum pōcula sūmēs

gemmāta et lātō Sētīnum ārdēbit in aurō.

iamne igitur laudās quod sapientibus alter

rīdēbat quotiēns ā līmine mōverat ūnum

prōtuleratque pedem, flēbat contrārius alter?

sed facilis cuivīs rigidī cēnsūra cachinnī;

mīrandum est unde ille oculīs suffēcerit ūmor.

perpetuō rīsū pulmōnem agitāre solēbat

Dēmocritus, quamquam nōn essent urbibus illīs

praetextae, trabeae, fascēs, lectīca, tribūnal.

quid vīdisset praetōrem curribus altīs

exstantem et mediī sublīmem pulvere Circī

in tunicā Iovis et pictae Sarrāna ferentem

ex umerīs aulaea togae, magnaeque corōnae

tantum orbem quantō cervīx nōn sufficit ūlla?

quippe tenet sūdāns hanc pūblicus et, sibicōnsul

placeat, currū servus portātur eōdem.

nunc et volucrem, scēptrō quae surgit eburnō,

illinc cornicinēs, hinc praecēdentia longī

agminis officia et niveōs ad frēna Quirītēs,

dēfossa in loculōs quōs sportula fēcit amīcōs.

tum quoque māteriam rīsūs invēnit ad omnēs

occursūs hominum, cuius prūdentia mōnstrat

summōs posse virōs et magna exempla datūrōs

vervēcum in patriā crassōque sub āere nāscī.

rīdēbat cūrās necnōn et gaudia vulgī,

interdum et lacrimās, cum Fortūnae ipse minācī

mandāret laqueum mediumque ostenderet unguem.

ergŏ supervacua aut perniciōsa petuntur,

propter quae fās est genua incērāre deōrum?

quōsdam praecipitat subiecta potentia magnae

invidiae, mergit longa atque īnsignis honōrum

pāgina. dēscendunt statuae restemque sequuntur,

ipsās deinde rotās bīgārum impācta secūris

caedit et immeritīs franguntur crūra caballīs.

iam strīdent ignēs, iam follibus atque camīnīs

ārdet adōrātum populō caput et crepat ingēns

Seiānus, deinde ex faciē tōtō orbe secundā

fīunt urceolī, pēlvēs, sartāgŏ, matellae.

pōne domī laurūs, dūc in Capitōlia magnum

crētātumque bovem: Seiānus dūcitur uncō

spectandus, gaudent omnēs. “quae labra, quis illī

vultus erat! numquam, quid mihi crēdis, amāvī

hunc hominem. sed quō cecidit sub crīmine? quisnam

dēlātor? quibus indicibus, quō teste probāvit?”

nīl hōrum; verbōsa et grandis epistula vēnit

ā Capreīs.” “bene habet, nīl plūs interrogŏ.” sed quid

turba Remī? sequitur fortūnam, ut semper, et ōdit

damnātōs. īdem populus, Nortia Tuscō

fāvisset, oppressa foret sēcūra senectūs

prīncipis, hāc ipsā Seiānum dīceret hōrā

Augustum. iam prīdem, ex quō suffrāgia nūllī

vēndimus, effūdit cūrās; nam quī dabat ōlim

imperium, fascēs, legiōnēs, omnia, nunc

continet atque duās tantum rēs ānxius optat:

pānem et circēnsēs. “peritūrōs audiō multōs.”

nīl dubium, magna est fornācula.” “pallidulus

Bruttidius meus ad Mārtis fuit obvius āram;

quam timeō, victus poenās exigat Aiāx

ut male dēfēnsus. currāmus praecipitēs et,

dum iacet in rīpā, calcēmus Caesaris hostem.

sed videant servī, quis neget et pavidum in iūs

cervīce obstrictā dominum trahat.” sermōnēs

tunc Seiānō, sēcrēta haec murmura vulgī.

