65

etsī mē assiduō cōnfectum cūra dolōre

sēvocat ā doctīs, Hortale, virginibus,

nec potis est dulcīs Mūsārum exprōmere fētūs

mēns animī, tantīs fluctuat ipsa malīs —

namque meī nūper Lēthaeō in gurgite frātris

pallidulum mānāns alluit unda pedem,

Trōia Rhoetēō quem subter lītore tellūs

ēreptum nostrīs obterit ex oculīs

*    *    *

numquam ego tē, vītā frāter amābilior,

aspiciam posthāc? at certē semper amābō,

semper maesta tuā carmina morte canam,

quālia sub dēnsīs rāmōrum concinit umbrīs

Daulias, absūmptī fāta gemēns Itylī —

sed tamen in tantīs maerōribus, Hortale, mittō

haec expressa tibī carmina Battiadae,

nē tua dicta vagīs nēquīquam crēdita ventīs

efflūxisse meō forte putēs animō,

ut missum spōnsī fūrtīvō mūnere mālum

prōcurrit castō virginis ē gremiō,

quod miserae oblītae mollī sub veste locātum,

dum adventū mātris prōsilit, excutitur;

atque illud prōnō praeceps agitur dēcursū,

huic mānat trīstī cōnscius ōre rubor.

66

omnia quī magnī dispexit lūmina mundī,

quī stēllārum ortūs comperit atque obitūs,

flammeus ut rapidī sōlis nitor obscūrētur,

ut cēdant certīs sīdera temporibus,

ut Triviam fūrtim sub Latmia saxa relēgāns

dulcis amor gȳrō dēvocet āereō —

īdem mē ille Conōn caelestī in līmine vīdit

ē Berenīcēō vertice caesariem

fulgentem clārē, quam multīs illa deārum

lēvia prōtendēns bracchia pollicita est,

quā rēx tempestāte novō fūnctus hymenaeō

vāstātum fīnīs īverat Assyriōs,

dulcia nocturnae portāns vestīgia rixae

quam dē virgineīs gesserat exuviīs.

estne novīs nūptīs odiō Venus? anne parentum

frūstrantur falsīs gaudia lacrimulīs,

ūbertim thalamī quās intrā līmina fundunt?

nōn, ita mē dīvī, vēra gemunt, iuerint.

id mea mē multīs docuit rēgīna querēlīs

invīsente novō proelia torva virō.

et tū nōn orbum luxtī dēserta cubīle,

sed frātris cārī flēbile discidium?

quam penitus maestās exēdit cūra medullās!

ut tibi tunc tōtō pectore sollicitae

sēnsibus ēreptīs mēns excidit! at tē ego certē

cognōram ā parvā virgine magnanimam.

anne bonum oblīta es facinus quō rēgium adepta es

coniugium, quod nōn fortior ausit alis?

sed tum maesta virum mittēns quae verba locūta es!

Iuppiter, ut trīstī lūmina saepe manū!

quis tē mūtāvit tantus deus? an quod amantēs

nōn longē ā cārō corpore abesse volunt?

atque ibi mē cūnctīs prō dulcī coniuge dīvīs

nōn sine taurīnō sanguine pollicita es,

sī reditum tetulisset. is haud in tempore longō

captam Asiam Aegyptī fīnibus addiderat.

quīs ego prō factīs caelestī reddita coetū

prīstina vōta novō mūnere dissoluō.

invīta, ō rēgīna, tuō dē vertice cessī,

invīta; adiūrō tēque tuumque caput,

digna ferat quod sīquis ināniter adiūrārit —

sed quī sē ferrō postulet esse parem?

ille quoque ēversus mōns est, quem maximum in ōrīs

prōgeniēs Thīae clāra supervehitur,

cum Mēdī peperēre novum mare, cumque iuventūs

per medium classī barbara nāvit Athon.

quid facient crīnēs, cum ferrō tālia cēdant?

Iuppiter, ut Chalybōn omne genus pereat

et quī prīncipiō sub terrā quaerere vēnās

īnstitit ac ferrī stringere dūritiem!

abiūnctae paulō ante comae mea fāta sorōrēs

lūgēbant, cum sē Memnonis Aethiopis

ūnigena impellēns nūtantibus āera pennīs

obtulit Arsinoēs Locridis āles equus,

isque per aetheriās mē tollēns āvolat umbrās

et Veneris castō collocat in gremiō.

ipsa suum Zephyrītis eō famulum lēgārat

Graia Canōpēīs incola lītoribus.

hīc, liquidī variō nē sōlum in lūmine caelī

ex Ariadnaeīs aurea temporibus

fīxa corōna foret, sed nōs quoque fulgērēmus

dēvōtae flāvī verticis exuviae,

ūvidulam ā flūctū cēdentem ad templa deum mē

sīdus in antīquīs dīva novum posuit.

