Lactantius, Divinae Institutiones 1.11.32–34

antīquus auctor Euhēmerus, quī fuit ex cīvitāte Messēnē, rēs gestās Iovis et cēterōrum quī diī putantur collēgit historiamque contexuit ex titulīs et īnscrīptiōnibus sacrīs quae in antīquissimīs templīs habēbantur maximēque in fānō Iovis Triphȳliī, ubi auream columnam positam esse ab ipsō Iove titulus indicābat, in quā columnā sua gesta perscrīpsit, ut monumentum posterīs esset rērum suārum. hanc historiam et interpretātus est Ennius et secūtus, cuius haec verba sunt:

[fr. 2] ubi Iuppiter Neptūnō imperium dat maris, ut īnsulīs omnibus et quae secundum mare loca essent omnibus rēgnāret.

Lactantius, Divinae Institutiones 1.11.35

potest et mōns Olympus figūram poētīs dedisse ut Iovem dīcerent caelī rēgnum esse sortītum, quod Olympus ambiguum nōmen est et montis et caelī. in Olympō autem Iovem habitāsse docet eadem Historia, quae dīcit:

[fr. 3] tempestāte Iuppiter in monte Olympō maximam partem vītae colēbat et ad eum in iūs veniēbant quae rēs in contrōversiā erant. item quis quid novī invēnerat quod ad vītam hūmānam ūtile esset, veniēbant atque Iovī ostendēbant.

Lactantius, Divinae Institutiones 1.11.44–47

quārē Iovem et ex rēbus gestīs et ex mōribus hominem fuisse in terrāque rēgnāsse dēprehendimus, superest ut mortem quoque eius investīgēmus. Ennius in Sacra Historia, dēscrīptīs omnibus quae in vītā suā gessit, ad ultimum sīc ait:

[fr. 4] deinde Iuppiter postquam quīnquiēns terrās circuīvit omnibusque amīcīs atque cognātīs suīs imperia dīvīsit relīquitque hominibus lēgēs, mōrēs, frūmentaque parāvit multaque alia bona fēcit, immortālī glōriā memoriāque affectus sempiterna monumenta suī relīquit. aetāte pessum āctā in Crētā vītam commūtāvit et ad deōs abiit eumque Curētes, fīliī suī, cūrāvērunt decorāvēruntque eum; et sepulchrum eius est in Crētā in oppidō Gnossō et dīcitur Vesta hanc urbem creāvisse; inque sepulchrō eius est īnscrīptum antīquīs litterīs Graecīs Ζάν Κρόνου, id est Latīnē, Iuppiter Sāturnī.

hoc certē nōn poētae trādunt, sed antīquārum rērum scrīptōrēs.

Lactantius, Divinae Institutiones 1.11.60–65

nōn ergō mīrandum nōmina eōrum caelō terraeque attribūta essent, quī rēgēs genuerant potentissimōs. appāret ergō nōn ex caelō esse nātum, quod fierī nōn potest, sed ex homine cui nōmen Ūranō fuit. quod esse vērum Trismegistus auctor est, quī cum dīceret admodum paucōs exstitisse in quibus esset perfecta doctrīna, in hīs Ūranum, Sāturnum, Mercurium cognātōs suōs nōmināvit. haec ille quia ignōrāvit, aliō trādūxit historiam; quī quōmodo potuerit argūmentārī ostendī. nunc dīcam quōmodo, ubi, ā quō sit hoc factum; nōn enim Sāturnus hoc, sed Iuppiter fēcit. in Sacrā Historiā sīc Ennius trādit:

[fr. 5] deinde Pān eum dēdūcit in montem, quī vocātur Caelī stēla. postquam ascendit, contemplātus est lātē terrās, ibique in monte āram creat Caelō, prīmusque in ārā Iuppiter sacrificāvit. in locō suspexit in caelum, quod nunc nōs nōmināmus, que quod suprā mundum erat, quod aether vocābātur, suī avī nōmine caelum nōmen indidit, idque Iuppiter quod aether vocātur plācāns prīmus caelum nōmināvit, eamque hostiam quam ibi sacrificāvit tōtam adolēvit.

