sērius omnīnō, patrēs cōnscrīptī, quam tempus reī pūblicae postulābat, aliquandō tamen convocātī sumus; quod flāgitābam equidem cotīdiē, quippe cum bellum nefārium contrā ārās et focōs, contrā vītam fortūnāsque nostrās ab homine prōflīgātō ac perditō nōn comparārī, sed gerī iam vidērem. exspectantur Kalendae Iānuāriae; quās nōn exspectat Antōnius, quī in prōvinciam D. Brūtī, summī et singulāris virī, cum exercitū impetum facere cōnātur; ex quā īnstrūctum et parātum ad urbem ventūrum esse minitātur. 2 quae est igitur exspectātiō aut quae vel minimī dīlātiō temporis? quamquam enim adsunt Kalendae Iānuāriae, tamen breve tempus longum est imparātīs. diēs enim affert vel hōra potius, nisi prōvīsum est, magnās saepe clādēs; certus autem diēs nōn ut sacrificī, sīc cōnsilī exspectārī solet. quod aut Kalendae Iānuāriae fuissent diē quō prīmum ex urbe fūgit Antōnius, aut eae nōn essent exspectātae, bellum iam nūllum habērēmus. auctōritāte enim senātūs cōnsēnsūque populī Rōmānī facile hominis āmentis frēgissēmus audāciam. quod cōnfīdō equidem cōnsulēs dēsignātōs, simul ut magistrātum inierint, esse factūrōs; sunt enim optimō animō, summō cōnsiliō, singulārī concordiā. mea autem festīnātiō nōn victōriae sōlum avida est sed etiam celeritātis.

3 quō enim ūsque tantum bellum, tam crūdēle, tam nefārium prīvātīs cōnsiliīs prōpulsābitur? cūr nōn quam prīmum pūblica accēdit auctōritās? C. Caesar adulēscēns, paene potius puer, incrēdibilī ac dīvīnā quādam mente atque virtūte, cum maximē furor ārdēret Antōnī cumque eius ā Brundisiō crūdēlis et pestifer reditus timērētur, nec postulantibus nec cōgitantibus, optantibus quidem nōbīs, quia nōn posse fierī vidēbātur, firmissimum exercitum ex invictō genere veterānōrum mīlitum comparāvit patrimōniumque suum effūditquamquam nōn sum ūsus verbō quō dēbuī; nōn enim effūdit, in salūte reī pūblicae collocāvit. 4 cui quamquam grātia referrī tanta nōn potest quanta dēbētur, habenda tamen est tanta quantam maximam animī nostrī capere possunt. quis enim est tam ignārus rērum, tam nihil pūblicā cōgitāns quī hoc nōn intellegat, M. Antōnius ā Brundisiō cum eīs cōpiīs quās habitūrum putābat, Rōmam, ut minābātur, venīre potuisset, nūllum genus eum crūdēlitātis praeteritūrum fuisse? quippe quī in hospitis tēctīs Brundisī fortissimōs virōs optimōsque cīvēs iugulārī iusserit; quōrum ante pedēs eius morientium sanguine ōs uxōris respersum esse cōnstābat. hāc ille crūdēlitāte imbūtus, cum multō nōbīs omnibus venīret īrātior quam illīs fuerat quōs trucīdārat, cui tandem nostrum aut cui omnīnō bonō pepercisset? 5 quā peste prīvātō cōnsiliō rem pūblicamneque enim fierī potuit aliterCaesar līberāvit; quī nisi in hāc pūblicā nātus esset, rem pūblicam scelere Antōnī nūllam habērēmus. sīc enim perspiciō, sīc iūdicō, nisi ūnus adulēscēns illīus furentis impetūs crūdēlissimōsque cōnātūs cohibuisset, rem pūblicam funditus interitūram fuisse. cui quidem hodiernō diē, patrēs cōnscrīptīnunc enim prīmum ita convēnimus ut illīus beneficiō possēmus ea quae sentīrēmus līberē dīceretribuenda est auctōritās, ut rem pūblicam nōn modo ā susceptam sed etiam ā nōbīs commendātam possit dēfendere.

