The opportunity to redeem the court (1–3)
1 quod erat optandum maximē, iūdicēs, et quod ūnum ad invidiam vestrī ōrdinis īnfāmiamque iūdiciōrum sēdandam maximē pertinēbat, id nōn hūmānō cōnsiliō, sed prope dīvīnitus datum atque oblātum vōbīs summō reī pūblicae tempore vidētur. inveterāvit enim iam opīniō perniciōsa reī pūblicae, vōbīsque perīculōsa, quae nōn modo apud populum Rōmānum, sed etiam apud exterās nātiōnēs omnium sermōne percrebruit: hīs iūdiciīs quae nunc sunt, pecūniōsum hominem, quamvīs sit nocēns, nēminem posse damnārī. 2 nunc in ipsō discrīmine ōrdinis iūdiciōrumque vestrōrum, cum sint parātī quī contiōnibus et lēgibus hanc invidiam senātūs īnflammāre cōnentur, reus in iūdicium adductus est C. Verrēs, homō vītā atque factīs omnium iam opīniōne damnātus, pecūniae magnitūdine suā spē et praedicātiōne absolūtus.
huic ego causae, iūdicēs, cum summā voluntāte et expectātiōne populī Rōmānī āctor accessī, nōn ut augērem invidiam ōrdinis, sed ut īnfāmiae commūnī succurrerem. addūxī enim hominem in quō reconciliāre exīstimātiōnem iūdiciōrum āmissam, redīre in grātiam cum populō Rōmānō, satis facere exterīs nātiōnibus possētis: dēpecūlātōrem aerāriī, vexātōrem Asiae atque Pamphȳliae, praedōnem iūris urbānī, lābem atque perniciem prōvinciae Siciliae. 3 dē quō sī vōs vērē ac religiōsē iūdicāverītis, auctōritās ea quae in vōbīs remanēre dēbet haerēbit; sīn istīus ingentēs dīvitiae iūdiciōrum religiōnem vēritātemque perfrēgerint, ego hoc tam assequar ut iūdicium potius reī pūblicae quam aut reus iūdicibus aut accūsātor reō dēfuisse videātur.
Verres’s corruption (3–15)
equidem ut dē mē cōnfitear, iūdicēs, cum multae mihi ā C. Verre īnsidiae terrā marīque factae sint, quās partim meā dīligentiā dēvītārim, partim amīcōrum studiō officiōque repulerim, numquam tamen neque tantum perīculum mihi adīre vīsus sum neque tantopere pertimuī, ut nunc in ipsō iūdiciō. 4 neque tantum mē exspectātiō accūsātiōnis meae concursusque tantae multitūdinis, quibus ego rēbus vehementissimē perturbor, commovet quantum istīus īnsidiae nefāriae, quās ūnō tempore mihi, vōbīs, M’. Glabriōnī, populō Rōmānō, sociīs, exterīs nātiōnibus, ōrdinī, nōminī dēnique senātōriō, facere cōnātur; quī ita dictitat iīs esse metuendum quī quod ipsīs sōlīs satis esset surripuissent, sē tantum ēripuisse ut id multīs satis esse possit; nihil esse tam sānctum quod nōn violārī, nihil tam mūnītum quod nōn expugnārī pecūniā possit.
5 quod sī quam audāx est ad cōnandum, tam esset obscūrus in agendō, fortasse aliquā in rē nōs aliquandō fefellisset. vērum hoc adhūc percommodē cadit, quod cum incrēdibilī eius audāciā singulāris stultitia coniūncta est. nam ut apertus in corripiendīs pecūniīs fuit, sīc in spē corrumpendī iūdiciī perspicua sua cōnsilia cōnātūsque omnibus fēcit. semel, ait, sē in vītā pertimuisse, tum cum prīmum ā mē reus factus sit, quod, cum ē prōvinciā recēns esset, invidiāque et īnfāmiā nōn recentī sed vetere ac diuturnā flagrāret, tum ad iūdicium corrumpendum tempus aliēnum offenderet. 6 itaque cum ego diem in Siciliam inquīrendī perexiguam postulāvissem, invēnit iste quī sibi in Achāiam bīduō breviōrem diem postulāret, nōn ut is idem cōnficeret dīligentiā et industriā suā quod ego meō labōre et vigiliīs cōnsecūtus sum; etenim ille Achāicus inquīsītor nē Brundisium quidem pervēnit, ego Siciliam tōtam quīnquāgintā diēbus sīc obiī ut omnium populōrum prīvātōrumque litterās iniūriāsque cognōscerem: ut perspicuum cuivīs esse posset, hominem ab istō quaesītum esse nōn quī reum suum addūceret, sed quī meum tempus obsīderet.