nec hīc tantum sacrificāsse Iuppiter invenītur. Caesar quoque in Arātō refert Aglaosthenēn dīcere Iovem cum ex īnsulā Naxō adversus Tītānas proficīscerētur et sacrificium faceret in lītore, aquilam in auspicium advolāsse, quam victor bonō ōmine acceptam tūtēlae suae subiugārit. Sacra vērō Historia etiam ante cōnsēdisse illī aquilam in capite atque rēgnum portendisse testātur. cui ergō sacrificāre Iuppiter potuit nisi Caelō avō quem dīcit Euhēmerus in Ōceaniā mortuum et in oppidō Aulāciā sepultum?

Lactantius, Divinae Institutiones 1.13.2

īdem sorōrem suam Rhēam, quam Latīnē Opem dīcimus, cum habēret uxōrem, respōnsō vetitus esse dīcitur marēs līberōs ēducāre, quod futūrum esset ut ā fīliō pellerētur. quam rem metuēns nātōs sibi fīliōs nōn utique dēvorābat, ut ferunt fābulae, sed necābat, quamquam scrīptum sit in Historiā Sacrā

[fr. 6] Sāturnum et Opem cēterōsque tunc hominēs hūmānam carnem solitōs ēsitāre; vērum prīmum Iovem lēgēs hominibus mōrēsque condentem ēdictō prohibuisse licēret cibō vēscī.

Lactantius, Divinae Institutiones 1.13.14–15

Ennius quidem in Euhēmerō nōn prīmum dīcit rēgnāsse Sāturnum, sed Ūranum patrem.

[fr. 7] initiō, inquit, prīmus in terrīs imperium summum Caelus habuit; is id rēgnum ūnā cum frātribus suīs sibi īnstituit atque parāvit.

nōn magna dissēnsiō, siquidem maximōrum auctōrum fīliō ac patre dubitātiō est. sed tamen utrumque fierī potest, ut prīmus Ūranus ēminēre inter cēterōs potentiā coeperit et prīncipātum habēre, nōn rēgnum, posteā Sāturnus maiōrēs sibi opēs comparāverit ac rēgium nōmen ascīverit.

Lactantius, Divinae Institutiones 1.14.1–8

nunc quoniam ab iīs quae rettulī aliquantum Sacra Historia dissentit, aperiāmus ea quae vērīs litterīs continentur, poētārum ineptiās in accūsandīs religiōnibus sequī ac probāre videāmur. haec Enniī verba sunt:

[fr. 8] exim Sāturnus uxōrem dūxit Opem. Tītān, quī maior nātū erat, postulat ut ipse rēgnāret. ibi Vesta māter eōrum et sorōrēs Cerēs atque Ops suādent Sāturnō utī rēgnō concēdat frātrī. ibi Tītān, quī faciē dēterior esset quam Sāturnus, idcircō et quod vidēbat mātrem atque sorōrēs suās operam dare utī Sāturnus rēgnāret, concessit ut is rēgnāret. itaque pactus est cum Sāturnō utī, quid līberum virīle secus nātum esset, quid ēducāret. id eius reī causā fēcit, utī ad suōs gnātōs rēgnum redīret. tum Sāturnō fīlius quī prīmus nātus est, eum necāvērunt. deinde posterius nātī sunt geminī, Iuppiter atque Iūnō. tum Iūnōnem Sāturnō in cōnspectum dedēre atque Iovem clam abscondunt dantque eum Vestae ēducandum cēlantēs Sāturnum. item Neptūnum clam Sāturnō Ops parit eumque clanculum abscondit. ad eundem modum tertiō partū Ops parit geminōs, Plūtōnem et Glaucam. (Plūtō Latīnē est Dīs pater, aliī Orcum vocant.) ibi fīliam Glaucam Sāturnō ostendunt, at fīlium Plūtōnem cēlant atque abscondunt. deinde Glauca parva ēmoritur. haec, ut scrīpta sunt, Iovis frātrumque eius stirps atque cognātiō; in hunc modum nōbīs ex Sacrā Scrīptiōne trāditum est.

item paulō post haec infert:

deinde Tītān, postquam rescīvit Sāturnō fīliōs prōcreātōs atque ēducātōs esse clam , sēdūcit cum fīliōs suōs, quī Tītānī vocantur, frātremque suum Sāturnum atque Opem comprehendit eōsque mūrō circumēgit et custōdiam iīs appōnit.