6 nec vērō legiōne Mārtiā, quoniam longō intervallō loquī nōbīs pūblicā licet, silērī potest. quis enim ūnus fortior, quis amīcior umquam reī pūblicae fuit quam legiō Mārtia ūniversa? quae cum hostem populī Rōmānī Antōnium iūdicāsset, comes esse eius āmentiae nōluit: relīquit cōnsulem. quod profectō nōn fēcisset, eum cōnsulem iūdicāsset quem nihil aliud agere, nihil mōlīrī nisi caedem cīvium atque interitum cīvitātis vidēret. atque ea legiō cōnsēdit Albae. quam potuit urbem ēligere aut opportūniōrem ad rēs gerendās aut fidēliōrem, aut fortiōrum virōrum aut amīciōrum reī pūblicae cīvium? 7 huius legiōnis virtūtem imitāta quārta legiō duce L. Egnātuleiō quaestōre, cīvī optimō et fortissimō, C. Caesaris auctōritātem atque exercitum persecūta est. faciendum est igitur nōbīs, patrēs cōnscrīptī, ut ea quae suā sponte clārissimus adulēscēns atque omnium praestantissimus gessit et gerit hāc auctōritāte nostrā comprobentur; veterānōrumque, fortissimōrum virōrum, tum legiōnis Mārtiae quārtaeque mīrābilis cōnsēnsus ad rem pūblicam recuperandam laude et testimōniō nostrō cōnfirmētur; eōrumque commoda, honōrēs, praemia, cum cōnsulēs dēsignātī magistrātum inierint, cūrae nōbīs fore hodiernō diē spondeāmus.

8 atque ea quidem quae dīxī Caesare que eius exercitū iam diū nōta sunt nōbīs. virtūte enim admīrābilī Caesaris cōnstantiāque mīlitum veterānōrum legiōnumque eārum quae optimō iūdiciō auctōritātem nostram, lībertātem populī Rōmānī, virtūtem Caesaris secūtae sunt ā cervīcibus nostrīs est dēpulsus Antōnius. sed haec, ut dīxī, superiōra: hoc vērō recēns ēdictum D. Brūtī quod paulō ante prōpositum est certē silentiō nōn potest praeterīrī. pollicētur enim prōvinciam Galliam retentūrum in senātūs populīque Rōmānī potestāte. ō cīvem nātum reī pūblicae, memorem suī nōminis imitātōremque maiōrum! neque enim Tarquiniō expulsō maiōribus nostrīs tam fuit optāta lībertās quam est dēpulsō Antōniō retinenda nōbīs. 9 illī rēgibus pārēre iam ā conditā urbe didicerant; nōs post rēgēs exāctōs servitūtis oblīviō cēperat. atque ille Tarquinius quem maiōrēs nostrī nōn tulērunt nōn crūdēlis, nōn impius, sed superbus est habitus et dictus; quod nōs vitium in prīvātīs saepe tulimus, id maiōrēs nostrī in rēge quidem ferre potuērunt. L. Brūtus rēgem superbum nōn tulit: D. Brūtus scelerātum atque impium rēgnāre patiētur Antōnium? quid Tarquinius tāle, quālia innumerābilia et facit et fēcit Antōnius? senātum etiam rēgēs habēbant; nec tamen, ut Antōniō senātum habente, in cōnsiliō rēgis versābantur barbarī armātī. servābant auspicia rēgēs; quae hic cōnsul augurque neglēxit neque sōlum lēgibus contrā auspicia ferendīs sed etiam collēgā ūnā ferente quem ipse ēmentītīs auspiciīs vitiōsum fēcerat. 10 quis autem rēx umquam fuit tam īnsignītē impudēns ut habēret omnia commoda, beneficia, iūra rēgnī vēnālia? quam hic immūnitātem, quam cīvitātem, quod praemium nōn vel singulīs hominibus vel cīvitātibus vel ūniversīs prōvinciīs vēndidit? nihil humile Tarquiniō, nihil sordidum accēpimus, at vērō huius domī inter quasilla pendēbātur aurum, numerābātur pecūnia. ūnā in domō omnēs quōrum intererat tōtum imperium populī Rōmānī nūndinābantur. supplicia vērō in cīvēs Rōmānōs nūlla Tarquinī accēpimus, at hic et Suessae iugulāvit eōs quōs in custōdiam dederat et Brundisī ad ccc fortissimōs virōs cīvēsque optimōs trucīdāvit. 11 postrēmō Tarquinius prō populō Rōmānō bellum gerēbat tum cum est expulsus: Antōnius contrā populum Rōmānum exercitum addūcēbat tum cum ā legiōnibus relictus nōmen Caesaris exercitumque pertimuit neglēctīsque sacrificiīs sollemnibus ante lūcem vōta ea quae numquam solveret nuncupāvit, et hōc tempore in prōvinciam populī Rōmānī cōnātur invādere. maius igitur ā D. Brūtō beneficium populus Rōmānus et habet et exspectat quam maiōrēs nostrī accēpērunt ā L. Brūtō, prīncipe huius maximē cōnservandī generis et nōminis. 12 cum autem est omnis servitūs misera, tum vērō intolerābile est servīre impūrō, impudīcō, effēminātō, numquam in metū quidem sōbriō. hunc igitur quī Galliā prohibet, prīvātō praesertim cōnsiliō, iūdicat vērissimēque iūdicat nōn esse cōnsulem. faciendum est igitur nōbīs, patrēs cōnscrīptī, ut D. Brūtī prīvātum cōnsilium auctōritāte pūblicā comprobēmus. nec vērō M. Antōnium cōnsulem post Lupercālia dēbuistis putāre: quō enim ille diē, populō Rōmānō īnspectante, nūdus, ūnctus, ēbrius est contiōnātus et id ēgit ut collēgae diadēma impōneret, diē nōn modo cōnsulātū sed etiam lībertāte abdicāvit. esset enim ipsī certē statim serviendum, Caesar ab rēgnī īnsigne accipere voluisset. hunc igitur ego cōnsulem, hunc cīvem Rōmānum, hunc līberum, hunc dēnique hominem putem, quī foedō illō et flāgitiōsō diē et quid patī C. Caesare vīvō posset et quid mortuō cōnsequī ipse cuperet ostendit?