7 nunc homō audācissimus atque āmentissimus hoc cōgitat. intellegit mē ita parātum atque īnstrūctum in iūdicium venīre ut nōn modo in auribus vestrīs, sed in oculīs omnium, sua fūrta atque flāgitia dēfīxūrus sim. videt senātōrēs multōs esse testīs audāciae suae; videt multōs equitēs Rōmānōs, frequentīs praetereā cīvīs atque sociōs, quibus ipse īnsignīs iniūriās fēcerit; videt etiam tot tam gravis ab amīcissimīs cīvitātibus lēgātiōnēs, cum pūblicīs auctōritātibus convēnisse. 8 quae cum ita sint, ūsque eō dē omnibus bonīs male exīstimat, ūsque eō senātōria iūdicia perdita prōflīgātaque esse arbitrātur ut hoc palam dictitet, nōn sine causā sē cupidum pecūniae fuisse, quoniam in pecūniā tantum praesidium experiātur esse; sēsē, id quod difficillimum fuerit, tempus ipsum ēmisse iūdiciī suī, quō cētera facilius emere posteā posset; ut quoniam crīminum vim subterfugere nūllō modō poterat, procellam temporis dēvītāret. 9 quod sī nōn modo in causā, vērum in aliquō honestō praesidiō aut in alicuius ēloquentiā aut grātiā spem aliquam collocāsset, profectō nōn haec omnia colligeret atque aucupārētur, nōn ūsque eō dēspiceret contemneretque ōrdinem senātōrium ut arbitrātū eius dēligerētur ex senātū quī reus fieret, quī, dum hic quae opus essent comparāret, causam intereā ante eum dīceret.
10 quibus ego rēbus quid iste spēret et quō animum intendat, facile perspiciō; quam ob rem vērō sē cōnfīdat aliquid perficere posse hōc praetōre, et hōc cōnsiliō, intellegere nōn possum. ūnum illud intellegō, quod populus Rōmānus in reiectiōne iūdicum iūdicāvit, eā spē istum fuisse praeditum ut omnem ratiōnem salūtis in pecūniā cōnstitueret; hoc ēreptō praesidiō, ut nūllam sibi rem adiūmentō fore arbitrārētur.
etenim quod est ingenium tantum, quae tanta facultās dīcendī aut cōpia quae istīus vītam tot vitiīs flāgitiīsque convictam, iam prīdem omnium voluntāte iūdiciōque damnātam, aliquā ex parte possit dēfendere? 11 cuius ut adulēscentiae maculās ignōminiāsque praeteream, quaestūra, prīmus gradus honōris, quid aliud habet in sē, nisi Cn. Carbōnem spoliātum ā quaestōre suō pecūniā pūblicā, nūdātum et prōditum cōnsulem, dēsertum exercitum, relictam prōvinciam, sortis necessitūdinem religiōnemque violātam? cuius lēgātiō exitium fuit Asiae tōtīus et Pamphȳliae; quibus in prōvinciīs multās domōs, plūrimās urbīs, omnia fāna dēpecūlātus est, tum cum in Cn. Dolābellam suum scelus illud prīstinum renovāvit et īnstaurāvit quaestōrium; cum eum cui et lēgātus et prō quaestōre fuisset et in invidiam suīs maleficiīs addūxit et in ipsīs perīculīs nōn sōlum dēseruit, sed etiam oppugnāvit ac prōdidit. 12 cuius praetūra urbāna aedium sacrārum fuit pūblicōrumque operum dēpopulātiō, simul in iūre dīcundō bonōrum possessiōnumque contrā omnium īnstitūta addictiō et condōnātiō.
iam vērō omnium vitiōrum suōrum plūrima et maxima cōnstituit monumenta et indicia in prōvinciā Siciliā; quam iste per triennium ita vexāvit ac perdidit ut ea restituī in antīquum statum nūllō modō possit; vix autem per multōs annōs, innocentīsque praetōrēs, aliquā ex parte recreārī aliquandō posse videātur. 13 hōc praetōre Siculī neque suās lēgēs neque nostra senātūs cōnsulta neque commūnia iūra tenuērunt. tantum quisque habet in Siciliā quantum hominis avārissimī et libīdinōsissimī aut imprūdentiam subterfūgit aut satietātī superfuit. nūlla rēs per triennium nisi ad nūtum istīus iūdicāta est; nūlla rēs cuiusquam tam patria atque avīta fuit quae nōn ab eō, imperiō istīus, abiūdicārētur. innumerābilēs pecūniae ex arātōrum bonīs novō nefāriōque īnstitūtō coāctae; sociī fidēlissimī in hostium numerō exīstimātī; cīvēs Rōmānī servīlem in modum cruciātī et necātī; hominēs nocentissimī propter pecūniās iūdiciō līberātī; honestissimī atque integerrimī, absentēs reī factī, indictā causā damnātī et ēiectī; portūs mūnītissimī, maximae tūtissimaeque urbēs pīrātīs praedōnibusque patefactae; nautae mīlitēsque Siculōrum, sociī nostrī atque amīcī, famē necātī; classēs optimae atque opportūnissimae cum magnā ignōminiā populī Rōmānī āmissae et perditae. 14 īdem iste praetor monumenta antīquissima, partim rēgum locuplētissimōrum, quae illī ōrnāmentō urbibus esse voluērunt, partim etiam nostrōrum imperātōrum, quae victōrēs cīvitātibus Siculīs aut dedērunt aut reddidērunt, spoliāvit nūdāvitque omnia. neque hoc sōlum in statuīs ōrnāmentīsque pūblicīs fēcit, sed etiam dēlūbra omnia sānctissimīs religiōnibus cōnsecrāta dēpecūlātus est. deum dēnique nūllum Siculīs quī eī paulō magis affabrē atque antīquō artificiō factus vidērētur relīquit. in stuprīs vērō et flāgitiīs, nefāriās eius libīdinēs commemorāre pudōre dēterreor; simul illōrum calamitātem commemorandō augēre nōlō quibus līberōs coniugēsque suās integrās ab istīus petulantiā cōnservāre nōn licitum est. 15 “at enim haec ita commissa sunt ab istō ut nōn cognita sint ab hominibus.” hominem arbitror esse nēminem quī nōmen istīus audierit quīn facta quoque eius nefāria commemorāre possit; ut mihi magis timendum sit nē multa crīmina praetermittere quam nē qua in istum fingere exīstimer. neque enim mihi vidētur haec multitūdō quae ad audiendum convēnit cognōscere ex mē causam voluisse, sed ea quae scit mēcum recognōscere.