vīsne salūtārī sīcut Seiānus, habēre

tantundem atque illī summās dōnāre curūlēs,

illum exercitibus praepōnere, tūtor habērī

prīncipis angustā Capreārum in rūpe sedentis

cum grege Chaldaeō? vīs certē pīla, cohortēs,

ēgregiōs equitēs et castra domestica; quidnī

haec cupiās? et quī nōlunt occīdere quemquam

posse volunt. sed quae praeclāra et prospera tantī

ut rēbus laetīs pār sit mēnsūra malōrum?

huius quī trahitur praetextam sūmere māvīs

an Fīdēnārum Gabiōrumque esse potestās

et mēnsūrā iūs dīcere, vāsa minōra

frangere pannōsus vacuīs aedīlis Ulubrīs?

ergŏ quid optandum foret ignōrāsse fatēris

Seiānum; nam quī nimiōs optābat honōrēs

et nimiās poscēbat opēs, numerōsa parābat

excelsae turris tabulāta, unde altior esset

cāsus et impulsae praeceps immāne ruīnae.

quid Crassōs, quid Pompeiōs ēvertit et illum

ad sua quī domitōs dēdūxit flagra Quirītēs?

summus nempe locus nūllā nōn arte petītus

magnaque nūminibus vōta exaudīta malignīs.

ad generum Cereris sine caede ac vulnere paucī

dēscendunt rēgēs et siccā morte tyrannī.

ēloquium ac fāmam Dēmosthenis aut Cicerōnis

incipit optāre et tōtīs Quīnquātribus optat

quisquis adhūc ūnō parcam colit asse Minervam,

quem sequitur custōs angustae vernula capsae.

ēloquiō sed uterque perît ōrātor, utrumque

largus et exundāns lētō dedit ingeniī fōns.

ingeniō manus est et cervīx caesa, nec umquam

sanguine causidicī maduērunt rōstra pusillī.

ō fortūnātam nātam cōnsule Rōmam!” —

Antōnī gladiōs potuit contemnere sīc

omnia dīxisset. rīdenda poēmata mālō

quam , cōnspicuae dīvīna Philippica fāmae,

volveris ā prīmā quae proxima. saevus et illum

exitus ēripuit, quem mīrābantur Athēnae

torrentem et plēnī moderantem frēna theātrī.

dīs ille adversīs genitus fātōque sinistrō,

quem pater ārdentis massae fūlīgine lippus

ā carbōne et forcipibus gladiōsque parantī

incūde et luteō Vulcānō ad rhētora mīsit.

bellōrum exuviaetruncīs affixa tropaeīs

lōrīca et frāctā casside buccula pendēns

et curtum tēmōne iugum victaeque trirēmis

aplustre et summō trīstis captīvus in arcū

hūmānīs maiōra bonīs crēduntur. ad hoc

Rōmānus Graiusque et barbarus induperātor

ērēxit, causās discrīminis atque labōris

inde habuit. tantō maior fāmae sitis est quam

virtūtis; quis enim virtūtem amplectitur ipsam,

praemia tollās? patriam tamen obruit ōlim

glōria paucōrum et laudis titulīque cupīdō

haesūrī saxīs cinerum custōdibus, ad quae

discutienda valent sterilis mala rōbora fīcī,

quandoquidem data sunt ipsīs quoque fāta sepulcrīs.

expende Hannibalem: quot lībrās in duce summō

inveniēs? hic est quem nōn capit Āfrica Maurō

percussa ōceanō Nīlōque admōta tepentī.

[rūrsus ad Aethiopum populōs aliōsque elephantōs]

additur imperiīs Hispānia, Pȳrēnaeum

trānsilit. opposuit nātūra Alpemque nivemque:

dīdūcit scopulōs et montem rumpit acētō.

iam tenet Ītaliam, tamen ultrā pergere tendit.

āctīinquitnihil est, nisi Poenō mīlite portās

frangimus et mediā vēxillum pōnŏ Subūrā.”