13 nec vērō virtūte, cōnstantiā, gravitāte prōvinciae Galliae tacērī potest. est enim ille flōs Ītaliae, illud firmāmentum imperī populī Rōmānī, illud ōrnāmentum dignitātis. tantus autem est cōnsēnsus mūnicipiōrum colōniārumque prōvinciae Galliae ut omnēs ad auctōritātem huius ōrdinis maiestātemque populī Rōmānī dēfendendam cōnspīrāsse videantur.

quam ob rem, tribūnī plēbis, quamquam vōs nihil aliud nisi praesidiō, ut senātum tūtō cōnsulēs Kalendīs Iānuāriīs habēre possint, rettulistis, tamen mihi vidēminī magnō cōnsiliō atque optimā mente potestātem nōbīs tōtā pūblicā fēcisse dīcendī. cum enim tūtō habērī senātum sine praesidiō nōn posse iūdicāvistis, tum statuistis etiam intrā mūrōs Antōnī scelus audāciamque versārī. 14 quam ob rem omnia meā sententiā complectar, vōbīs, ut intellegō, nōn invītīs, ut et praestantissimīs ducibus ā nōbīs dētur auctōritās et fortissimīs mīlitibus spēs ostendātur praemiōrum et iūdicētur nōn verbō, sed nōn modo nōn cōnsul sed etiam hostis Antōnius. nam ille cōnsul, fūstuārium meruērunt legiōnēs quae cōnsulem relīquērunt, scelerātus Caesar, Brūtus nefārius quī contrā cōnsulem prīvātō cōnsiliō exercitūs comparāvērunt. autem mīlitibus exquīrendī sunt honōrēs novī propter eōrum dīvīnum atque immortāle meritum, ducibus autem referrī quidem potest grātia, quis est quī eum hostem nōn exīstimet quem quī armīs persequantur cōnservātōrēs reī pūblicae iūdicentur?