The attempt to delay the trial (15–32)
quae cum ita sint, iste homō āmēns ac perditus aliā mēcum ratiōne pugnat. nōn id agit ut alicuius ēloquentiam mihi oppōnat; nōn grātiā, nōn auctōritāte cuiusquam, nōn potentiā nītitur. simulat hīs sē rēbus cōnfīdere, sed videō quid agat, neque enim agit ocultissimē. prōpōnit inānia mihi nōbilitātis, hoc est, hominum arrogantium, nōmina; quī nōn tam mē impediunt quod nōbilēs sunt, quam adiuvant quod nōtī sunt. simulat sē eōrum praesidiō cōnfīdere, cum intereā aliud quiddam iam diū māchinētur. 16 quam spem nunc habeat in manibus et quid mōliātur breviter iam, iūdicēs, vōbīs expōnam; sed prius ut ab initiō rēs ab eō cōnstitūta sit, quaesō, cognōscite.
ut prīmum ē prōvinciā rediit, redēmptiō est huius iūdiciī facta grandī pecūniā. mānsit in condiciōne atque pactō ūsque ad eum fīnem dum iūdicēs reiectī sunt. posteā quam reiectiō iūdicum facta est, quod et in sortītiōne istīus spem fortūna populī Rōmānī et in reiciendīs iūdicibus mea dīligentia istōrum impudentiam vīcerat, renūntiāta est tōta condiciō. praeclārē sē rēs habēbat. 17 libellī nōminum vestrōrum cōnsiliīque huius in manibus erant omnium. nūlla nota, nūllus color, nūllae sordēs vidēbantur hīs sententiīs allinī posse, cum iste repente ex alacrī atque laetō sīc erat humilis atque dēmissus ut nōn modo populō Rōmānō sed etiam sibi ipse condemnātus vidērētur. ecce autem repente hīs diēbus paucīs, comitiīs cōnsulāribus factīs, eadem illa vetera cōnsilia pecūniā maiōre repetuntur, eaedemque vestrae fāmae fortūnīsque omnium īnsidiae per eōsdem hominēs comparantur.
quae rēs prīmō, iūdicēs, pertenuī nōbīs argūmentō indiciōque patefacta est; post, apertō suspīciōnis introitū, ad omnia intima istōrum cōnsilia sine ūllō errōre pervēnimus. 18 nam ut Hortēnsius cōnsul dēsignātus domum redūcēbātur ē Campō cum maximā frequentiā ac multitūdine, fit obviam cāsū eī multitūdinī C. Cūriō — quem ego hominem honōris potius quam contumēliae causā nōminātum volō; etenim ea dīcam quae ille, sī commemorārī nōluisset, nōn tantō in conventū, tam apertē palamque dīxisset. quae tamen ā mē pedetemptim cautēque dīcentur, ut et amīcitiae nostrae et dignitātis illīus habita ratiō esse intellegātur. 19 videt ad ipsum fornicem Fabiānum in turbā Verrem; appellat hominem et eī vōce maximā grātulātur. ipsī Hortēnsiō, quī cōnsul erat factus, propinquīs necessāriīsque eius quī tum aderant, verbum nūllum facit. cum hōc cōnsistit, hunc amplexātur, hunc iubet sine cūrā esse. “renūntiō” inquit “tibi, tē hodiernīs comitiīs esse absolūtum.”
quod cum tam multī hominēs honestissimī audīssent, statim ad mē dēfertur; immō vērō, ut quisque mē vīderat narrābat. aliīs illud indignum, aliīs rīdiculum vidēbātur: rīdiculum iīs quī istīus causam in testium fidē, in crīminum ratiōne, in iūdicum potestāte, nōn in comitiīs cōnsulāribus positam arbitrābantur; indignum iīs quī altius aspiciēbant, et hanc grātulātiōnem ad iūdicium corrumpendum spectāre vidēbant. 20 etenim sīc ratiōcinābantur, sīc honestissimī hominēs inter sē et mēcum loquēbantur, apertē iam et perspicuē nūlla esse iūdicia. quī reus prīdiē iam ipse sē condemnātum putābat, is posteā quam dēfēnsor eius cōnsul est factus absolvitur? quid igitur? quod tōta Sicilia, quod omnēs Siculī, omnēs negōtiātōrēs, omnēs pūblicae prīvātaeque litterae Rōmae sunt, nihilne id valēbit? — nihil, invītō cōnsule dēsignātō. quid? iūdicēs nōn crīmina, nōn testīs, nōn exīstimātiōnem populī Rōmānī sequentur? — nōn: omnia in ūnīus potestāte ac moderātiōne vertentur.