ō quālis faciēs et quālī digna tabellā,

cum Gaetūla ducem portāret bēlua luscum!

exitus ergŏ quis est? ō glōria! vincitur īdem

nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus

mīrandusque cliēns sedet ad praetōria rēgis,

dōnec Bīthȳnō libeat vigilāre tyrannō.

fīnem animae quae rēs hūmānās miscuit ōlim

nōn gladiī, nōn saxa dabunt nec tēla, sed ille

Cannārum vindex et tantī sanguinis ultor

ānulus. ī, dēmēns, et saevās curre per Alpēs

ut puerīs placeās et dēclāmātiō fīās.

ūnus Pellaeō iuvenī nōn sufficit orbis,

aestuat īnfēlīx angustō līmite mundī

ut Gyarae clausus scopulīs parvāque Serīphō;

cum tamen ā figulīs mūnītam intrāverit urbem,

sarcophagō contentus erit. mors sōla fatētur

quantula sint hominum corpuscula. crēditur ōlim

vēlificātus Athōs et quicquid Graecia mendāx

audet in historiā, cōnstrātum classibus īsdem

suppositumque rotīs solidum mare; crēdimus altōs

dēfēcisse amnēs ēpōtaque flūmina Mēdō

prandente et madidīs cantat quae Sostratus ālīs.

ille tamen quālis rediit Salamīne relictā,

in Caurum atque Eurum solitus saevīre flagellīs

barbarus Aeoliō numquam hoc in carcere passōs,

ipsum compedibus quī vīnxerat Ennosigaeum

mītius id sānē. quid? nōn et stigmate dignum

crēdidit? huic quisquam nollet servīre deōrum? —

sed quālis rediit? nempe ūnā nāve, cruentīs

flūctibus ac tardā per dēnsa cadāvera prōrā.

hās totiēns optāta exēgit glōria poenās.

spatium vītae, multōs , Iuppiter, annōs.”

hoc rēctō vultū, sōlum hoc et pallidus optās.

sed quam continuīs et quantīs longa senectūs

plēna malīs! dēfōrmem et taetrum ante omnia vultum

dissimilemque suī, dētrāctam prō cute pellem

pendentēsque genās et tālēs aspice rūgās

quālēs, umbriferōs ubi pandit Thabraca saltūs,

in vetulā scalpit iam māter sīmia buccā.

plūrima sunt iuvenum discrīmina: pulchrior ille

hōc atque ōre aliō, multum hic rōbustior illō.

ūna senum faciēs: cum vōce trementia membra

et iam lēve caput madidīque īnfantia nāsī.

frangendus miserō gingīvā pānis inermī.

ūsque adeō gravis uxōrī nātīsque sibīque

ut captātōrī moveat fastīdia Cossō.

nōn eadem vīnī atque cibī torpente palātō

gaudia; nam coitūs iam longa oblīviō, vel

cōnēris, iacet exiguus cum rāmice nervus

et, quamvīs tōtā palpētur nocte, iacēbit.

anne aliquid spērāre potest haec inguinis aegrī

cānitiēs? quid quod meritō suspecta libīdō est

quae venerem affectat sine vīribus?

aspice partis

nunc damnum alterius. nam quae cantante voluptās,

sit licet eximius, citharoedō sīve Seleucō

et quibus aurātā mōs est fulgēre lacernā?

quid rēfert, magnī sedeat quā parte theātrī

quī vix cornicinēs exaudiet atque tubārum

concentūs? clāmōre opus est ut sentiat auris

quem dīcat vēnisse puer, quot nūntiet hōrās.

praetereā minimus gelidō iam in corpore sanguis

febre calet sōlā, circumsilit agmine factō

morbōrum omne genus, quōrum nōmina quaerās,

prōmptius expediam quot amāverit Oppia moechōs,

quot Themisōn aegrōs autumnō occīderit ūnō,

quot Basilus sociōs, quot circumscrīpserit Hirrus

pūpillōs, quot larga virōs exsorbeat ūnō

Maura diē, quot discipulōs inclīnet Hamillus.