15 at quam contumēliōsus in ēdictīs, quam barbarus, quam rudis! prīmum in Caesarem ut maledicta congessit dēprōmpta ex recordātiōne impudīcitiae et stuprōrum suōrum! quis enim hōc adulēscente castior, quis modestior, quod in iuventūte habēmus illūstrius exemplum veteris sānctitātis? quis autem illō quī male dīcit impūrior? ignōbilitātem obicit C. Caesaris fīliō cuius etiam nātūrā pater, vīta suppeditāsset, cōnsul factus esset. ‘Arīcīna māter.’ Tralliānam aut Ephesiam pūtēs dīcere. vidēte quam dēspiciāmur omnēs quī sumus ē mūnicipiīs, id est omnēs plānē: quotus enim quisque nostrum nōn est? quod autem mūnicipium nōn contemnit is quī Arīcīnum tantō opere dēspicit, vetustāte antīquissimum, iūre foederātum, propinquitāte paene fīnitimum, splendōre mūnicipum honestissimum? 16 hinc Vocōniae, hinc Atīniae lēgēs; hinc multae sellae curūlēs et patrum memoriā et nostrā; hinc equitēs Rōmānī lautissimī et plūrimī. sed Arīcīnam uxōrem nōn probās, cūr probās Tusculānam? quamquam huius sānctissimae fēminae atque optimae pater, M. Atius Balbus, in prīmīs honestus, praetōrius fuit: tuae coniugis, bonae fēminae, locuplētis quidem certē, Bambaliō quīdam pater, homō nūllō numerō. nihil illō contemptius quī propter haesitantiam linguae stupōremque cordis cognōmen ex contumēliā trāxerit. ‘at avus nōbilis.’ Tuditānus nempe ille quī cum pallā et cothurnīs nummōs populō rōstrīs spargere solēbat. vellem hanc contemptiōnem pecūniae suīs relīquisset! habētis nōbilitātem generis glōriōsam. 17 quī autem ēvenit ut tibi Iūliā nāta ignōbilis videātur, cum eōdem māternō genere soleās glōriārī? quae porrō āmentia est eum dīcere aliquid uxōrum ignōbilitāte cuius pater Numitōriam Fregellānam, prōditōris fīliam, habuerit uxōrem, ipse ex lībertīnī fīliā suscēperit līberōs? sed hoc clārissimī virī vīderint, L. Philippus quī habet Arīcīnam uxōrem, C. Mārcellus quī Arīcīnae fīliam: quōs certō sciō dignitātis optimārum fēminārum nōn paenitēre.

īdem etiam Q. Cicerōnem, frātris meī fīlium, compellat ēdictō, nec sentit āmēns commendātiōnem esse compellātiōnem suam. quid enim accidere huic adulēscentī potuit optātius quam cognōscī ab omnibus Caesaris cōnsiliōrum esse socium, Antōnī furōris inimīcum? 18 at etiam gladiātor ausus est scrībere hunc patris et patruī parricīdiō cōgitāsse. ō admīrābilem impudentiam, audāciam, temeritātem in eum adulēscentem hoc scrībere audēre quem ego et frāter meus propter eius suāvissimōs atque optimōs mōrēs praestantissimumque ingenium certātim amāmus omnibusque hōrīs oculīs, auribus, complexū tenēmus. nam īsdem ēdictīs nescit laedat an laudet. cum idem supplicium minātur optimīs cīvibus quod ego scelerātissimīs ac pessimīs sūmpserim, laudāre vidētur, quasi imitārī velit; cum autem illam pulcherrimī factī memoriam refricat, tum ā suī similibus invidiam aliquam in commovērī putat.

19 sed quid fēcit ipse? cum tot ēdicta prōposuisset, ēdīxit ut adesset senātus frequēns a. d. viii Kalendās Decembrēs: diē ipse nōn adfuit. at quō modō ēdīxit? haec sunt, ut opīnor, verba in extrēmō: ‘ quis nōn adfuerit, hunc exīstimāre omnēs poterunt et interitūs meī et perditissimōrum cōnsiliōrum auctōrem fuisse.’ quae sunt perdita cōnsilia? an ea quae pertinent ad lībertātem populī Rōmānī recuperandam? quōrum cōnsiliōrum Caesarī auctōrem et hortātōrem et esse et fuisse fateor. quamquam ille nōn eguit cōnsiliō cuiusquam, sed tamen currentem, ut dīcitur, incitāvī. nam interitus quidem tuī quis bonus nōn esset auctor, cum in salūs et vīta optimī cuiusque, lībertās populī Rōmānī dignitāsque cōnsisteret? 20 sed cum tam atrōcī ēdictō nōs concitāvisset, cūr ipse nōn adfuit? num putātis aliquā trīstī ac sevērā? vīnō atque epulīs retentus, illae epulae potius quam popīnae nōminandae sunt, diem ēdictī obīre neglēxit: in ante diem iv Kalendās Decembrēs distulit. adesse in Capitōliō iussit; quod in templum ipse nesciō quā per Gallōrum cunīculum ascendit. convēnērunt corrogātī et quidem amplī quīdam hominēs sed immemorēs dignitātis suae. is enim erat diēs, ea fāma, is quī senātum vocārat ut turpe senātōrī esset nihil timēre. ad eōs tamen ipsōs quī convēnerant verbum quidem ausus est facere Caesare, cum cōnstituisset ad senātum referre: scrīptam attulerat cōnsulāris quīdam sententiam. 21 quid est aliud referre nōn audēre quī contrā cōnsulem exercitum dūceret nisi ipsum hostem iūdicāre? necesse erat enim alterutrum esse hostem; nec poterat aliter adversāriīs ducibus iūdicārī. igitur Caesar hostis, cūr cōnsul nihil refert ad senātum? sīn ille ā senātū notandus nōn fuit, quid potest dīcere quīn, cum illō tacuerit, hostem cōnfessus sit? quem in ēdictīs Spartacum appellat, hunc in senātū improbum quidem dīcere audet.