vērē loquar, iūdicēs: vehementer mē haec rēs commovēbat. optimus enim quisque ita loquēbantur: “iste quidem tibi ēripiētur; sed nōs nōn tenēbimus iūdicia diūtius. etenim quis poterit, Verre absolūtō, dē trānsferendīs iūdiciīs recūsāre?” 21 erat omnibus molestum; neque eōs tam istīus hominis perditī subita laetitia quam hominis amplissimī nova grātulātiō commovēbat. cupiēbam dissimulāre mē id molestē ferre: cupiēbam animī dolōrem vultū tegere, et taciturnitāte cēlāre.
ecce autem illīs ipsīs diēbus, cum praetōrēs dēsignātī sortīrentur et M. Metellō obtigisset ut is dē pecūniīs repetundīs quaereret, nūntiātur mihi tantam istī grātulātiōnem esse factam ut is domum quoque puerōs mitteret quī uxōrī suae nūntiārent. 22 sānē nē haec quidem mihi rēs placēbat, neque tamen tantopere quid in hāc sorte metuendum mihi esset intellegēbam. ūnum illud ex hominibus certīs ex quibus omnia comperī reperiēbam: fiscōs complūrīs cum pecūniā Siciliēnsī ā quōdam senātōre ad equitem Rōmānum esse trānslātōs; ex hīs quasi decem fiscōs ad senātōrem illum relictōs esse, comitiōrum meōrum nōmine; dīvīsōrēs omnium tribuum noctū ad istum vocātōs. 23 ex quibus quīdam, quī sē omnia meā causā dēbēre arbitrābātur, eādem illā nocte ad mē venit; dēmōnstrat quā iste ōrātiōne ūsus esset, commemorāsse istum quam līberāliter eōs tractāsset et iam anteā cum ipse praetūram petīsset et proximīs cōnsulāribus praetōriīsque comitiīs, deinde continuō esse pollicitum quantam vellent pecūniam sī mē aedīlitāte dēiēcissent. hīc aliōs negāsse audēre, aliōs respondisse nōn putāre id perficī posse; inventum tamen esse fortem amīcum ex eādem familiā, Q. Verrem, Rōmiliā, ex optimā dīvīsōrum disciplīnā, patris istīus discipulum atque amīcum, quī HS quīngentīs mīlibus dēpositīs id sē perfectūrum pollicērētur; et fuisse tum nōnnūllōs quī sē ūnā factūrōs esse dīcerent. quae cum ita essent, sānē benevolō animō mē ut magnopere cavērem praemonēbat.
24 sollicitābar rēbus maximīs ūnō atque eō perexiguō tempore. urgēbant comitia, et in hīs ipsīs oppugnābar grandī pecūniā; īnstābat iūdicium, eī quoque negōtiō fiscī Siciliēnsēs minābantur. agere quae ad iūdicium pertinēbant līberē comitiōrum metū dēterrēbar; petītiōnī tōtō animō servīre propter iūdicium nōn licēbat. minārī dēnique dīvīsōribus ratiō nōn erat, proptereā quod eōs intellegere vidēbam mē hōc iūdiciō districtum atque obligātum futūrum. 25 atque hōc ipsō tempore Siculīs dēnūntiātum esse audiō prīmum ab Hortēnsiō domum ad illum ut venīrent; Siculōs in eō sānē līberōs fuisse, quī, quam ob rem arcesserentur cum intellegerent, nōn vēnisse. intereā comitia nostra, quōrum iste sē, ut cēterōrum hōc annō comitiōrum, dominum esse arbitrābātur, habērī coepta sunt. cursāre iste homō potēns cum fīliō blandō et grātiōsō circum tribūs; paternōs amīcōs, hoc est, dīvīsōrēs, appellāre omnēs et convenīre. quod cum esset intellēctum et animadversum, fēcit animō libentissimō populus Rōmānus ut cuius dīvitiae mē dē fidē dēdūcere nōn potuissent, nē eiusdem pecūniā dē honōre dēicerer.
26 posteā quam illā petītiōnis magnā cūrā līberātus sum, animō coepī multō magis vacuō ac solūtō nihil aliud nisi dē iūdiciō agere et cōgitāre. reperiō, iūdicēs, haec ab istīs cōnsilia inita et cōnstitūta ut, quācumque posset ratiōne, rēs ita dūcerētur ut apud M. Metellum praetōrem causa dīcerētur. in eō esse haec commoda: prīmum M. Metellum amīcissimum; deinde Hortēnsium cōnsulem nōn sōlum, sed etiam Q. Metellum — quī quam istī sit amīcus attendite: dēdit enim praerogātīvam suae voluntātis eiusmodī ut istī prō praerogātīvīs iam reddidisse videātur.
27 an mē tacitūrum tantīs dē rēbus exīstimāvistis, et mē in tantō reī pūblicae exīstimātiōnisque meae perīculō cuiquam cōnsultūrum potius quam officiō et dignitātī meae? arcessit alter cōnsul dēsignātus Siculōs: veniunt nōnnūllī, proptereā quod L. Metellus esset praetor in Siciliā. cum iīs ita loquitur: sē cōnsulem esse; frātrem suum alterum Siciliam prōvinciam obtinēre, alterum esse quaesītūrum dē pecūniīs repetundīs; Verrī nē nocērī possit multīs ratiōnibus esse prōvīsum. 28 quid est, quaesō, Metellē, iūdicium corrumpere, sī hoc nōn est: testīs, praesertim Siculōs, timidōs hominēs et afflīctōs, nōn sōlum auctōritāte dēterrēre, sed etiam cōnsulārī metū et duōrum praetōrum potestāte? quid facerēs prō innocente homine et propinquō, cum propter hominem perditissimum atque aliēnissimum dē officiō ac dignitāte dēcēdis et committis ut quod ille dictitat alicui quī tē ignōret vērum esse videātur? 29 nam hoc Verrem dīcere aiēbant: tē nōn fātō, ut cēterōs ex vestrā familiā, sed operā suā cōnsulem factum.