[percurram citius quot vīllās possideat nunc

quō tondente gravis iuvenī mihi barba sonābat]

ille umerō, hic lumbīs, hic coxā dēbilis; ambōs

perdidit ille oculōs et luscīs invidet; huius

pallida labra cibum accipiunt digitīs aliēnīs,

ipse ad cōnspectum cēnae dīdūcere rictum

suētus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem

ōre volat plēnō māter ieiūna. sed omnī

membrōrum damnō maior dēmentia, quae nec

nōmina servōrum nec vultum agnōscit amīcī

cum quō praeteritā cēnāvit nocte, nec illōs

quōs genuit, quōs ēdūxit. nam cōdice saevō

hērēdēs vetat esse suōs, bona tōta feruntur

ad Phialēn; tantum artificis valet hālitus ōris,

quod steterat multīs in carcere fornicis annīs.

ut vigeant sēnsūs animī, dūcenda tamen sunt

fūnera nātōrum, rogus aspiciendus amātae

coniugis et frātris plēnaeque sorōribus urnae.

haec data poena diū vīventibus, ut renovātā

semper clāde domūs multīs in lūctibus inque

perpetuō maerōre et nigrā veste senēscant.

rēx Pylius, magnō quicquam crēdis Homērō,

exemplum vītae fuit ā cornīce secundae.

fēlīx nīmīrum, quī tot per saecula mortem

distulit atque suōs iam dextrā computat annōs,

quīque novum totiēns mustum bibit. ōrŏ parumper

attendās quantum lēgibus ipse querātur

fātōrum et nimiō stāmine, cum videt ācris

Antilochī barbam ārdentem, cum quaerit ab omnī,

quisquis adest, sociō cūr haec in tempora dūret,

quod facinus dignum tam longō admīserit aevō.

haec eadem Pēleus, raptum cum lūget Achillem,

atque alius, cui fās Ithacum lūgēre natantem.

incolumī Trōiā Priamus vēnisset ad umbrās

Assaracī magnīs sollemnibus Hectore fūnus

portante ac reliquīs frātrum cervīcibus inter

Īliadum lacrimās, ut prīmōs ēdere plānctūs

Cassandra inciperet scissāque Polyxena pallā,

foret exstīnctus dīversō tempore, quō nōn

coeperat audācēs Paris aedificāre carīnās.

longa diēs igitur quid contulit? omnia vīdit

ēversa et flammīs Asiam ferrōque cadentem.

tunc mīles tremulus positā tulit arma tiārā

et ruit ante āram summī Iovis ut vetulus bōs,

quī dominī cultrīs tenue et miserābile collum

praebet ab ingrātō iam fastīdītus arātrō.

exitus ille utcumque hominis, sed torva canīnō

lātrāvit rictū quae post hunc vīxerat uxor.

festīnō ad nostrōs et rēgem trānseŏ Pontī

et Croesum, quem vōx iūstī fācunda Solōnis

respicere ad longae iussit spatia ultima vītae.

exilium et carcer Minturnārumque palūdēs

et mendīcātus victā Carthāgine pānis

hinc causās habuēre; quid illō cīve tulisset

nātūra in terrīs, quid Rōma beātius umquam,

circumductō captīvōrum agmine et omnī

bellōrum pompā | animam exhālāsset opīmam,

cum Teutonicō vellet dēscendere currū?

prōvida Pompeiō dederat Campānia febrēs

optandās, sed multae urbēs et pūblica vōta

vīcērunt; igitur Fortūna ipsīus et Urbis

servātum victō caput abstulit. hōc cruciātū

Lentulus, hāc poenā caruit ceciditque Cethēgus

integer et iacuit Catilīna cadāvere tōtō.

fōrmam optat modicō puerīs, maiōre puellīs

murmure, cum Veneris fānum videt, ānxia māter

ūsque ad dēliciās vōtōrum. “cūr tameninquit

corripiās? pulchrā gaudet Lātōna Diānā.”