Lactantius, Divinae Institutiones 1.14.10–12

reliqua Historia sīc contexitur:

[fr. 9] Iovem adultum, cum audīsset patrem atque mātrem custōdiīs circumsaeptōs atque in vincula coniectōs, vēnisse cum magnā Crētēnsium multitūdine Tītānumque ac fīliōs eius pugnā vīcisse, parentēs vinculīs exēmisse, patrī rēgnum reddidisse atque ita in Crētam remeāsse. post haec deinde Sāturnō sortem datam, ut cavēret fīlius eum rēgnō expelleret; illum ēlevandae sortis atque effugiendī perīculī grātiā īnsidiātum Iovī, ut eum necāret; Iovem cognitīs īnsidiīs rēgnum sibi dēnuō vindicāsse ac fugāsse Sāturnum. quī cum iactātus esset per omnēs terrās persequentibus armātīs, quōs ad eum comprehendendum vel necandum Iuppiter mīserat, vix in Ītaliā locum in quō latēret invēnit.

Lactantius, Divinae Institutiones 1.17.9–10

quid loquar obscēnitātem Veneris omnium libīdinibus prōstitūtae nōn deōrum tantum, sed et hominum? haec enim ex fāmōsō Mārtis stuprō genuit Harmoniam, ex Mercuriō Hermaphrodītum, quī est nātus androgynus, ex Iove Cupīdinem, ex Anchīsē Aenēān, ex Būtē Erycem; ex Adōniō quidem nūllum potuit, quod etiamtum puer aprō ictus occīsus est,

[fr. 10] quae prīma, ut in Historiā Sacrā continētur, artem meretrīciam īnstituit auctorque mulieribus in Cyprō fuit, utī vulgātō corpore quaestum facerent. quod idcircō imperāvit, sōla praeter aliās mulierēs impudīca et virōrum appetēns vidērētur.

Lactantius, Divinae Institutiones 1.22.21–27

Historia vērō Sacra testātur ipsum Iovem, postquam rērum potītus sit, in tantam vēnisse īnsolentiam ut ipse sibi fāna in multīs locīs cōnstituerit.

[fr. 11] nam cum terrās circumīret, ut in quamque regiōnem vēnerat, rēgēs prīncipēsve populōrum hospitiō sibi et amīcitiā cōpulābat et cum ā quōque dīgrederētur, iubēbat sibi fānum creārī hospitis suī nōmine, quasi ut posset amīcitiae ac foederis memoria cōnservārī. sīc cōnstitūta sunt templa Iovī Ataburiō, Iovī Labryandiō: Ataburus enim et Labryandus hospitēs eius atque adiūtōrēs in bellō fuērunt; item Iovī Lapriō, Iovī Moliōnī, Iovī Casiō et quae sunt in eundem modum. quod ille astūtissimē excōgitāvit, ut et sibi honōrem dīvīnum et hospitibus suīs perpetuum nōmen acquīreret cum religiōne coniūnctum. gaudēbant ergō illī et huic imperiō eius libenter obsequēbantur et nōminis suī grātiā rītūs annuōs et fēsta celebrābant. simile quiddam in Siciliā fēcit Aenēās, cum conditae urbī Acestae hospitis nōmen imposuit, ut eam postmodum laetus ac libēns Acestēs dīligeret, augēret, ōrnāret. hōc modō religiōnem cultūs suī per orbem terrae Iuppiter sēmināvit et exemplum cēterīs ad imitandum dedit.

sīve igitur ā Melisseō, sīcut Didymus trādidit, colendōrum deōrum rītus efflūxit, sīve ab ipsō Iove, ut Euhēmerus, tempore tamen cōnstat quandō diī colī coeperint.