duo igitur cōnsulēs et quaesītor erunt ex illīus voluntāte. “nōn sōlum effugiēmus” inquit “hominem in quaerendō nimium dīligentem, nimium servientem populī exīstimātiōnī, M’. Glabriōnem, accēdet etiam nōbīs illud: iūdex est M. Caesōnius, collēga nostrī accūsātōris, homō in rēbus iūdicandīs spectātus et cognitus, quem minimē expediat esse in eō cōnsiliō quod cōnēmur aliquā ratiōne corrumpere, proptereā quod iam anteā, cum iūdex in Iūniānō cōnsiliō fuisset, turpissimum illud facinus nōn sōlum graviter tulit, sed etiam in medium prōtulit. hunc iūdicem ex Kalendīs Iānuāriīs nōn habēbimus. 30 Q. Mānlium et Q. Cornificium, duōs sevērissimōs atque integerrimōs iūdicēs, quod tribūnī plēbis tum erunt, iūdicēs nōn habēbimus. P. Sulpicius, iūdex trīstis et integer, magistrātum ineat oportet Nōnīs Decembribus. M. Crepereius, ex ācerrimā illā equestrī familiā et disciplīnā, L. Cassius ex familiā cum ad cēterās rēs tum ad iūdicandum sevērissimā, Cn. Tremellius, homō summā religiōne et dīligentiā — trēs hī hominēs veterēs tribūnī mīlitārēs sunt dēsignātī; ex Kalendīs Iānuāriīs nōn iūdicābunt. subsortiēmur etiam in M. Metellī locum, quoniam is huic ipsī quaestiōnī praefutūrus est. ita secundum Kalendās Iānuāriās, et praetōre et prope totō commūtātō cōnsiliō, magnās accūsātōris minās magnamque exspectātiōnem iūdiciī ad nostrum arbitrium libīdinemque ēlūdēmus.”
31 Nōnae sunt hodiē Sextīlēs, hōrā octāvā convenīre coepistis; hunc diem iam nē numerant quidem. decem diēs sunt ante lūdōs vōtīvōs quōs C. Pompeius factūrus est; hī lūdī diēs quīndecim auferent. deinde continuō Rōmānī cōnsequentur. ita prope XL diēbus interpositīs tum dēnique sē ad ea quae ā nōbīs dicta erunt respōnsūrōs esse arbitrantur; deinde sē ductūrōs et dīcendō et excūsandō facile ad lūdōs Victōriae; cum hīs plēbeiōs esse coniūnctōs, secundum quōs aut nūllī aut perpaucī diēs ad agendum futūrī sunt. ita dēfessā ac refrīgerātā accūsātiōne rem integram ad M. Metellum praetōrem esse ventūram. quem ego hominem, sī eius fideī diffīsus essem, iūdicem nōn retinuissem; 32 nunc tamen hōc animō sum ut eō iūdice quam praetōre hanc rem trānsigī mālim, et iūrātō suam quam iniūrātō aliōrum tabellās committere.
Cicero’s strategy in brief (32–34)
nunc ego, iūdicēs, iam vōs cōnsulō quid mihi faciendum pūtētis. id enim cōnsiliī mihi profectō tacitī dabitis quod egomet mihi necessāriō capiendum intellegō. sī ūtar ad dīcendum meō lēgitimō tempore, meī labōris, industriae, dīligentiaeque capiam frūctum, et ex accūsātiōne perficiam ut nēmō umquam post hominum memoriam parātior, vigilantior, compositior ad iūdicium vēnisse videātur. sed in hāc laude industriae meae reus nē ēlabātur summum perīculum est. quid est igitur quod fierī possit? nōn obscūrum, opīnor, neque absconditum. 33 frūctum istum laudis, quī ex perpetuā ōrātiōne percipī potuit, in alia tempora reservēmus: nunc hominem tabulīs, testibus, prīvātīs pūblicīsque litterīs auctōritātibusque accūsēmus.
rēs omnis mihi tēcum erit, Hortēnsī. dīcam apertē: sī tē mēcum dīcendō ac dīluendīs crīminibus in hāc causā contendere putārem, ego quoque in accūsandō atque in explicandīs crīminibus operam cōnsūmerem; nunc quoniam pugnāre contrā mē īnstituistī nōn tam ex tuā nātūrā quam ex istīus tempore et causā, necesse est istīusmodī ratiōnī aliquō cōnsiliō obsistere. 34 tua ratiō est ut secundum bīnōs lūdōs mihi respondēre incipiās; mea, ut ante prīmōs lūdōs comperendinem. ita fit ut tua ista ratiō exīstimētur astūta, meum hoc cōnsilium necessārium.