at in rēbus trīstissimīs quantōs excitat rīsūs! sententiolās ēdictī cuiusdam memoriae mandāvī quās vidētur ille peracūtās putāre: ego autem quī intellegeret quid dīcere vellet adhūc nēminem invēnī. 22nūlla contumēlia est quam facit dignus.’ prīmum quid estdignus’? nam etiam malō multī dignī, sīcut ipse. an quam facit is quī cum dignitāte est? quae autem potest esse maior? quid est porrōfacere contumēliam’? quis sīc loquitur? deinde: ‘nec timor quem dēnūntiat inimīcus.’ quid ergō? ab amīcō timor dēnūntiārī solet? hōrum similia deinceps. nōnne satius est mūtum esse quam quod nēmō intellegat dīcere? ēn cūr magister eius ex ōrātōre arātor factus possideat in agrō pūblicō campī Leontīnī duo mīlia iūgerum immūnia: ut hominem stupidum magis etiam īnfatuet mercēde pūblicā.

23 sed haec leviōra fortasse. illud quaerō, cūr tam mānsuētus in senātū fuerit, cum in ēdictīs tam fuisset ferus. quid enim attinuerat L. Cassiō tribūnō plēbis, fortissimō et cōnstantissimō cīvī, mortem dēnūntiāre, in senātum vēnisset; D. Carfulēnum, bene pūblicā sentientem, senātū et minīs mortis expellere; Ti. Cannutium, ā quō erat honestissimīs contiōnibus et saepe et iūre vexātus, nōn templō sōlum vērum etiam aditū prohibēre Capitōlī? cui senātus cōnsultō intercēderent verēbātur? supplicātiōne, crēdō, M. Lepidī, clārissimī virī. atque id erat perīculum, cuius honōre extrāōrdināriō cotīdiē aliquid cōgitābāmus, eius ūsitātus honōs impedīrētur. 24 ac sine causā vidērētur ēdīxisse ut senātus adesset, cum pūblicā relātūrus fuisset, allātō nūntiō legiōne quārtā mente concidit, et fugere festīnāns senātūs cōnsultum supplicātiōne per discessiōnem fēcit, cum id factum esset anteā numquam. quae vērō profectiō posteā, quod iter palūdātī, quae vītātiō oculōrum, lūcis, urbis, forī, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclāra tamen senātus cōnsulta illō ipsō diē vespertīna, prōvinciārum religiōsa sortītiō, dīvīna vērō opportūnitās ut, quae cuique apta esset, ea cuique obvenīret.