sed vetat optārī faciem Lucrētia quālem

ipsa habuit, cuperet Rutilae Vergīnia gibbum

accipere ōsque suum Rutilae dare. fīlius autem

corporis ēgregiī miserōs trepidōsque parentēs

semper habet: rāra est adeō concordia fōrmae

atque pudīcitiae. sānctōs licet horrida mōrēs

trādiderit domus ac veterēs imitāta Sabīnōs,

praetereā castum ingenium vultumque modestō

sanguine ferventem tribuat nātūra benignā

larga manūquid enim puerō cōnferre potest plūs

custōde et cūrā nātūra potentior omnī? —

nōn licet esse virō. nam prōdiga corruptōris

improbitās ipsōs audet temptāre parentēs:

tanta in mūneribus fīdūcia. nūllus ephēbum

dēfōrmem saevā castrāvit in arce tyrannus,

nec praetextātum rapuit Nerŏ lōripedem nec

strūmōsum atque uterō pariter gibbōque tumentem.

ī nunc et iuvenis speciē laetāre tuī, quem

maiōra exspectant discrīmina. fīet adulter

pūblicus et poenās metuet quāscumque marītī

īrātī dēbet†, nec erit fēlīcior astrō

Mārtis, ut in laqueōs numquam incidat. exigit autem

interdum ille dolor plūs quam lēx ūlla dolōrī

concessit: necat hīc ferrō, secat ille cruentīs

verberibus, quōsdam moechōs et mūgilis intrat.

sed tuus Endymiōn dīlēctae fīet adulter

mātrōnae. mox cum dederit Servīlia nummōs,

fīet et illīus quam nōn amat, exuet omnem

corporis ōrnātum. — quid enim ūlla negāverit ūdīs

inguinibus, sīve est haec Oppia sīve Catulla?

[dēterior tōtōs habet illīc fēmina mōrēs]

sed castō quid fōrma nocet?” quid prōfuit immō

Hippolytō grave prōpositum, quid Bellerophontī?

[ērubuit nempe haec ceu fastīdīta repulsō]

nec Stheneboea minus quam Crēssa excanduit, et

concussēre ambae. mulier saevissima tunc est

cum stimulōs odiō pudor admovet. ēlige quidnam

suādendum esse putēs cui nūbere Caesaris uxor

dēstinat. optimus hīc et fōrmōsissimus īdem

gentis patriciae rapitur miser exstinguendus

Messālīnae oculīs; dūdum sedet illa parātō

flammeolō Tyriusque palam geniālis in hortīs

sternitur et rītū deciēs centēna dabuntur

antīquō; veniet cum signātōribus auspex.

haec sēcrēta et paucīs commissa putābās?

nōn nisi lēgitimē vult nūbere. quid placeat dīc.

pārēre velīs, pereundum erit ante lucernās;

scelus admittās, dabitur mora parvula, dum rēs

nōta Urbī et populō contingat prīncipis aurem.

[dēdecus ille domūs sciet ultimus. intereā ]

obsequere imperiō, tantī vīta diērum

paucōrum. quicquid levius meliusque putāris,

praebenda est gladiō pulchra haec et candida cervīx.

nīl ergō optābunt hominēs? cōnsilium vīs,

permittēs ipsīs expendere nūminibus quid

conveniat nōbīs rēbusque sit ūtile nostrīs;

nam prō iūcundīs aptissima quaeque dabunt .

cārior est illīs homŏ quam sibi. nōs animōrum

impulsū et caecā magnāque cupīdine ductī

coniugium petimus partumque uxōris, at illīs

nōtum quī puerī quālisque futūra sit uxor.

ut tamen exposcās aliquid voveāsque sacellīs

exta et candidulī dīvīna tomācula porcī,

ōrandum est ut sit mēns sāna in corpore sānō.

fortem posce animum mortis terrōre carentem,

quī spatium vītae extrēmum inter mūnera pōnat

nātūrae, quī ferre queat quōscumque dolōrēs,

nesciat īrāscī, cupiat nihil et potiōrēs

Herculis aerumnās crēdat saevōsque labōrēs

et venere et cēnīs et plūmā Sardanapālī.

mōnstrŏ quod ipse tibī possīs dare; sēmita certē

tranquillae per virtūtem patet ūnica vītae.

nūllum nūmen habēs, sit prūdentia: nōs ,

nōs facimus, Fortūna, deam caelōque locāmus.