Warnings (34–42)
vērum illud quod īnstitueram dīcere, mihi rem tēcum esse, huiusmodī est. ego cum hanc causam Siculōrum rogātū recēpissem, idque mihi amplum et praeclārum exīstimāssem, eōs velle meae fideī dīligentiaeque perīculum facere quī innocentiae abstinentiaeque fēcissent, tum, susceptō negōtiō, maius quiddam mihi prōposuī, in quō meam in rem pūblicam voluntātem populus Rōmānus perspicere posset. 35 nam illud mihi nēquāquam dignum industriā cōnātūque meō vidēbātur, istum ā mē in iūdicium, iam omnium iūdiciō condemnātum, vocārī, nisi ista tua intolerābilis potentia et ea cupiditās quā per hōsce annōs in quibusdam iūdiciīs ūsus es etiam in istīus hominis dēspērātī causā interpōnerētur. nunc vērō, quoniam haec tē omnis dominātiō rēgnumque iūdiciōrum tantopere dēlectat, et sunt hominēs quōs libīdinis īnfāmiaeque suae neque pudeat neque taedeat, quī quasi dē industriā in odium offēnsiōnemque populī Rōmānī irruere videantur, hoc mē profiteor suscēpisse, magnum fortasse onus et mihi perīculōsissimum, vērum tamen dignum in quō omnīs nervōs aetātis industriaeque meae contenderem.
36 quoniam tōtus ōrdō paucōrum improbitāte et audāciā premitur, et urgētur īnfāmiā iūdiciōrum, profiteor huic generī hominum mē inimīcum accūsātōrem, odiōsum, assiduum, acerbum adversārium. hoc mihi sūmō, hoc mihi dēposcō quod agam in magistrātū, quod agam ex eō locō ex quō mē populus Rōmānus ex Kalendīs Iānuāriīs sēcum agere dē rē pūblicā ac dē hominibus improbīs voluit; hoc mūnus aedīlitātis meae populō Rōmānō amplissimum pulcherrimumque polliceor. moneō, praedicō, ante dēnūntiō: quī aut dēpōnere aut accipere aut recipere aut pollicērī, aut sequestrēs aut interpretēs corrumpendī iūdiciī solent esse, quīque ad hanc rem aut potentiam aut impudentiam suam professī sunt, abstineant in hōc iūdiciō manūs animōsque ab hōc scelere nefāriō. 37 erit tum cōnsul Hortēnsius cum summō imperiō et potestāte, ego autem aedīlis, hoc est, paulō amplius quam prīvātus; tamen huiusmodī haec rēs est, quam mē āctūrum esse polliceor, ita populō Rōmānō grāta atque iūcunda ut ipse cōnsul in hāc causā prae mē minus etiam, sī fierī possit, quam prīvātus esse videātur.
omnia nōn modo commemorābuntur, sed etiam expositīs certīs rēbus agentur, quae inter decem annōs, posteā quam iūdicia ad senātum trānslāta sunt, in rēbus iūdicandīs nefāriē flāgitiōsēque facta sunt. 38 cognōscet ex mē populus Rōmānus quid sit quam ob rem, cum equester ōrdō iūdicāret, annōs prope quīnquāgintā continuōs, in nūllō, iūdicēs, equite Rōmānō iūdicante nē tenuissima quidem suspīciō acceptae pecūniae ob rem iūdicandam cōnstitūta sit; quid sit quod, iūdiciīs ad senātōrium ōrdinem trānslātīs sublātāque populī Rōmānī in ūnumquemque vestrum potestāte, Q. Calidius damnātus dīxerit minōris sēstertium trīciēns praetōrium hominem honestē nōn posse damnārī; quid sit quod, P. Septimiō senātōre damnātō, Q. Hortēnsiō praetōre dē pecūniīs repetundīs, līs aestimāta sit eō nōmine quod ille ob rem iūdicandam pecūniam accēpisset; 39 quod in C. Hērenniō, quod in C. Popiliō, senātōribus, quī ambō pecūlātūs damnātī sunt; quod in M. Atīliō, quī dē maiestāte damnātus est, hoc plānum factum sit, eōs pecūniam ob rem iūdicandam accēpisse; quod inventī sint senātōrēs quī, C. Verre praetōre urbānō sortiente, exīrent in eum reum quem incognitā causā condemnārent; quod inventus sit senātor quī, cum iūdex esset, in eōdem iūdiciō et ab reō pecūniam acciperet quam iūdicibus dīvideret, et ab accūsātōre ut reum condemnāret. 40 iam vērō quōmodo illam lābem, ignōminiam, calamitātemque tōtīus ōrdinis conquerar, hoc factum esse in hāc cīvitāte, cum senātōrius ōrdō iūdicāret, ut discolōribus signīs iūrātōrum hominum sententiae notārentur? haec omnia mē dīligenter sevērēque āctūrum esse polliceor.
quō mē tandem animō fore putātis, sī quid in hōc ipsō iūdiciō intellēxerō similī aliquā ratiōne esse violātum at commissum? cum praesertim plānum facere multīs testibus possim C. Verrem in Siciliā multīs audientibus saepe dīxisse sē habēre hominem potentem cuius fīdūciā prōvinciam spoliāret; neque sibi sōlī pecūniam quaerere, sed ita triennium illud praetūrae Siciliēnsis distribūtum habēre ut sēcum praeclārē agī dīceret, sī ūnīus annī quaestum in rem suam converteret, alterum patrōnīs et dēfēnsōribus trāderet, tertium illum ūberrimum quaestuōsissimumque annum tōtum iūdicibus reservāret.”