25 praeclārē igitur facitis, tribūnī plēbis, quī praesidiō cōnsulum senātūsque referātis, meritōque vestrō maximās vōbīs grātiās omnēs et agere et habēre dēbēmus. quī enim perīculō carēre possumus in tantā hominum cupiditāte et audāciā? ille autem homō afflīctus et perditus, quae exspectat iūdicia graviōra quam amīcōrum suōrum? familiārissimus eius, mihi homō coniūnctūs, L. Lentulus, et P. Nāsō, omnī cārēns cupiditāte, nūllam habēre prōvinciam, nūllam Antōnī sortītiōnem fuisse iūdicāvērunt. quod idem fēcit L. Philippus, vir patre, avō maiōribusque suīs dignissimus; in eādem sententiā fuit homō summā integritāte atque innocentiā, C. Turrānius; idem fēcit Sp. Oppius; ipsī etiam quī amīcitiam M. Antōnī veritī plūs tribuērunt quam fortasse vellent, M. Pīsō, necessārius meus, et vir et cīvis ēgregius, parīque innocentiā M. Vehilius, senātūs auctōritātī obtemperātūrōs esse dīxērunt. 26 quid ego L. Cinnā loquar? cuius spectāta multīs magnīsque rēbus singulāris integritās minus admīrābilem facit huius honestissimī factī glōriam, quī omnīnō prōvinciam neglēxit, quam item magnō animō et cōnstantī C. Cestius repudiāvit. quī sunt igitur reliquī quōs sors dīvīna dēlectet? T. Annius, M. Gallius. ō fēlīcem utrumque! nihil enim māluērunt. C. Antōnius Macedoniam; hunc quoque fēlīcem! hanc enim habēbat semper in ōre prōvinciam. C. Calvisius Āfricam. nihil fēlīcius! modo enim ex Āfricā dēcesserat et quasi dīvīnāns reditūrum duōs lēgātōs Uticae relīquerat. deinde M. Cusinī Sicilia, Q. Cassī Hispānia. nōn habeō quid suspicer: duārum crēdō prōvinciārum sortēs minus dīvīnās fuisse.

27 ō C. Caesaradulēscentem appellōquam salūtem reī pūblicae attulistī, quam imprōvīsam, quam repentīnam! quī enim haec fugiēns fēcit, quid faceret īnsequēns? etenim in contiōne dīxerat custōdem fore urbis, que ūsque ad Kalendās Maiās ad urbem exercitum habitūrum. ō praeclārum custōdem ovium, ut aiunt, lupum! custōsne urbis an dīreptor et vexātor esset Antōnius? et quidem introitūrum in urbem dīxit exitūrumque cum vellet. quid illud? nōnne audiente populō sedēns prō aede Castoris dīxit, nisi quī vīcisset, victūrum nēminem?

28 hodiernō diē prīmum, patrēs cōnscrīptī, longō intervallō in possessiōnem lībertātis pedem pōnimus: cuius quidem ego quoad potuī nōn modo dēfēnsor sed etiam cōnservātor fuī. cum autem id facere nōn possem, quiēvī, nec abiectē nec sine aliquā dignitāte cāsum illum temporum et dolōrem tulī. hanc vērō taeterrimam bēluam quis ferre potest aut quō modō? quid est in Antōniō praeter libīdinem, crūdēlitātem, petulantiam, audāciam? ex hīs tōtus vitiīs conglūtinātus est. nihil appāret in ingenuum, nihil moderātum, nihil pudēns, nihil pudīcum. 29 quāpropter, quoniam rēs in id discrīmen adducta est utrum ille poenās reī pūblicae luat an nōs serviāmus, aliquandō, per deōs immortālēs, patrēs cōnscrīptī, patrium animum virtūtemque capiāmus, ut aut lībertātem propriam Rōmānī generis et nōminis recuperēmus aut mortem servitūtī antepōnāmus. multa quae in līberā cīvitāte ferenda nōn essent tulimus et perpessī sumus, aliī spē forsitan recuperandae lībertātis, aliī vīvendī nimiā cupiditāte: sed, illa tulimus quae nōs necessitās ferre coēgit, quae vīs quaedam paene fātālisquae tamen ipsa nōn tulimusetiamne huius impūrī latrōnis ferēmus taeterrimum crūdēlissimumque dominātum? 30 quid hic faciet, poterit, īrātus quī, cum suscēnsēre nēminī posset, omnibus bonīs fuerit inimīcus? quid hic victor nōn audēbit quī nūllam adeptus victōriam tanta scelera post Caesaris interitum fēcerit, refertam eius domum exhauserit, hortōs compīlāverit, ad ex eīs omnia ōrnāmenta trānstulerit, caedis et incendiōrum causam quaesierit ex fūnere, duōbus aut tribus senātūs cōnsultīs bene et ē pūblicā factīs reliquās rēs ad lucrum praedamque revocāverit, vēndiderit immūnitātēs, cīvitātēs līberāverit, prōvinciās ūniversās ex imperī populī Rōmānī iūre sustulerit, exulēs redūxerit, falsās lēgēs C. Caesaris nōmine et falsa dēcrēta in aes incīdenda et in Capitōliō fīgenda cūrāverit, eārumque rērum omnium domesticum mercātum īnstituerit, populō Rōmānō lēgēs imposuerit, armīs et praesidiīs populum et magistrātūs forō exclūserit, senātum stīpārit armātīs, armātōs in cellā Concordiae, cum senātum habēret, inclūserit, ad legiōnēs Brundisium cucurrerit, ex eīs optimē sentientēs centuriōnēs iugulāverit, cum exercitū Rōmam sit ad interitum nostrum et ad dispertītiōnem urbis venīre cōnātus? 31 atque is ab hōc impetū abstractus cōnsiliō et cōpiīs Caesaris, cōnsēnsū veterānōrum, virtūte legiōnum, fortūnā quidem frāctus minuit audāciam nec ruere dēmēns nec furere dēsinit. in Galliam mutilātum dūcit exercitum; cum ūnā legiōne et vacillante L. frātrem exspectat, quō nēminem reperīre potest suī similiōrem. ille autem ex murmillōne dux, [ex gladiātōre imperātor] quās effēcit strāgēs ubicumque posuit vestīgium! fundit apothēcās, caedit gregēs armentōrum reliquīque pecoris quodcumque nactus est; epulantur mīlitēs; ipse autem , ut frātrem imitētur, obruit vīnō; vāstantur agrī, dīripiuntur vīllae, mātrēs familiae, virginēs, puerī ingenuī abripiuntur, mīlitibus trāduntur. haec eadem quācumque exercitum dūxit fēcit M. Antōnius.