Virginis et saevī contingēns namque Leōnis

lūmina, Callistō iūncta Lycāoniae,

vertor in occāsum, tardum dux ante Boōtēn,

quī vix sērō altō mergitur Ōceanō.

sed quamquam mē nocte premunt vestīgia dīvum,

lūx autem cānae Tēthyi restituit —

pāce tuā fārī hīc liceat, Rhamnūsia virgō,

namque ego nōn ūllō vēra timōre tegam,

nec sī mē īnfēstīs discerpent sīdera dictīs,

condita quīn vērī pectoris ēvoluam —

nōn hīs tam laetor rēbus, quam mē āfore semper,

āfore mē ā dominae vertice discrucior,

quīcum ego, dum virgō quondam fuit, omnibus expers

unguentīs, ūnā mīlia multa bibī.

nunc vōs, optātō quās iūnxit lūmine taeda,

nōn prius ūnanimīs corpora coniugibus

trādite nūdantēs reiectā veste papillās

quam iūcunda mihī mūnera lībet onyx,

vester onyx, castō colitis quae iūra cubīlī.

sed quae sē impūrō dēdit adulteriō,

illius āh mala dōna levis bibat irrita pulvis:

namque ego ab indignīs praemia nūlla petō.

sed magis, ō nūptae, semper concordia vestrās,

semper amor sēdēs incolat assiduus.

tū vērō, rēgīna, tuēns cum sīdera dīvam

plācābis fēstīs lūminibus Venerem,

unguinis expertem nōn sīrīs esse tuae mē,

sed potius largīs affice mūneribus.

sīdera corruerint! iterum ut coma rēgia fīam,

proximus Hydrochoī fulguret Ōariōn!

67

ō dulcī iūcunda virō, iūcunda parentī,

salvē, tēque bonā Iuppiter auctet ope,

iānua, quam Balbō dīcunt servīsse benignē

ōlim, cum sēdēs ipse senex tenuit,

quamque ferunt rūrsus nātō servīsse malignē,

postquam es porrēctō facta marīta sene.

dīc agedum nōbīs, quārē mūtāta ferāris

in dominum veterem dēseruisse fidem.

“nōn — ita Caeciliō placeam, cui trādita nunc sum —

culpa mea est, quamquam dīcitur esse mea,

nec peccātum ā mē quisquam pote dīcere quicquam:

vērum †istīus populī iānua quī tē† facit,

quī, quācumque aliquid reperītur nōn bene factum,

ad mē omnēs clāmant: ‘iānua, culpa tua est.’”

nōn istuc satis est ūnō tē dīcere verbō.

sed facere ut quīvīs sentiat et videat.

“quī possum? nēmō quaerit nec scīre labōrat.”

nōs volumus: nōbīs dīcere nē dubitā.

“prīmum igitur, virgō quod fertur trādita nōbīs,

falsum est. nōn illam vir prior attigerat,

languidior tenerā cui pendēns sīcula bētā

numquam sē mediam sustulit ad tunicam;

sed pater illīus nātī violāsse cubīle

dīcitur et miseram cōnscelerāsse domum,

sīve quod impia mēns caecō flagrābat amōre,

seu quod iners sterilī sēmine nātus erat,

ut quaerendum unde͜unde foret nervōsius illud,

quod posset zōnam solvere virgineam.”

ēgregium narrās mīrā pietāte parentem.

quī ipse suī nātī mīnxerit in gremium.

atquī nōn sōlum hoc dīcit sē cognitum habēre

Brixia Cȳcnēae supposita speculae,

[flāvus quam mollī praecurrit flūmine Mella,

Brixia Vērōnae māter amāta meae]

sed dē Postumiō et Cornēlī narrat amōre,

cum quibus illa malum fēcit adulterium.

dīxerit hīc aliquis: ‘quī tū istaec, iānua, nōstī,

cui numquam dominī līmine abesse licet

nec populum auscultāre, sed hīc suffīxa tigillō

tantum operīre solēs aut aperīre domum?’

saepe illam audīvī fūrtīvā vōce loquentem

sōlam cum ancillīs haec sua flāgitia,

nōmine dīcentem quōs dīximus, utpote quae mī

spērāret nec linguam esse nec auriculam.

praetereā addēbat quendam quem dīcere nōlō

nōmine, nē tollat rubra supercilia;

longus homō est, magnās cui lītēs intulit ōlim

falsum mendācī ventre puerperium.”