41 ex quō mihi venit in mentem illud dīcere quod, apud M’. Glabriōnem nūper cum in reiciundīs iūdicibus commemorāssem, intellēxī vehementer populum Rōmānum commovērī: mē arbitrārī fore utī nātiōnēs exterae lēgātōs ad populum Rōmānum mitterent ut lēx dē pecūniīs repetundīs iūdiciumque tollerētur. sī enim iūdicia nūlla sint, tantum ūnumquemque ablātūrum putant quantum sibi ac līberīs suīs satis esse arbitrētur; nunc, quod eiusmodī iūdicia sint, tantum ūnumquemque auferre quantum sibi, patrōnīs, advocātīs, praetōrī, iūdicibus satis futūrum sit; hoc profectō īnfīnītum esse; sē avārissimī hominis cupiditātī satisfacere posse, nocentissimī victōriae nōn posse. 42 ō commemoranda iūdicia, praeclāramque exīstimātiōnem nostrī ōrdinis, cum sociī populī Rōmānī iūdicia dē pecūniīs repetundīs fierī nōlunt, quae ā maiōribus nostrīs sociōrum causā comparāta sunt! an iste umquam dē sē bonam spem habuisset, nisi dē vōbīs malam opīniōnem animō imbibisset? quō maiōre etiam, sī fierī potest, apud vōs odiō esse dēbet quam est apud populum Rōmānum, cum in avāritiā, scelere, periūriō vōs suī similīs esse arbitrētur.
Address to the court (43–52)
43 cui locō, per deōs immortālīs, iūdicēs, cōnsulite ac prōvidēte. moneō praedicōque id quod intellegō: tempus hoc vōbīs dīvīnitus datum esse ut odiō, invidiā, īnfāmiā, turpitūdine tōtum ōrdinem līberētis. nūlla in iūdiciīs sevēritās, nūlla religiō, nūlla dēnique iam exīstimantur esse iūdicia. itaque ā populō Rōmānō contemnimur, dēspicimur, gravī diuturnāque iam flagrāmus īnfāmiā.
44 neque enim ūllam aliam ob causam populus Rōmānus tribūnīciam potestātem tantō studiō requīsīvit; quam cum poscēbat, verbō illam poscere vidēbātur, rē vērā iūdicia poscēbat. neque hoc Q. Catulum, hominem sapientissimum atque amplissimum, fūgit, quī, Cn. Pompeiō, virō fortissimō et clārissimō, dē tribūnīciā potestāte referente, cum esset sententiam rogātus, hōc initiō est summā cum auctōritāte ūsus: patrēs cōnscrīptōs iūdicia male et flāgitiōsē tuērī; quod sī in rēbus iūdicandīs populī Rōmānī exīstimātiōnī satis facere voluissent, nōn tantopere hominēs fuisse tribūnīciam potestātem dēsīderātūrōs. 45 ipse dēnique Cn. Pompeius, cum prīmum contiōnem ad urbem cōnsul dēsignātus habuit, ubi, id quod maximē exspectārī vidēbātur, ostendit sē tribūnīciam potestātem restitūtūrum, factus est in eō strepitus et grāta contiōnis admurmurātiō. īdem in eādem contiōne cum dīxisset populātās vexātāsque esse prōvinciās, iūdicia autem turpia ac flāgitiōsa fierī, eī reī sē prōvidēre ac cōnsulere velle, tum vērō nōn strepitū, sed maximō clāmōre suam populus Rōmānus significāvit voluntātem.
46 nunc autem hominēs in speculīs sunt: observant quem ad modum sēsē ūnusquisque nostrum gerat in retinendā religiōne cōnservandīsque lēgibus. vident adhūc post lēgem tribūnīciam ūnum senātōrem hominem vel tenuissimum esse damnātum, quod tametsī nōn reprehendunt, tamen magnopere quod laudent nōn habent. nūlla est enim laus ibi esse integrum, ubi nēmō est quī aut possit aut cōnētur corrumpere.
47 hoc est iūdicium in quō vōs dē reō, populus Rōmānus dē vōbīs iūdicābit. in hōc homine statuētur possitne, senātōribus iūdicantibus, homō nocentissimus pecūniōsissimusque damnārī. deinde est eiusmodī reus in quō homine nihil sit praeter summa peccāta maximamque pecūniam; ut, sī līberātus sit, nūlla alia suspīciō nisi ea quae turpissima est residēre possit. nōn grātiā, nōn cognātiōne, nōn aliīs rēctē factīs, nōn dēnique aliquō mediocrī vitiō tot tantaque eius vitia sublevāta esse vidēbuntur. 48 postrēmō ego causam sīc agam, iūdicēs: eiusmodī rēs, ita nōtās, ita testātās, ita magnās, ita manifēstās prōferam ut nēmō ā vōbīs ut istum absolvātis per grātiam cōnētur contendere. habeō autem certam viam atque ratiōnem quā omnīs illōrum cōnātūs investīgāre et cōnsequī possim. ita rēs ā mē agētur ut in eōrum cōnsiliīs omnibus nōn modo aurēs hominum, sed etiam oculī populī Rōmānī interesse videantur.
49 vōs aliquot iam per annōs conceptam huic ōrdinī turpitūdinem atque īnfāmiam dēlēre ac tollere potestis. cōnstat inter omnīs post haec cōnstitūta iūdicia quibus nunc ūtimur nūllum hōc splendōre atque hāc dignitāte cōnsilium fuisse. hīc sī quid erit offēnsum, omnēs hominēs nōn iam ex eōdem ōrdine aliōs magis idōneōs, quod fierī nōn potest, sed alium omnīnō ōrdinem ad rēs iūdicandās quaerendum arbitrābuntur.