32 hīs vōs taeterrimīs frātribus portās aperiētis, hōs umquam in urbem recipiētis? nōn tempore oblātō, ducibus parātīs, animīs mīlitum incitātīs, populō Rōmānō cōnspīrante, Ītaliā tōtā ad lībertātem recuperandam excitātā, deōrum immortālium beneficiō ūtēminī? nūllum erit tempus hōc āmissō. ā tergō, fronte, lateribus tenēbitur, in Galliam vēnerit. nec ille armīs sōlum sed etiam dēcrētīs nostrīs urgendus est. magna vīs est, magnum nūmen ūnum et idem sentientis senātūs. vidētisne refertum forum, populumque Rōmānum ad spem recuperandae lībertātis ērēctum? quī longō intervallō cum frequentēs hīc videt nōs, tum spērat etiam līberōs convēnisse. 33 hunc ego diem exspectāns M. Antōnī scelerāta arma vītāvī, tum cum ille in absentem invehēns nōn intellegēbat ad quod tempus et meās vīrēs reservārem. enim tum illī caedis ā initium quaerentī respondēre voluissem, nunc reī pūblicae cōnsulere nōn possem. hanc vērō nactus facultātem, nūllum tempus, patrēs cōnscrīptī, dīmittam neque diurnum neque nocturnum quīn lībertāte populī Rōmānī et dignitāte vestrā quod cōgitandum sit cōgitem, quod agendum atque faciendum, id nōn modo nōn recūsem sed etiam appetam atque dēposcam. hoc fēcī dum licuit; intermīsī quoad nōn licuit. iam nōn sōlum licet sed etiam necesse est, nisi servīre mālumus quam serviāmus animīs armīsque dēcernere. 34 immortālēs nōbīs haec praesidia dedērunt: urbī Caesarem, Brūtum Galliae. enim ille urbem opprimere potuisset, statim, Galliam tenēre, paulō post optimō cuique pereundum, reliquīs serviendum. hanc igitur occāsiōnem oblātam tenēte, per deōs immortālēs, patrēs cōnscrīptī, et amplissimī orbis terrae cōnsilī prīncipēs vōs esse aliquandō recordāminī. signum date populō Rōmānō cōnsilium vestrum nōn dēesse reī pūblicae, quoniam ille virtūtem suam nōn dēfutūram esse profitētur. nihil est quod moneam vōs. nēmō est tam stultus quī nōn intellegat, indormierīmus huic temporī, nōn modo crūdēlem superbamque dominātiōnem nōbīs sed ignōminiōsam etiam et flāgitiōsam ferendam esse. 35 nōstis īnsolentiam Antōnī, nōstis amīcōs, nōstis tōtam domum. libīdinōsīs, petulantibus, impūrīs, impudīcīs, āleātōribus, ēbriīs servīre, ea summa miseria est summō dēdecore coniūncta. quod iamquod ōmen āvertant!— fātum extrēmum reī pūblicae vēnit, quod gladiātōrēs nōbilēs faciunt ut honestē dēcumbant, faciāmus nōs, prīncipēs orbis terrārum gentiumque omnium, ut cum dignitāte potius cadāmus quam cum ignōminiā serviāmus. 36 nihil est dētestābilius dēdecore, nihil foedius servitūte. ad decus et ad lībertātem nātī sumus: aut haec teneāmus aut cum dignitāte moriāmur. nimium diū teximus quid sentīrēmus; nunc iam apertum est; omnēs patefaciunt in utramque partem quid sentiant, quid velint. sunt impiī cīvēsprō cāritāte reī pūblicae nimium multī, sed contrā multitūdinem bene sentientium admodum paucīquōrum opprimendōrum immortālēs incrēdibilem reī pūblicae potestātem et fortūnam dedērunt. ad ea enim praesidia quae habēmus iam accēdent cōnsulēs summā prūdentiā, virtūte, concordiā, multōs mēnsēs populī Rōmānī lībertāte commentātī atque meditātī. hīs auctōribus et ducibus, dīs iuvantibus, nōbīs vigilantibus et multum in posterum prōvidentibus, populō Rōmānō cōnsentiente, erimus profectō libērī brevī tempore. iūcundiōrem autem faciet lībertātem servitūtis recordātiō.