68a

quod mihi fortūnā cāsūque oppressus acerbō

cōnscrīptum hoc lacrimīs mittis epistolium,

naufragum ut ēiectum spūmantibus aequoris undīs

sublevem et ā mortis līmine restituam,

quem neque sāncta Venus mollī requiēscere somnō

dēsertum in lectō caelibe perpetitur,

nec veterum dulcī scrīptōrum carmine Mūsae

oblectant, cum mēns ānxia pervigilat —

id grātum est mihi, mē quoniam tibi dīcis amīcum,

mūneraque et Mūsārum hinc petis et Veneris.

sed tibi nē mea sint ignōta incommoda, Manlī,

neu mē ōdisse putēs hospitis officium,

accipe quīs merser fortūnae flūctibus ipse,

nē amplius ā miserō dōna beāta petās.

tempore quō prīmum vestis mihi trādita pūra est,

iūcundum cum aetās flōrida vēr ageret,

multa satis lūsī: nōn est dea nescia nostrī,

quae dulcem cūrīs miscet amāritiem.

sed tōtum hoc studium lūctū frāterna mihī mors

abstulit. ō miserō frāter adēmpte mihi,

tū mea tū moriēns frēgistī commoda, frāter,

tēcum ūnā tōta est nostra sepulta domus,

omnia tēcum ūnā periērunt gaudia nostra,

quae tuus in vītā dulcis alēbat amor.

cuius ego interitū tōtā dē mente fugāvī

haec studia atque omnēs dēliciās animī.

quārē, quod scrībīs Vērōnae turpe Catullō

esse, quod hīc quisquis dē meliōre notā

frīgida dēsertō tepefactet membra cubīlī,

id, Manlī, nōn est turpe, magis miserum est.

ignōscēs igitur sī, quae mihi lūctus adēmit,

haec tibi nōn tribuō mūnera, cum nequeō.

nam, quod scrīptōrum nōn magna est cōpia apud mē,

hoc fit, quod Rōmae vīvimus: illa domus,

illa mihī sēdēs, illīc mea carpitur aetās;

hūc ūna ex multīs capsula mē sequitur.

quod cum ita sit, nōlim statuās nōs mente malignā

id facere aut animō nōn satis ingenuō,

quod tibi nōn hūcūsque petentī cōpia facta est:

ultrō ego dēferrem, cōpia sī qua foret.

68b

nōn possum reticēre, deae, quā mē Allius in rē

iūverit aut quantīs iūverit officiīs,

nē fugiēns saeclīs oblīvīscentibus aetās

illius hoc caecā nocte tegat studium:

sed dīcam vōbīs, vōs porrō dīcite multīs

mīlibus et facite haec charta loquātur anus.

*    *    *

nōtēscatque magis mortuus atque magis,

nec tenuem texēns sublīmis arānea tēlam

in dēsertō Allī nōmine opus faciat.

nam mihi quam dederit duplex Amathūsia cūram

scītis, et in quō mē torruerit genere,

cum tantum ārdērem quantum Trīnacria rūpēs

lymphaque in Oetaeīs Mālia Thermopylīs,

maesta neque assiduō tābēscere lūmina flētū

cessārent. trīstīque imbre madēre genae.

quālis in āeriī perlūcēns vertice montis

rīvus muscōsō prōsilit ē lapide,

[quī cum dē prōnā praeceps est valle volūtus,

per medium dēnsī trānsit iter populī]

dulce viātōrī lassō in sūdōre levāmen,

cum gravis exustōs aestus hiulcat agrōs;

ac velut in nigrō iactātīs turbine nautīs

lēnius aspīrāns aura secunda venit

iam prece Pollūcis, iam Castoris implōrāta,

tāle fuit nōbīs Allius auxilium.

is clausum lātō patefēcit līmite campum,

isque domum nōbīs isque dedit dominam,

ad quam commūnēs exercērēmus amōrēs.

quō mea sē mollī candida dīva pede

intulit et trītō fulgentem in līmine plantam

innīxa argūtā cōnstituit soleā,

coniugis ut quondam flagrāns advēnit amōre

Prōtesilāēam Lāodamīa domum

inceptam frūstrā, nōndum cum sanguine sacrō

hostia caelestīs pācificāsset erōs.

nīl mihi tam valdē placeat, Rhamnūsia virgō,

quod temere invītīs suscipiātur erīs.