50 quāpropter prīmum ab dīs immortālibus, quod spērāre mihi videor, hoc idem, iūdicēs, optō, ut in hōc iūdiciō nēmō improbus praeter eum quī iam prīdem inventus est reperiātur; deinde sī plūrēs improbī fuerint, hoc vōbīs, hoc populō Rōmānō, iūdicēs, cōnfirmō, vītam mehercule mihi prius quam vim persevērantiamque ad illōrum improbitātem persequendam dēfutūram.
51 vērum quod ego labōribus, perīculīs, inimīcitiīsque meīs, tum cum admissum erit dēdecus sevērē mē persecūtūrum esse polliceor, id nē accidat tū tuā auctōritāte, sapientiā, dīligentiā, M’. Glabriō, potes prōvidēre. suscipe causam iūdiciōrum; suscipe causam sevēritātis, integritātis, fideī, religiōnis; suscipe causam senātūs, ut is hōc iūdiciō probātus cum populō Rōmānō et in laude et in grātiā esse possit. cōgitā quī sīs, quō locō sīs, quid dare populō Rōmānō, quid reddere maiōribus tuīs dēbeās. fac tibi paternae lēgis Acīliae veniat in mentem, quā lēge populus Rōmānus dē pecūniīs repetundīs optimīs iūdiciīs sevērissimīsque iūdicibus ūsus est. 52 circumstant tē summae auctōritātēs, quae tē oblīvīscī laudis domesticae nōn sinant, quae tē noctīs diēsque commoneant fortissimum tibi patrem, sapientissimum avum, gravissimum socerum fuisse. quārē sī Glabriōnis patris vim et ācrimōniam cēperis ad resistendum hominibus audācissimīs; sī avī Scaevolae prūdentiam ad prōspiciendās īnsidiās quae tuae atque hōrum fāmae comparantur; sī socerī Scaurī cōnstantiam, ut nē quis tē dē vērā et certā possit sententiā dēmovēre, intelleget populus Rōmānus, integerrimō atque honestissimō praetōre dēlēctōque cōnsiliō, nocentī reō magnitūdinem pecūniae plūs habuisse mōmentī ad suspīciōnem crīminis quam ad ratiōnem salūtis.
Cicero’s procedure (53–56)
53 mihi certum est nōn committere ut in hāc causā praetor nōbīs cōnsiliumque mūtētur. nōn patiar rem in id tempus addūcī ut quōs adhūc servī dēsignātōrum cōnsulum nōn mōvērunt, cum eōs novō exemplō ūniversōs arcesserent, eōs tum līctōrēs cōnsulum vocent; ut hominēs miserī, anteā sociī atque amīcī populī Rōmānī, nunc servī ac supplicēs, nōn modo iūs suum fortūnāsque omnīs eōrum imperiō āmittant, vērum etiam dēplōrandī iūris suī potestātem nōn habeant. 54 nōn sinam profectō, causā ā mē perōrātā quadrāgintā diēbus interpositīs, tum nōbīs dēnique respondērī, cum accūsātiō nostra in oblīviōnem diuturnitāte adducta sit. nōn committam ut tum haec rēs iūdicētur, cum haec frequentia tōtīus Ītaliae Rōmā discesserit; quae convēnit ūnō tempore undique comitiōrum, lūdōrum, cēnsendīque causā. huius iūdiciī et laudis frūctum et offēnsiōnis perīculum vestrum, labōrem sollicitūdinemque nostram, scientiam quid agātur memoriamque quid ā quōque dictum sit omnium putō esse oportēre.
55 faciam hoc nōn novum, sed ab iīs quī nunc prīncipēs nostrae cīvitātis sunt ante factum, ut testibus ūtar statim. illud ā mē novum, iūdicēs, cognōscētis, quod ita testīs cōnstituam ut crīmen tōtum explicem; ut ubi id interrogandō, argūmentīs, atque ōrātiōne firmāverō, tum testīs ad crīmen accommodem: ut nihil inter illam ūsitātam accūsātiōnem atque hanc novam intersit, nisi quod in illā tunc cum omnia dicta sunt testēs dantur, hīc in singulās rēs dabuntur: ut illīs quoque eadem interrogandī facultās, argūmentandī dīcendīque sit. sī quis erit quī perpetuam ōrātiōnem accūsātiōnemque dēsidēret, alterā āctiōne audiet; nunc id quod facimus eā ratiōne, ut malitiae illōrum cōnsiliō nostrō occurrāmus, necessāriō fierī intellegat.
56 haec prīmae āctiōnis erit accūsātiō. dīcimus C. Verrem, cum multa libīdinōsē, multa crūdēliter in cīvīs Rōmānōs atque in sociōs, multa in deōs hominēsque nefāriē fēcerit, tum praetereā quadringentiēns sēstertium ex Siciliā contrā lēgēs abstulisse. hoc testibus, hoc tabulīs prīvātīs pūblicīsque auctōritātibus ita vōbīs plānum faciēmus ut hoc statuātis, etiam sī spatium ad dīcendum nostrō commodō vacuōsque diēs habuissēmus, tamen ōrātiōne longā nihil opus fuisse. dīxī.