37 quās ob rēs, quod tribūnī plēbis verba fēcērunt utī senātus Kalendīs Iānuāriīs tūtō habērī sententiaeque summā pūblicā līberē dīcī possint, ita cēnseō utī C. Pānsa A. Hirtius, cōnsulēs dēsignātī, dent operam utī senātus Kalendīs Iānuāriīs tūtō habērī possit. quodque ēdictum D. Brūtī, imperātōris, cōnsulis dēsignātī, prōpositum sit, senātum exīstimāre D. Brūtum, imperātōrem, cōnsulem dēsignātum, optimē pūblicā merērī, cum senātūs auctōritātem populīque Rōmānī lībertātem imperiumque dēfendat; 38 quodque prōvinciam Galliam citeriōrem, optimōrum et fortissimōrum amīcissimōrumque reī pūblicae cīvium, exercitumque in senātūs potestāte retineat, id eum exercitumque eius, mūnicipia, colōniās prōvinciae Galliae rēctē atque ōrdine exque pūblicā fēcisse et facere. senātum ad summam rem pūblicam pertinēre arbitrārī ā D. Brūtō et L. Plancō imperātōribus, cōnsulibus dēsignātīs itemque ā cēterīs quī prōvinciās obtinent obtinērī ex lēge Iūliā, quoad ex senātūs cōnsultō cuique eōrum successum sit, eōsque dare operam ut eae prōvinciae que exercitūs in senātī populīque Rōmānī potestāte praesidiōque reī pūblicae sint. cumque operā, virtūte, cōnsiliō C. Caesaris summōque cōnsēnsū mīlitum veterānōrum, quī eius auctōritātem secūtī reī pūblicae praesidiō sunt et fuērunt, ā gravissimīs perīculīs populus Rōmānus dēfēnsus sit et hōc tempore dēfendātur; 39 cumque legiō Mārtia Albae cōnstiterit, in mūnicipiō fidēlissimō et fortissimō, sēsēque ad senātūs auctōritātem populīque Rōmānī lībertātem contulerit; et quod parī cōnsiliō eādemque virtūte legiō quārta ūsa, L. Egnātuleiō duce quaestōre optimō, cīvī ēgregiō, senātūs auctōritātem populīque Rōmānī lībertātem dēfendat ac dēfenderit, senātuī magnae cūrae esse ac fore ut prō tantīs eōrum in rem pūblicam meritīs honōrēs eīs habeantur grātiaeque referantur. senātuī placēre utī C. Pānsa A. Hirtius, cōnsulēs dēsignātī, cum magistrātum inīssent, eīs vidērētur, prīmō quōque tempore hīs rēbus ad hunc ōrdinem referrent, ita utī ē pūblicā fidēque suā vidērētur.