quam ieiūna pium dēsīderat āra cruōrem,

docta est āmissō Lāodamīa virō,

coniugis ante coācta novī dīmittere collum

quam veniēns ūna atque altera rūrsus hiems

noctibus in longīs avidum saturāsset amōrem,

posset ut abruptō vīvere coniugiō:

quod scībant Parcae nōn longō tempore abesse,

sī mīles mūrōs īsset ad Īliacōs.

nam tum Helenae raptū prīmōrēs Argīvōrum

coeperat ad sēsē Trōia ciēre virōs,

Trōia — nefās! — commūne sepulcrum Asiae Eurōpaeque,

Trōia virum et virtūtum omnium acerba cinis,

quae nunc et nostrō lētum miserābile frātrī

attulit. ei miserō frāter adēmpte mihī

ei miserō frātrī iūcundum lūmen adēmptum,

tēcum ūnā tōta est nostra sepulta domus,

omnia tēcum ūnā periērunt gaudia nostra,

quae tuus in vītā dulcis alēbat amor.

quem nunc tam longē nōn inter nōta sepulcra

nec prope cognātōs compositum cinerēs,

sed Trōiā obscēnā, Trōiā īnfēlīce sepultum

dētinet extrēmō terra aliēna solō.

ad quam tum properāns fertur simul undique pūbēs

Graeca penetrālīs dēseruisse focōs,

nē Paris abductā gāvīsus lībera moechā

ōtia pācātō dēgeret in thalamō.

quō tibi tum cāsū, pulcerrima Lāodamīa,

ēreptum est vītā dulcius atque animā

coniugium: tantō tē absorbēns vertice amōris

aestus in abruptum dētulerat barathrum,

quāle ferunt Graiī Pheneum prope Cyllēnēum

siccāre ēmulsā pingue palūde solum,

quod quondam caesīs montis fōdisse medullīs

audit falsiparēns Amphitryōniadēs,

tempore quō certā Stymphālia mōnstra sagittā

perculit imperiō dēteriōris erī,

plūribus ut caelī tererētur iānua dīvīs,

Hēbē nec longā virginitāte foret.

sed tuus altus amor barathrō fuit altior illō,

quī tamen indomitam ferre iugum docuit.

nam nec tam cārum cōnfectō aetāte parentī

ūna caput sērī nāta nepōtis alit,

quī cum dīvitiīs vix tandem inventus avītīs

nōmen testātās intulit in tabulās,

impia dērīsī gentīlis gaudia tollēns,

suscitat ā cānō vulturium capitī;

nec tantum niveō gāvīsa est ūlla columbō

compār, quae multō dīcitur improbius

ōscula mordentī semper dēcerpere rōstrō,

quam quae praecipuē multivola est mulier:

sed tū hōrum magnōs vīcistī sōla furōrēs,

ut semel es flāvō conciliāta virō.

aut nihil aut paulum cui tum concēdere digna

lūx mea sē nostrum contulit in gremium,

quam circumcursāns hinc illinc saepe Cupīdō

fulgēbat crocinā candidus in tunicā.

quae tamen etsī ūnō nōn est contenta Catullō,

rāra verēcundae fūrta ferēmus erae

nē nimium sīmus stultōrum mōre molestī.

saepe etiam Iūnō, maxima caelicolum,

coniugis in culpā flagrantem contudit īram,

nōscēns omnivolī plūrima fūrta Iovis.

atquī nec dīvīs hominēs compōnier aequum est

*    *    *

*    *    *

ingrātum tremulī tolle parentis onus.

nec tamen illa mihī dextrā dēducta paternā

fragrantem Assyriō vēnit odōre domum,

sed fūrtīva dedit mīrā mūnuscula nocte,

ipsius ex ipsō dēmpta virī gremiō.

quārē illud satis est, sī nōbīs is datur ūnīs

quem lapide illa diem candidiōre notat.

hoc tibi, quod potuī, cōnfectum carmine mūnus

prō multīs, Allī, redditur officiīs,

nē vestrum scabrā tangat rōbīgine nōmen

haec atque illa diēs atque alia atque alia.

hūc addent dīvī quam plūrima, quae Themis ōlim

antīquīs solita est mūnera ferre piīs.

sītis fēlīcēs et tū simul et tua vīta,

et domus ipsa in quā lūsimus et domina,

et quī prīncipiō nōbīs †terram dedit aufert†

ā quō sunt prīmō | omnia nāta bona,

et longē ante omnēs mihi quae mē cārior ipsō est,

lūx mea, quā vīvā vīvere dulce mihi est.